Annexe
Les articles extraits par Jean XXII
Article 1
Extrait : « Pontificatus Christi fuit primo stirpi evangelice vite et apostolice in Petro et apostolis datus, ac deinde utiliter et rationabiliter fuit ad statum habentem temporalia commutatus, saltem a tempore Constantini usque ad finem quinti statui. Et per quanto autem multi sanctorum pontificum fuerint regulares et in suis scriptis et habitu ordinis sui preferentes Christi paupertatem et apostolorum omnibus temporalibus ecclesie datis, pro tanto quia usque ad duplum preheminuit primus ordo sacerdotii apostolici, congruum est ergo in fine omnino redeat et assurgat, ad ordinem primum ad quem spectat iure primogeniture et perfectionis maioris, et Christo conformioris. Ad istum autem reditum valde quamvis per accidens cooperabitur non solum multiplex imperfectio in possessione et dispensatione temporalium ecclesie in pluribus comprobata, sed etiam per multiplex enormitas superbie et luxurie et symoniam et causidicationum et litigiorum et fraudum et rapinarum ex ipsis occasionaliter accepta. Ex quibus circa finem quinti temporis a planta pedis usque ad verticem, est fere tota ecclesia infecta et confusa et quasi nova Babillon effecta », Lectura super Apocalipsim, Prologue, Septimum Notabile, § 145-14658.
Réponses :
Bonagrazia de Bergame, Allegationes super articulis, q. 1 : « Utrum erroneum sive hereticum sit censendum dicere quod scribit fr. P. predictus, in prologo dicte postille, x et xi folio, videlicet quod pontificatus Christi fuit primo stirpi evangelice vite et apostolice in Petro et apostolis datus … est fere tota ecclesia infecta et confusa et quasi nova Babillon effecta. », Paris, BnF lat. 4190, fol. 41r-45r.
Francesco Silvestri, Super articulis michi trasmissis, q. 1 : « Utrum catholice possit dici quod pontificatus Christi fuerit primo stirpi vite evangelice et apostolice in Petro et aliis apostolis datus ac deinde ad statum habentem temporalia utiliter et rationabiliter commutatus », Archivio Segreto Vaticano, Arm. XXXI, t. 42, fol. 82v-83v.
Jacques Fournier, q. 1, fragments cités par Johannes Hiltalingen de Bâle, Responsiones, q. 3, Fribourg, Cordeliers, 26, fol. 42rb-42vb.
François de Meyronnes, cité par Jean de Roquetaillade, Sexdequiloquium, q. 1 : « Utrum erroneum sit dicere quod pontificatus Christi datus sit stirpi euvangelice vite », in Sexdequiloquium, fol. 3r-6r.
– q. 2 : « Utrum sit erroneum dicere quod pontificatus Christi fuerit datus Petro et apostolis », in Sexdequiloquium, fol. 27r-28v.
– q. 3 : « Supposito quod Christi pontificatus fuit datus stirpi euvangelice vite, utrum fuerit racionabiliter et utiliter statui habencium temporalia collatus et pono hic scienter collatus et non commutatus, quia sequens questio erit de commutatione », in Sexdequiloquium, fol. 38r-39v.
– q. 4 : « Utrum pontificatus Christi fuerit commutatus a statu perfectionis euvangelice vite ad statum habencium temporalia. », in Sexdequiloquium, fol. 43r, 44v-47r.
– q. 5 : « utrum sit erroneum dicere quod primatus ecclesie romane auferendus sit illi in fine quinti status et ad paucos viros electos ordinis beati Francisci, qui se subtrahent ab obedientia ecclesie Romane, sit transfferendus », in Sexdequiloquium, fol. 58v-59v.
– q. 15 : « Quintadecima questio fuit data incidentaliter, accepta occasione ex dicto eiusdem doctoris, utrum sit erroneum dicere quod pontificatus Christi fuerit alicui datus alteri ab ipso Christo », in Sexdequiloquium, fol. 214v-226v.
Article 2
Extrait : « Item in tertio tempore huius vite non solum simplici intelligentia, sed etiam gustativa et palpativa experientia videbitur omnis sapientia verbi dei incarnati, et potentia dei patris, quia Christus promisit quod cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnes veritatem, et ille clarificabit me, etc. Significatur etiam per hoc proprium donum et singularis proprietas tertii status mundi, sub sexto statu ecclesie inchoando et spiritui sancto per quandam antonomasiam appropriati. Sicut enim in primo statu scilicet ante Christum studium fuit patribus enarrare magna opera domini inchoata ab origine mundi, in secundo vero statu a Christo usque ad tertium statum cura fuit filiis querere sapientiam misticarum rerum et misteria occulta a generationibus seculorum, sic in tertio statu nil restat nisi ut psallamus et iubilemus Deo laudantes eius opera magna, etiam eius multiformem sapientiam et bonitatem in suis operibus et scripturarum sermonibus clare manifestatam. Sicut etiam in primo tempore exhibuit se Deus pater ut terribilem et metuendum, ut tunc claruit eius timor, sic in secundo exhibuit se Deus filius ut magistrum et reseratorem et ut verbum expressivum sapientie sui patris, ergo in tertio tempore Spiritus Sanctus exhibebit se sicut flammam et fornacem divini amoris et ut cellarium spiritualis ebrietatis et ut apothecam divinorum aromatum et spiritualium unctionum et unguentorum et ut tripudium spiritualium iubilationum et iocunditatum, per quam non solum simplici intelligentia sed etiam gustativa et palpativa experientia videbitur omnis veritas sapientie verbi Dei incarnati et potentie Dei patris, quia Christus promisit quod cum venerit ille spritus etc. (Jn 16,13) », Lectura super Apocalipsim, cap. 3, § 23.
Francesco Silvestri, Super articulis, q. 2, « Secundus articulus est utrum catholice possit dici quod in sexto statu huius vite non solum simplici intelligentia sed palpativa et gustativa experientia videbitur omnis sapientia verbi incarnati et potentia Dei patris, quia Christus promisit quod cum venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem », fol. 84r-85r.
Bonagrazia de Bergame, Allegationes, q. 2, « Sequitur secundus articulus per vestram sanctitatem de dicta postilla extractus », fol. 45r-49v.
Jacques Fournier, q. 2 : « An in tertio tempore huius vite inchoando in sexto statu ecclesie non solum simplici intelligentia sed et palpativa et gustativa experiencia videatur omnis sapiencia verbi Dei incarnati ac potentia Dei patris, quia Christus promisit quod cum venerit illud spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem », Avignon, BM, 1087, fol. 220r-242r.
François de Meyronnes, q. 8 : « Utrum sit erroneum dicere quod promissio de missione Spiritus Sancti non sit perfecta in apostolis vel in aliis cuiuscumque status sit plenius adimplenda », in Sexdequiloquium, fol. 129v-141.
– q. 9 : « Utrum sit erroneum dicere quod in tercio tempore huius vite non solum simplici intelligentia sed eciam gustativa et palpativa experiencia videbitur omnis sapiencia verbi Dei incarnati et potencia Dei patris », in Sexdequiloquium, fol. 141-154.
Article 3
« Notandum tamen quod per hoc verbum docemur numerum electorum ad complendam fabricam civitatis superne sic esse prefixum, quod si unus per suam culpam corruat, alterum oportet substitui, ne illa fabrica remaneat incompleta », Lectura super Apocalipsim », cap. 3, § 52.
Francesco Silvestri, q. 3 : « Tertius articulus talis est : “Utrum catholice possit dici quod numerus electorum ad implendam fabricam civitatis superne sit sic prefixus quod si unus per culpam suam corruat alterum oporteat substitui, ne illa fabrica remaneat incompleta” », fol. 85v.
François de Meyronnes, q. 10 : « Utrum sit erroneum dicere quod numerus electorum ad complendam fabricam civitatis superne sic est prefixus quod si unus per suam culpam corruat alterum oportet sustitui, ne illa fabrica remaneat incompleta », in Sexdequiloquium, fol. 166v-167r.
Article 4
Extrait : « Hic ergo angelus est Franciscus, evangelice vite et Regule sexto et septimo tempore propagande et magnificande renovator et summus post Christum et eius matrem observator », Lectura super Apocalipsim, cap. 7, § 9.
Francesco Silvestri, q. 4 : « Utrum catholice possit dici quod beatus Franciscus sit evangelicae vite et regule sexto et septimo tempore propagande revelator et summus post Christum et eius matrem observator », fol. 86v-88v.
François de Meryonnes, q. 6 : « Utrum sit erroneum dicere quod beatus Franciscus fuit euvangelice vite revelator et summus post Christum et eius matrem observator », in Sexdequiloquium, fol. 87v-88r.
-, q. 7 : « Utrum sit erroneum dicere quod beatus Franciscus fuit post Christum principalis fundator et exemplator euvangelice vite », in Sexdequiloquium, fol. 123v-124r.
Article 5
Extrait : « Consurgitque ex hoc quoddam mirabile et valde notabile, videlicet quod status sextus, quanto maior erit precedentibus in susceptione gratiarum et familiarium signorum amoris Christi ad eum, tanto habebit unde plus Christo et statibus precedentibus humilietur, quia potius prefertur eis in pati se recipere quam in agere vel dare, et potius in felicitate habente speciem premii quam in laborioso opere habente rationem meriti. Hec tamen per antonomasiam et per quandam appropriationem sunt intelligenda », Lectura super Apocalipsim, cap. 3, § 31.
François de Meyronnes, q. 11 : « Utrum sit erroneum dicere quod sextus status ecclesie maior erit precedentibus in suscepcione gratiarum et familiarium signorum », in Sexdequiloquium, fol. 173v-174r.
Article 6
Extrait : prologue ?
François de Meyronnes, « Utrum sit erronem dicere quod status ecclesie ad dampnacionem babilonis idest ecclesie carnalis, etc », in Sexdequiloquium, fol. 190v-191r.
Article 7
Extrait : « Ne autem propter distinctionem septem ecclesiarum vel septem signaculorum vel septem tubarum vel phialarum crederetur tota ecclesia sanctorum ab initio Christi, et etiam seculi usque ad finem, non esse una, aut consimiliter ecclesia seu generatio reproborum non esse una, idcirco quarta visio demonstrat in omnibus septem statibus unam ecclesiam esse electorum, quasi unam mulierem sole amictam, ac tamen habentem variam prolem et varios exercitus correspondentes septem capitibus draconis. Sexta vero docet totam catervam reproborum esse unam meretricem et unam Babilonem et unam bestiam habentem tamen capita septem », Lectura super Apocalipsim, Prol. § 114.
François de Meyronnes, q. 13 : « Utrum sit erroneum dicere quod ab inicio seculi usque ad finem est una ecclesia electorum et una cathena reproborum que una meretrix et una babilon et una bestia dicitur », in Sexdequiloquium, fol. 190v-191r.
Article 8
Extrait : « Nota quomodo hoc preclare competit sexto statui, cuius proprie est profiteri et servare evangelicam legem seu Regulam non solum preceptorum sed etiam consiliorum Christi », Lectura super Apocalipsim, cap. 3, § 36 (Litt. Mag., § 16)
François de Meyronnes, q. 14 : « Utrum sit erroneum dicere quod proprium erit sexto statu eidem profiteri et servare euvangelicam regulam, non solum preceptorum sed eciam consiliorum Christi », in Sexdequiloquium, fol. 208r-v.
Article 9 (Supplémentaire)
Extrait : « Tene quod habes, scilicet fidem et bona opera, et in eis longanimiter persevera, ut nemo accipiat coronam tuam, quasi dicat: “Si non perseveraveris, perdes coronam tuam,” id est “a te promeritam et tibi debitam et tibi paratam, et alter tibi substituetur ut habeat eam.” Nota quod sicut solum angelum sextum et secundum de nullo increpat, sic solum ambobus coronam dicit esse paratam si perseverent. Cuius una ratio est quia amborum est sustinere summum certamen martiriorum, quibus non est superaddendum honus divine increpationis sed potius dulcor promissionis et confortationis.
Item soli sexto et quarto quoad eius electos dicit quod teneant illud quod habent, in quo innuit eos tantum cumulum perfectionis habere quod sufficiet sibi, solum quod in eis irremisse perseverint.
Item sicut soli primo comminatus est translationem ecclesie sue de loco suo, sic soli sexto significat quod, si non perseveraverit, eius corona ad alium transferetur. Cuius mistica ratio est quia sicut primus status habuit primatum respectu totius secundi generalis status mundi, qui ab Apostolo vocatur tempus seu ingressus plenitudinis gentium, sic sextus habebit primatum respectu totius tertii generalis status mundi duraturi usque ad finem seculi. Ne ergo de suo primatu superbiant aut insolescant, quasi non possint ipsum perdere aut quasi alius nequeat substitui eis et fieri eque dignus, insinuatur eis predicta translatio. Secunda ratio est quia uterque eorum substitutus est alteri. Nam gloria, que fuerat synagoge parata et pontificibus suis, si in Christum credidissent, translata fuit ad primitivam ecclesiam et ad pastores eius. Sic etiam gloria parata finali ecclesie quinti status transferetur propter eius adulteria ad electos sexti status; unde et in hoc libro vocatur “Babilon meretrix” circa initium sexti status dampnanda.
Notandum tamen quod per hoc verbum docemur numerum electorum ad complendam fabricam civitatis superne1 sic esse prefixum, quod si unus per suam culpam corruat, alterum oportet substitui, ne illa fabrica remaneat incompleta. “Qui vicerit,” et cetera. Hoc expositum est supra. Nota tamen quod iste victor signanter dicitur fiendus “columpna templi Dei,” quia sicut primi apostoli Christi fuerunt fundamenta ecclesie, vii sic iste debet esse columpna tecti ipsius, id est erectus et pertingens ad sublimem consummationem ipsius, debetque esse firmum et decorum substentaculum alte et finalis perfectionis ipsius », Lectura super Apocalipsim, cap. 3, § 47-53 (passage reproduit in Archivio Segreto Vaticano, Arm. XXXI, t. 42, fol. 91v).
Bonagrazia de Bergame, « Super tertio capitulo super verbo Tene quod habes », Archivio Segreto Vaticano, Arm. XXXI, t. 42, fol. 90r-91r.
François de Meyronnes, q. 16 : « sextadecima questio fuit data, utrum notabile quod fuit positum in titulo questionis decime sit intelligendum condicionaliter vel modaliter », in Sexdequiloquium, fol. 228r-231v.
Haut de page
Notes
Cet article doit beaucoup à des discussions et échanges fructueux avec Patrick Nold.
En dernier lieu, voir Sylvain Piron, « Censures et condamnation de Pierre de Jean Olivi : enquête dans les marges du Vatican », Mélanges de l’École française de Rome-Moyen Âge, 118/2, 2006, p. 313-373, dont je résume les principales conclusions dans la première section du présent article.
Petrus Johannis Olivi, Lectura super Apocalipsim, ed. Warren Lewis (édition en préparation), cap. 22 : « Ut autem verbis Ioachim utar : “Referamus et nos gratias ei qui nos decursis tantis pelagis perduxit ad portum, orantes ut si in aliquibus locis aliter loquuti sumus quam ipse voluit, prestet indulgentiam delinquenti. Quod si est qui pie corrigat, dum adhuc vivo paratus sum suscipere correctionem. Si autem velox vocatio Domini me subtraxerit ex hac luce, Romana Ecclesia cui datum est universale magisterium, si qua indigna esse perspexerit, dignetur obsecro emendare.” Et ut verbis Ricardi utar : “Quicquid in hiis que scripsimus minus bene diximus, nobis imputamus. Si quid vero digne, illius dono fideliter ascribendum iudicamus qui nec loco capitur nec tempore mutatur, immensus, eternus, et Deus benedictus,” ac benedicendus in secula seculorum. Amen. »
Ubertinus de Casali, Sanctitati Apostolicae, Franz Ehrle ed., Archiv für Litteratur- und Kirchengeschichte des Mittelalters, 2, 1886, p. 411 : « et dum esset in lecto mortis, romano pontifici qui tunc preerat, reliquit corrigenda omnia dicta sua ». Cette formule n’apparaît pas dans les deux versions conservées du Transitus sancti patris qui sont probablement l’une et l’autre abrégées.
Marie-Henriette Jullien de Pommerol et Jacques Monfrin, La Bibliothèque pontificale à Avignon et à Peñiscola pendant le grand schisme d'Occident et sa dispersion. Inventaires et concordances, Rome, École française de Rome, 1991, voir en particulier t. 1, p. 293, un volume qui contenait les « tabulas fratri Petri predicti in operibus suis ».
Leo Amoros, « Aegidii Romani impugnatio doctrinae P. I. Olivi an. 1311-1312 », Archivum franciscanum historicum, 27, 1934, p. 403.
L’avis est publié dans José Pou y Marti, Visionarios, beguinos y fraticelos catalanes (Siglos xiii-xv), Vich, Edittorial Serafica, 1930, p. 483-512. Il y aurait lieu de mener une confrontation précise avec les passages correspondants de la Lectura.
Josef Koch, « Der Prozess gegen die Postille Olivis zur Apokalypse », Recherches de Théologie Ancienne et Médiévale, 5 (1933), p. 302-315, repris in Id., Kleine Schriften, Vatican, Studi e testi, 1973, t. 2, p. 261-262.
David Burr, « Ecclesiastical condemnation and exegetical theory : the case of Olivi’s Apocalypse commentary », in R. E. Lerner, ed., Neue Richtungen in der hoch- und spätmittelalterlichen Bibelexegese, München, Oldenbourg, 1996, p. 149-162.
S. Piron, « Censures », p. 365-367. Bonagrazia fait usage de sa lecture détaillée des Quaestiones de perfectione evangelica dans son intervention contre la Lectura super Apocalipsim, cf. Bonagratia Pergamensis, Allegationes super articulis, Paris, BnF lat. 4190, fol. 43r-44r.
Paolo Vian, « I codici vaticani della Lectura super Apocalipsim di Pietro di Giovanni Olivi », Miscellanea Bibliothecae Apostolicae Vaticanae, 1, 1987, p. 229-257.
Patrick Nold prépare actuellement une étude sur Silvestri et son rôle d’expert théologique. Je le remercie de m’avoir transmis sa transcription de l’avis sur la Lectura. Le quatrième article s’achève par une conclusion d’ensemble : « Et hec de quarto articulo ac tribus premissis dicta sint per me factum vestrum Franciscum episcopum Florentinum omnibus et singulis vestre sanctitatis examinationi et iudicio cum omni fidei firmitate subditis et submissis », Vatican, ASV, Arm. XXXI, 42, fol. 88v.
J. Koch y voyait un ajout de la main de Silvestri. Voir les objections d’Edith Pásztor, « Le polemiche sulla Lectura super Apocalypsim di Pietro di Giovanni Olivi fino alla sua condanna », Bulletino dell’Istituto Storico Italiano per il Medioevo, 70, 1958, p. 397-401 et David Burr, Olivi’s Peaceable Kingdom. A Reading of the Apocalypse Commentary, Philadelphia, University of Pennsylvania Press, 1993, p. 228-231.
S. Piron, « Bonagrazia de Bergame, auteur des Allegationes sur les articles extraits par Jean XXII de la Lectura super Apocalipsim d’Olivi », in Alvaro Cacciotti, Pacifico Sella ed., Revirescunt chartae, codices, documenta, textus. Miscelleana investigationum medioevalium in honorem Caesaris Cenci OFM collecta, Roma, Edizioni Antonianum, 2002, t. 2, p. 1065-1087.
Bonagratia Pergamensis, Allegationes super articulis, Paris, BnF lat. 4190, fol. 40r : « ostendam quos articulos reputo hereticos et quare reputo eos hereticos, et premictam illos quos vestra sanctitas extraxit de postilla, quam frater Petrus Johannis composuit super Apocalipsim, postea ponam aliquos articulos qui per duodecim magistros in sacra pagina, quibus sanctitas vestra commisit, sunt heretici reputati. »
S. Piron, « Un avis retrouvé de Jacques Fournier », Médiévales, 54, 2008, p. 113-134.
Johannes Hiltalingen, Responsiones, q. 3, Fribourg, Cordeliers, 26, fol. 42rb-42vb.
Sexdequiloquium, fol. 143r (V, 2.3-4) : « Et tamen sicut frater Franciscus allegavit […] Patet ergo ex istis quod frater Franciscus salva reverencia sua non intellexit veram mentem beati Dionisii… »
Samantha Kelly, The New Solomon. Robert of Naples (1309-1343) and Fourteenth-Century Kingship, Leyde, Brill, 2003, p. 34-36. Sur l’œuvre de Meyronnes, les deux études de références sont encore Bartholomäus Roth, Franz von Mayronis OFM. Sein Leben, seine Werke, seine Lehre vom Formalunterschied in Gott, Werl i. Westf., Frankizkus-Druckeri, 1936, et Heribert Rossmann, Die Hierarchie der Welt. Gestalt und System des Franziskus von Mayronnes OFM, mit besonderer Berücksichtigung seiner Schöpfungslehre, Werl i. Westf., Coelde, 1972.
Pierre Péano, « Les ministres provinciaux de la primitive province de Provence (1217-1517) », Archivum franciscanum historicum, 79, 1986, p. 47-48, suggère un tel retournement de situation, sur la base d’indications très minces.
Sexdequiloquium, fol. 139r (IX, 1) : « utrum isti statui attribuatur noticia intuitiva divine essentie ». François est l’auteur d’un Tractatus de intuitiva et abstractiva notitia, partiellement édité in Gerald J. Etzkorn, « Franciscus de Mayronis : A newly-discovered treatise on intuitive and abstractive cognition », Franciscan Studies, 54, 1994-1997, p. 15-50.
Sexdequiloquium, fol. 27r-v (II, 4,1,1,1) : « Ista autem conclusio, ait Franciscus, confirmatur quadrupliciter racione philosophica, quarum prima est quia dicitur in prima philosophia quod “encia que sunt in universo nolunt male disponi”, et ideo oportet dare in universo unicum principem primum. » La même source, Aristote, Metaphysique, 12, 10, (1076a3-4), est notamment reprise par Dante, Monarchia 1.10.6. La première réfutation médiévale de cet argument métaphysique est fournie par Nicole Oresme, cf. S. Piron, Nicolas Oresme : violence, langage et raison politique, Firenze, European University Institute (Working Paper HEC n° 97/1), 1997, p. 30-42.
Sexdequiloquium, fol. 27v (II, 4,1,1,2-3) : « dicitur in eadem philosophia quod melior est ordo tocius excercitus ad ducem quam ordo parcium tocius adinvicem, et ideo ibi concluditur unus princeps tocius in universo … dicitur in eadem philosophia ordo parcium excercitus ad invicem est propter ordinem tocius excercitus ad ducem sicut propter finem, nunc autem si fuissent XII apostoli principes ecclesie summi, tunc esset invicem coordinati et non subordinati alicui… ». La source alléguée est Metaphysique 12, 10, (1075a12-15), l’attention sur ce passage ayant sans doute été attirée par l’intermédiaire du commentaire de Thomas d’Aquin.
Sexdequiloquium, fol. 222r (XV, 1,4,2,4) : « quia sicut ordo parcium excercitus ad invicem est propter ordinem tocius excercitus ad ducem, ut habetur in prima philosophia, ita ordo eorum qui sint de eodem ierachatu ad invicem sunt propter ordinem tocius ierarchie ad suum principem ».
Pierre de Lapparent, « L’œuvre politique de François de Meyronnes. Ses rapports avec celle de Dante », Archives d’Histoire doctrinale et littéraire du Moyen Âge, 15-17, 1940-1942, p. 1-152. En dernier lieu, S. Kelly, The New Solomon, p. 107-119.
François de Meyronnes, De principatu temporali, ed. Friedrich Baethgen, « Dante und Franz von Mayronis », Deutsches Archiv, 15, 1959, p. 121 : « … quantum ad suppositionem, scilicet quod in universo secundum obtimam sui dispositionem sit dare unum monarcham respectu rerum temporalium, adducitur prima ratio, quia supponitur in philosophia prima quod entia que sunt in universo nolunt male disponi, pro eo quod omnia bonum desiderant. »
Ibid., p. 123 : « ordo partium exercitus ad invicem est propter ordinem totius exercitus ad ducem sicut partes sunt propter totum, ut declaratur in prima philosophia ».
La rubrique du cod. Assise, 684 suggère que Meyronnes aurait rédigé cet avis à Avignon alors qu’il était provincial (cf. Cesare Cenci, Bibliotheca manuscripta ad sacrum conventum Assisiensem, Assisi, Ed. Francescana, t. 1, p. 242). Il est plus vraisemblable d’y voir une contribution rédigée à distance, depuis Paris. Jacqueline de Lagarde-Sclafer, « La participation de François de Meyronnes à la querelle de la pauvreté (1322-1324) », Études franciscaines, 10, 1960, p. 53-73, contrairement au titre annoncé, ne dit rien des écrits de François. Voir H. Rossmann, Die Hierarchie, p. 106-113 ; P. Nold, Pope John XXII and his Franciscan Cardinal. Bertrand de la Tour and the Apostolic Poverty Controversy, Oxford, Clarendon Press, 2003, p. 30.
Franciscus de Meyronnes, Utrum sortilegi sint heretici reputandi, Paris, BnF, lat. 3655, fol. 45v-47v. Je prépare, avec Alain Boureau, une édition et un commentaire de ce texte. Le dossier de la consultation a été publié par Alain Boureau, Le pape et les sorciers. Une consultation de Jean XXII sur la magie en 1320 (Manuscrit B.A.V Borghese 348), Rome, École française de Rome, 2004.
August Pelzer, « Les 51 articles de Guillaume d’Occam censurés en Avignon en 1326 », Revue d’Histoire ecclésiastique, 18, 1922, p. 240-270.
On trouvera en annexe le détail des articles et des différentes questions posées dans les quatre interventions.
Ce développement résume une question traitée peut auparavant, in Petrus Johannis Olivi, Quodlibeta quinque, Stefano Defraia, ed., q. III, 3, p. 97-99 : « An circa tempus Heli fuerit pontificium a Deo convenienter translatum a stirpe Phinees, filii Eleazari, ad stirpem Ithamar de qua fuit Heli. »
Aucun manuscrit de la Lectura ne comporte cette erreur. Je remercie Warren Lewis d’avoir bien voulu vérifier ce point.
Sexdequiloquium, fol. 139r (VIII, 1) : « … iste titulus non potest clare investigari quia non habet verba propria artis sed verba methaphorica cum gustare et palpare proprie non sint nisi sensuum particularium , tamen intencio huius titulus esse videtur utrum isti statui attribuatur noticia intuitiva divine essentie, que dicitur beatiffica in vita. »
Sexdequiloquium, fol. 190r-v: « … cum queritur utrum sit erronem dicere quod status ecclesie ad dampnacionem babilonis idest ecclesie carnalis, etc. cuilibet intuenti est clarum quod Franciscus istum titulum posuit truncum et diminitum, vel forsitan talis datus est ei. »
Sexdequiloquium, fol. 167r (X, 1, 3) : « Prima conclusio est quod accipiendo istam complexionem huius questionis sicut condicionales que tenent tantum gracia forme, tunc iste articulus non videtur pati calumpnias quia antecedens potest esse falsum de electi ruina et eciam consequens de non electi substitutione et tamen tota consequencia est vera, ac si diceretur si per impossibilem “unus electus reprobaretur”, alius non electus eligeretur quemadmodum dicitur in ista consequencia, “si asinus volat, asinus habet alas”. »
Ibid. (X, 1, 4) : « Sed occurrit difficultas quia questio solet fieri, utrum predestinatus possit dampnari. Secunda difficultas quod eodem modo solet queri utrum prescitus possit salvari. »
L’exemple de l’âne volant figure dans les Auctoritates Aristotelis. Un florilège médiéval, ed. Jacqueline Hamesse, Louvain, Publications universitaires; Paris, Bétrice-Nauwelaerts, 1974, p. 195 (je remercie Patrick Nold de m’avoir indiqué cet emploi). Le même exemple est donné par Jean Buridan, Summulae de propositionibus, Ria van der Lecq, ed., Turnhout, Brepols, 2005, p. 72.
Vatican, ASV, Arm. XXXI, t. 42, fol. 91v.
Vatican, ASV, Arm. XXXI, t. 42, fol. 90r : « Ad premissa quesita, respondeo quod sive illa uerba “Notandum tamen quod pro hoc verbum” et cetera, sint intelligenda conditionaliter sive modaliter quia in hoc nullam vim facio, semper sensus et intentio fratris Petri Iohannis, cuius illa verba esse censentura, fuit falsa et erronea, ut mihi videtur, salvo semper iudicio vestre sanctitatis. Sunt autem duo primitus consideranda. »
Vatican, ASV, Arm. XXXI, t. 42, fol. 90r : « sicut alias probavi et ostendi respondendo ad tertium articulum mihi missum ».
On relève pas moins de dix-neuf citations de sources juridiques.
Vatican, ASV, Arm. XXXI, t. 42, fol. 90r : « Et quia frater Petrus Iohannis predictus multa falsa et erronea ac heretica scripsit in sua Postilla super Apocalypsim prout iam incipit innotescere toti ecclesie fidelium in Romana Curia et alibi per diuersas mundi partes et nationes, ideo uerba premissa in dicto notabili credo esse trahenda et intelligenda secundum suum sensum perversum et corruptum, quoniam qui semel malus in eodem genere malitie semper presumitur malus. » Comparer avec Bonagrazia, Allegationes, Paris, BnF, lat. 4190, fol. 40v : « Verba etiam tracta de scriptura dampnata, ut sunt verba dictorum articulorum que tracta sunt de postilla, iam per ecclesiam condempnata, tanquam multa heretica continente, non sunt interpretanda nec trahenda sive exponenda secundum intellectum sumptum ex verbis que alibi ex eadem postilla a compositore dicte postille catholice proferri videantur. Ex quo enim dampnata est postilla sicut multa heretica continens tota redditur suspecta, IX di. c. Si ad scripturas. »
Patrick Nold examinera ce point dans son étude du manuscrit ASV, Arm. XXXI, t. 42.
Sexdequiloquium, fol. 152r : « Ioachim abbas et frater Petrus Iohannis qui super ceteros expositores affirmare temptaverunt mundum post antichristum non cito debere finire, dicunt quod durabit per CCL annos vel circa mundus antichristo occiso, et sequaces eorum hanc textus sacri positionem de mille annis contempnent intelligere donec experiencia doceat quod ego verum dico. »
Une polémique semblable apparaît dans le Liber secretorum eventuum, p. 192, à propos de ceux qui ont pensé à tort que 1335 serait la date de la mort de l’antéchrist. Robert Lerner me signale que la durée pourrait correspondre à une indication fournie par la prophétie Columbinus.
Sexdequiloquium, fol. 178r : « Et ideo in foro recte conscientie omni habenti occulos, claret quod modus loquendi fratris Petri Iohannis cum dixit quod sextus status describitur ut notabiliter preeminens quinque primis et sicut finis primorum et tanquam inicium novi seculi evacuans quoddam vetus seculum sicut status Christi evacuavit vetus testamentum et vetustatem humani generis, est secundum verborum sonum tanquam erroneus evitandus. »
Bullarium Franciscanum, C. Eubel, éd., Quaracchi, Coll. S. Bonaventurae, 1898, t. 5, n° 302, p. 137-142.
Sexdequiloquium, fol. 201-202r : « Et quia de hac materia edidi iuvenis existens librum alium extra istum quem intitulatum Deffensorium immaculate virginis ecclesie contra malignantium ecclesiam babilonicam meretricem qui liber incipit Pandam tibi, ubi docui quod licet in scriptura sacra hoc vocabulum ecclesia septem significaciones habeat, in nulla significacione de hoc vocabulo ecclesia possunt dici hec vocabula babilon meretrix et carnalis nisi iuxta Psalmistam, odivi ecclesiam malignantium, in quo libro de hiis omnibus habundancius pertractavi, ideo hic ampliora non dicam. Quia tamen librum illud amisi quia fuit michi eciam ante correccionem substractus a quibusdam fratribus, placuit in hoc opere presentem materiam breviare succinte cum protestacione quod si in predicto libro aut in isto aut in quocumque alio per me edito vel edendo aliquid contra veritatem et determinacionem sacrosancte romane ecclesie assero in hiis scriptis revoco et habeo pro non dicto, subscribens in hiis dictis illam determinacionem immobiliter me tenere quam tenet aut tenebit romana ecclesia, et ex hoc insuper quia firmiter credo quod extra confessionem et determinacionem fidei romane ecclesie non est salus. »
Sexdequiloquium, fol. 202r-v : « Et quia audivi decretalem olim fuisse factam a domino Johanne papa xxii contra dogmata fratris Petri Iohannis continentem determinacionem huius articulis et quorumdam precedencium aut subsequencium, iuro in hiis scriptis per deum omnipotentem quod cum maxima diligencia ipsam inquisivi tam per quam per procuratores meos et usque in hanc horam impetrare non potui ut copiam decretalis haberem. Protestor igitur, cum non sit negligencia mea super noticia decretalis predicte quod si in hoc libro aut in alio extra istum aliquid doceam contra veritatem determinacionis decretalis predicte … quia sicut dixi immobiliter teneo determinacionem decretalis non meam in quantum mea sentencia reperiatur adversari veritati decretalis predicte. »
Sexdequiloquium, fol. 232v : « Protestor ego frater Iohannes de Rupecissa ordinis fratrum minorum, conditor huius libri, quod ego non habebam libros michi necessarios pro opere tanto nec habere potui decretalem pape Iohannis vicesimi secundi quam ut audivi fecit contra quosdam articulos postille Apocalipsis fratris Petri Iohannis, que multum in constructione presentis libri neccessaria erat, quamquam ut supra memoravi habuerim inquirendo diligenciam magnam ; et ideo si minus sufficienter loqutus sum aut si contra veritatem predicte decretalis aut qualitercumque contra veritatem aliquid scripsi, quia non provenit de ignorancia crassa ac voluntaria, michi peccatori imputari non debet, quia si quid contra veritatem scripture sacre aut decretalis predicte et determinationis ecclesie expressi in hiis scriptis, retracto generaliter et singulariter et habeo pro non dicto. Et subscribo hic me firma fide tenere non meas oppiniones si false iudicantur sed sentencias ecclesie universalis romane que orante Christo pro ea non potest defficere nec errare. Et si volente Deo ad manus meas pervenit decretalis aut si magis illuminatus a Spiritu aut doctus a doctis fuero ut cognoscam errores, si in hoc libro vel quocumque alio per me edito vel edendo fuerint, librum retractatorium condarem auxilio Ihesu Christi. »
Les deux passages sont publiés par Étienne Baluze, Vitae paparum Avenionensium, ed. G. Mollat, Paris, Letouzey et Ané, 1916, t. 1, p. 142 et 166.
Sur cette bulle, et les controverses concernant son authenticité, cf. Alain Boureau, Satan hérétique. Naissance de la démonologie dans l’Occident médiéval (1280-1330), Paris, Odile Jacob, 2004, p. 19-24.
Étienne Anheim, « Une controverse médiévale sur la musique : la décrétale Docta sanctorum (1324/1325) de Jean XXII et le débat sur l’ars nova dans les années 1320 », Revue Mabillon, n. s. 11, 2000, p. 221-246.
Je remercie Étienne Anheim d’avoir partagé ses impressions sur ce point avec moi.
Liber ostensor, p. 437 : « Hodie decretalis existit, que incipit Gloriosam ecclesiam, quam per Johannem papam XXII dum procuravit fieri anno MCCCXXV contra Postillam Apocalipsis fratris Petri Johannis ordo fratrum minorum. In qua decretali dampnatur tanquam hereticum dicere Ecclesiam meretricem… »
Je fais référence à la numérotation par paragraphe de l’édition à paraître de Warren Lewis.
Haut de page