Skip to navigation – Site map
Le traité De Missa d'Olivi et les fraticelles des Marches

Extraits du commentaire des Sentences

Barthélemy Sicard
Published by Sylvain Piron

Full text

  • 1 Voir plus haut, S. Piron, « La bibliothèque portative des fraticelles, 1. Le manuscrit de Pesaro », (...)

Le manuscrit de Pesaro comporte, aux fol. 163ra-va., deux séries d’extraits attribués à Barthélemy Sicard, qui proviennent assurément d’un commentaire des Sentences dont on ignorait jusqu’alors l’existence. Ce commentaire, produit dans un studium du sud de la France au cours de la première décennie du xive siècle, est l’une des rares traces dans la génération des disciples d’Olivi1.

<Libri IV distinctio 18>

1Queritur utrum malus sacerdos habeat usum clavium. Similiter scilicet queritur utrum scismatici, heretici et excommunicati et degradati habeant usum clavium.

<Utrum malus sacerdos habeat usum clavium>

2Ad primam questionem dicendum quod malus sacerdos, quamvis sit malus, nichilominus tamen vere habet ordinem sacerdotalem, et per consequens habet clavem potentie vel potestatis, que quidem potestas implicatur in ordine sacerdotalis. Potestas enim sacerdotalis indelebiliter permanet in sacerdote. Sed quia non omnis malitia aufert ei iurisditionem secundum iura, sed solum aliqua, videlicet heresis, scisma et similia, idcirco, licet alio modo sit malus, non tamen aufertur ab eo potestas habendi subditos. Et per consequens non aufertur ab eo quin possit predictam potestatem in subditos exercere. Igitur malus sacerdos habet usum clavium, nisi ei ablatus sit, vel a iudice vel a iure.

3Sed tamen notandum est quod licet quantum ad hoc habeat usum clavium, quia scilicet si absolvit quantum sua se extendit potestas, absolutus est. Nichilominus dum est in peccato mortali, exercendo usum clavium in foro sacramentali, peccat mortaliter, quoniam maximam irreverentiam facit tanto sacramento, quoniam non est dignus constituere se tunc mediatorem inter hominem et deum. Alia ratio est quia presumptuose agit quod non deberet. Alia ratio est quoniam actum ierarchicum non potest digne exequi, nisi ille qui est in corpore eiusdem ierarchie. Ille enim qui est in peccato mortali, est extra ierarchiam quantum ad esse spirituale, cum sit mortuus per peccatum. Indebite ergo et ad sui dampnationem tali utitur potestate, quousque contritus fuerit et confessus, saltem in proposito si actualiter non potest. Verumtamen propter institutionem Christi qua disposuit potestatem clavium in sacerdotali ordine implicari, et propter iurisdictionem que ei non est ablata, sua absolutio efficaciam habet, non autem propter bonitatem vel malitiam personalem.

<Utrum scismatici, heretici et excommunicati et degradati habeant usum clavium>

4Ad questionem secundam dicendum quod licet omnis sacerdos qui vere habet ordinem sacerdotalem, habeat per eundem ordinem, ex institutione Christi, clavium potestatem, non tamen habet usum nisi secundum ordinationem ecclesie. Que quidem ecclesia ordinare potest quis sic quantum valeat ipsam exequendi potestatem, vel totaliter ipsum usum clavium auferre, restringere vel moderare, ut iudicat esse fiendum.

5Scismatici igitur vel heretici, excommunicati sive suspensi vel degradati, qui semel sacerdotalem ordinem susceperunt, habent indelebiliter eandem potestatem vel ordinem, et per consequens habent clavium potestatem que implicatur in eodem ordine vel potestate sacerdotali. Non autem habent usum clavium dictarum, quoniam ecclesia instituit ipsos fore [163rb] privatos executione potestatis clavium universaliter, in quantum sunt tales, et hoc propter amotionem vel substractionem subditorum, quos iudicare consuevit ecclesia a talibus subtraendos. Et per consequens non habent in quos exequi valeant usum potestatis predicte. Et si ligant vel absolvunt de facto, nihil faciunt, nec absolutus isto modo est vere absolutus, vel ligatus. Quoniam moderari potest sive restringi, vel etiam totaliter amoveri usus clavium quantum ad inferiores, nec inferiores possunt absolvere nisi secundum auctoritatem eis concessa. Cum igitur ipsis, scilicet scismatici et ceteris, sit omnis usus clavium ab ecclesia interdictus sive amotus, patet quod nequeunt dictarum clavium aliquem usum habere, in quantum sunt tales. Qui licet consecratum sit, si de facto consecrant, non tamen absolutum est quod de facto absolvunt. Hic enim requiritur iurisditio et ordo prelationis et subiectionis, non ibi. Requiritur etiam vera et absoluta expeditio sive laxatio et solutio talis potestatis, quorum opposita sunt in proposito.

6Bartholomeus Siccardi, distinctio 18 sui 4ti.

<Distinctio 25>

7Utrum symonia sit impeditiva ordinum active et passive. Et utrum symonia pro heresi iudicetur.

< Utrum symonia sit impeditiva ordinum active et passive>

  • 2 corr. ex potestatem

8Ad questionem primam dicendum quod cum heretici et precisi sive privati, vera conferant sacramenta, unde baptismati ab eis non sunt rebaptizandi, nec ordinati ab illo que vere est episcopus, licet sit hereticus vel scismaticus, sunt reordinandi. Patet quod symoniaci quantum est de potestate absoluta, possunt ordinare et ordinari, quamvis mortaliter peccent deveniendo ad actum, quia hoc non possunt de potestate ordinata. Potestas enim dandi vel recipiendi ordines, non dependet ab homine sed a Christo. Executio vero ordinis aliqualiter dependet ab homine, hoc est a iurisdictione universali quam habet papa, qua potest2 hanc executionem in inferioribus sicut expedit temperare. Dependet etiam aliquo modo ab episcopis. Et ideo dans vel recipiens ordines symoniace, est taliter ab executione suspensus, quia recipiendo ordines symoniace scienter est simpliciter et absolute suspensus, quantum ad se et quantum ad alios, Ipse enim non debet se intromictere de divinis, et alii tenentur ipsum vitare, sive sit occultum sive manifestum, ex quo constat eis. Similiter qui confert ordines symoniace, si est notorium, suspensus est quoad alios et quoad se. Si occultum, suspensus est solummodo quoad se, quia non debet se divinis ingerere, sed non quantum ad alios, quia ex quo non est notum alii, non tenentur ipsum vitare in officio, si exequatur ipsum.

  • 3 pervenia ms

9Est etiam notandum quod irregularitas [163va] symonie est impeditiva ordinum, non ex necessitate sacramenti, sed ex necessitate precepti ecclesiastici. Et ideo licet symoniacus mortaliter peccet ad ordines veniendo, tamen ordines recipit de facto. Si quis autem, ipsomet ignorante, symoniace ordinatus est, excusatur quia non peccat ordines exequendo, quousque perveniat3 ad notitiam rei. Et ex tunc est suspensus.

10Item quantum ad penam symonie, nota quod symoniaci puniuntur pena depositionis ab ordine et a beneficio, et pena infamie postquam crimen per sollepmnes probationes constituerit iudici. Et suspensus est ab officio simoniace accepto et a beneficio symoniace suscepto. Et tenetur resignare vel renuntiare tali beneficio, si scienter symoniace recepit, teneturque restituere omnes fructus perceptos quos in servitium ecclesie non expendit. Item symoniacus in collatione vel in receptione cuiuscumque simplicis beneficii, eodem iure suspensus est quoad se. Si tamen notorium est de iure vel de facto, et etiam quoad alios. Non solum autem est symoniacus ille qui aliquid accepit vel dedit simoniace, sed etiam quisquis est mediator et equaliter quoad alios et quoad se est suspensus.

<Utrum symonia pro heresi iudicetur>

  • 4 interpetrative ms

11Ad questionem secundam dicendum quod symonia non est heresis per se et simpliciter, cum secundum se non dicat falsam oppinionem credendorum, sed dicitur heresis in decretis patrum propter similitudinem heresis, quoniam symoniacus sic facit sicut si spiritualia posset equari et comparari temporalibus. Et ideo si quis crederet spiritualia posse cadere sub pretio temporali et ex ista cecitate commictent symonia, tunc esset heresis quantum ad radicem de qua procederet. Et quia symonia videtur aliquo modo supponere implicite hanc radicem a qua oritur, ideo symonia interpretative4 vocatur et dicitur heresis, ac etiam propter contemptum divinorum et per consequens propter contemptum dei. Unde videtur implicari quedam infidelitas, comparando vel equiparando spiritualia temporalibus, ut fecit Symon magus, credens et extimans spiritus sancti donum pecunia comparari, quod tamen non oportet explicite dari, quotiens vel semper est commictitur symonia.

  • 5 Decretum Gratiani, I, c. 21, 1.

12Sed quia Macedonius posuit spiritum sanctum servum patris et filii tantum, symoniacus autem sicut Symon magus spiritum sanctum aliquo modo facit servum hominis, quia extimat spiritum sanctum fore subiectum homini, sicut possibilem vendi ab homine et potestative comparari, et per consequens viliorem homine comparante, ipsum equante pretio dato. Ideo I. q. c° eos qui dicitur quod « tollerabilior est impiissima heresis Macedonii » etc5.

13Idem, ibidem, distinctione 25.

Top of page

Notes

1 Voir plus haut, S. Piron, « La bibliothèque portative des fraticelles, 1. Le manuscrit de Pesaro », , Oliviana, 5, 2016, § 18, 31-34. URL : http://oliviana.revues.org/804

2 corr. ex potestatem

3 pervenia ms

4 interpetrative ms

5 Decretum Gratiani, I, c. 21, 1.

Top of page

References

Electronic reference

Barthélemy Sicard, « Extraits du commentaire des Sentences », Oliviana [Online], 5 | 2016, Online since 10 March 2017, connection on 25 March 2017. URL : http://oliviana.revues.org/895

Top of page

Copyright

© Oliviana

Top of page
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org