Skip to navigation – Site map
Etudes

Quid ponat ius vel dominium

Petrus Johannis Olivi
Published by Ferdinand Delorme and Sylvain Piron

Abstracts

Edition of Peter John Olivi’s question « Quid ponat ius ».

Top of page

Full text

  • 1 F. Delorme, « Question de P.J. Olivi “Quid ponat ius vel dominium” ou encore “De signis voluntarii (...)
  • 2 Voir plus haut, S. Piron, « La question “Quid ponat ius ?” », Oliviana 5, 2016. URL : https://oliv (...)

La question Quid ponat ius a été initialement publiée en 1945 par Ferdinand Delorme à partir d’un unique manuscrit (Bibliothèque Apostolique Vaticane, Vat. lat. 4986, sigle V), témoignant de la version finale établie par l’auteur dans sa Somme de questions disputées1. L’édition proposée ici tient compte d’un second témoin (Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Conv. Sopp. G. I. 671, sigle F), dérivant d’un état antérieur du texte2. La confrontation des témoins permet ainsi d’observer une série d’interventions éditoriales menées par Olivi, notamment dans les formules d’articulation entre les différentes parties de la question.

<Quaestio>

  • 3 et iure] om. F
  • 4 iuris seu] om. F
  • 5 auctoritatis et] om. F
  • 6 utpote] scilicet F
  • 7 suos] om. V
  • 8 existimo] estimo F 
  • 9 aliquid vel] vel aliquid V
  • 10 illa] ista F
  • 11 huiusmodi] huius F
  • 12 Solet enim consimiliter] Consimiliter etiam solet F
  • 13 date] data F
  • 14 aut] ac F
  • 15 seu] huius seu signficatio F
  • 16 vel episcopalis vel] om. V
  • 17 et] om. F
  • 18 et] vel F
  • 19 sine falsi vel ambigui obstaculo contuendam] om. F

1Quoniam in omni opere et negotio iustitie et iure3, nomine iuris seu4 iurisdictionalis auctoritatis et5 potestatis ac debiti et obligationis utimur, sitque a quibusdam quesitum sepe an huiusmodi addant realiter aliquid supra subiecta vel extrema quibus attribuuntur, utpote6 an ius regie potestatis et auctoritatis super suum regnum et super suos7 subditos vel ius proprietatis super domo propria aliquid realiter addant super res vel personas quarum dicuntur esse, et e contra an debitum quo servi et subditi tenentur suo regi vel domino vel monachus abbati aliquid reale addant ad ipsos subditos vel monachos, et sic de aliis consimilibus : idcirco, non inutile fore existimo8 saltem aliquid vel9 modicum de questiuncula illa10 tractare, et precipue quia ad omnia signa voluntaria et sacramentalia pertinet huiusmodi11 difficultas. Solet enim consimiliter12 queri an proprie significationes nominibus vel orationibus vocalibus a sola voluntate hominum date13 addant aliquam essentiam ipsis vocibus aut14 voluntatibus vel intentionibus instituentium vel proferentium voces illas ad hec vel illa significanda ; et consimiliter an caracter seu15 consecratio baptismalis vel episcopalis vel16 sacerdotalis et17 ius participationis vel collationis seu administrationis sacramentorum eis annexum addant aliquam realem essentiam super personas baptizatorum et18 sacerdotum et super extrinseca signa et opera sacramentorum. Et quoniam argumentatio facta fideliter pro et contra viam parat et parit ad veritatem solutionis sine falsi vel ambigui obstaculo contuendam19, idcirco arguatur pro parte utraque.

<Pars affirmativa>

  • 20 Quod igitur aliquid realiter addant, arguitur] affirmativa F
  • 21 quecumque] queque V

2Quod igitur aliquid realiter addant, arguitur20 : primo quia stultum est dicere quod nobilissima universi nichil ponant aut quod minus ponant quam vilissima quecumque21 ; constat autem quod potestas regalis et sacerdotalis sunt de nobilissimis universi, ergo etc.

  • 22 quo] quod
  • 23 deo] om. F

3Secundo, quia illud in quo consistit et a quo dependet summus ordo nature rationalis et partium universi, impossibile est quod sit nichil ; sed ius debiti quo22 tenemur deo23 et superioribus nostris aut quibuscumque aliis est fundamentum totius ordinis nostri ad deum et proximum, et ad nos ipsos et ad omnes actus virtutum, ergo etc.

  • 24 propter huiusmodi enim] nam propter F
  • 25 hoc add. F 
  • 26 furtum nisi] nisi furtum non F
  • 27 factus est] est factus F
  • 28 nativitate] natura F

4Tertio quia illud cuius transgressio Deum horribiliter offendit et mortalem culpam ac reatum eternum inducit non potest esse nichil aut quid ignobile ; sed transgressio iurium predictorum hoc facit ; propter huiusmodi enim24 ius proprietatis, furtum est mortale peccatum. Constat autem quod25 non esset furtum nisi26 esset contra ius proprietarium, quia furtum non est aliud quam « acceptio rei aliene invito domino ». Videmus etiam quod eo ipso quo aliquis factus est27 rex vel prelatus vel abbas, eo ipso non obedire preceptis eius est mortale peccatum, quod utique a nativitate28 non fuisset et irreverentia facta in eum est longe gravior quam prius fuisset, ergo etc.

  • 29 aliqua scilicet] scilicet aliqua F
  • 30 et] vel F
  • 31 quod] quo F
  • 32 et simile est] simile est etiam F

5Quarto, quia omnis homo sane mentis dicit quod ei qui de novo factus est rex vel abbas est aliquid adquisitum de novo, aliqua scilicet29 dignitas et30 potestas ; unde et vere dicitur habere quamdam auctoritatem et potestatem quam prius non habebat. Monachus etiam, eo ipso quod31 vovet seu profitetur regulam monachalem dicitur sortiri vel acquirere novum statum et novam obligationem quam prius non habebat, et simile est32 de omni voto et promissorio iuramento.

  • 33 qui dat om. V
  • 34 vel] aut F
  • 35 secundum] videtur F
  • 36 nullus] in nullo F
  • 37 etc. add. F

6Quinto quia si huiusmodi nichil realiter ponunt in hiis quorum sunt, ergo deus nihil reale dat, qui dat33 alicui regiam dignitatem et potestatem aut quamcumque aliam dominationem vel34 iurisdictionem ; quod valde videtur absurdum, quia secundum35 hoc nullus36 tenetur gratias agere hiis qui eis dederunt iura et qui ius proprietatis suarum rerum transtulerunt in ipsos37.

  • 38 nichil] non V
  • 39 huiusmodi] huius F
  • 40 aut] vel F
  • 41 a nobis ... aliquid reale] om. F

7Sexto, quia relatio que nichil38 ponit in aliquo extremorum est solum relatio secundum dici, et idem est respectu extremi in quo nichil ponit ; huiusmodi39 autem relationes nullo modo sunt actu nisi solum in cogitante et quamdiu cogitantur vel dicuntur ; constat autem quod potestas regia aut40 quecumque vera iurisdictio vel obligatio sive servitus aliquorum est vere actu, quamvis hoc non cogitetur vel dicatur a nobis ; ergo ipsa extra nostrum cogitatum et dictum ponit aliquid reale41.

  • 42 quod] quo V
  • 43 vox vel
  • 44 ita om. V
  • 45 communi sensu] consensu F
  • 46 vere om. V
  • 47 huiusmodi] huius F

8Septimo quia videmus quod eo ipso quod42 vox vel43 vocalis oratio est communiter ordinata ad aliquid significandum, ita44 quod illius rei significationem et non aliam imprimit audienti ; unde et discipuli multa addiscunt a doctoribus suis per intermedias locutiones et voces. Videmus etiam quod loquentes vel iurantes sophistice vel dupliciter et non in communi sensu45 et significatione vere46 verborum reputantur mendosi et periuri. Ergo videtur quod aliqua vis significativa sit in huiusmodi47 vocibus, quod non esset nisi ab hominibus et a doctoribus esset ad hoc communiter institute et tandem prolate vel scripte.

<Pars negativa>

  • 48 autem – reale addant] om. F
  • 49 via septemplici primo scilicet] om. F
  • 50 rex vel – ita potest] om. V

9In contrarium autem, scilicet quod nichil reale addant48, arguitur primo viam septemplici ; primo scilicet49 ex parte efficientis et ex modo efficiendi huiusmodi habitudines seu relationes. Videmus enim quod per causas valde absentes et distantes fiant seu introducantur, ita quod quantacumque distantia nullum prebet impedimentum. Ita enim potest rex vel quicumque dominus dare sua iura a absenti sicut [et a] presenti et absens ita potest50 per consensum expressum ea accipere sicut et presens. Non videtur autem quod a causis creatis possit esse talis modum efficiendi realis.

  • 51 exteriores om. F
  • 52 hoc] huiusmodi F

10Preterea, istud fit per solas causas voluntates interiores et voces exteriores, exteriores51 non quidem in quantum sunt naturaliter efficaces et fortes, sed solum in quantum sunt voluntaria signa voluntatis interne ; sed per non hoc52 non videntur posse effici tot potestates et habitudines quot innumeris hominibus dantur et acquiruntur per sola verba et per solos consensus verbis expressos.

  • 53 conditio] conditione F
  • 54 autem] et V
  • 55 autem] om. V
  • 56 simile] consimile F
  • 57 legantis] dantis F
  • 58 etc. add. F

11Preterea, sepe et sepius hec dantur sub conditione, ita quod illa extante est datum et non aliter ; conditio53 autem54 illa frequenter non extat usquequo verbum et actualis voluntas dantis transeat, ut verbi gratia si rex dicat militi : « Do tibi hoc castrum si autem55 post decem annos fulgur ceciderit in ipso », vel quodcumque simile56. Nec potest dici quod ab actu dantis iam preterito ius postmodum militi acquisitum fuerit realiter productum, nec ab ipso fulgure sic cadente, nec est dare aliquam aliam causam per quam hoc sit factum. Et idem est de testamentis et legatis, que non valent nisi post mortem legantis57 : nunquam enim mors testatoris est causa efficiens iuris acquisiti heredibus vel successoribus in rebus ipsius, utique non videtur58.

  • 59 nunc] hic
  • 60 efficere futurum] futurum efficere F

12Preterea, absolute et absque conditione possunt huiusmodi dari, non pro presenti sed pro futuro, utpote si dicatur : « Do tibi hoc ita quod sit tuum post annum et usque tunc nichil iuris penitus habeat in illo » , constat autem quod nullum agens creatum potest in nunc59 presenti efficere futurum60 pro solo futuro tempore.

  • 61 desinerent esse] desineret F
  • 62 esse desinunt cause ille] desinerent cause eius F

13Preterea, omnis effectus saltem totalis et immediatus est simulitudo sui immediati principii activi et est quedam immediata influentia eius ; sed huiusmodi iura et habitudines non sunt similitudines vocum vel consensuum per quos introducuntur, immo vix conveniunt ad invicem preterquam in generalibus rationibus entis ; non etiam fluunt ab eis sicut fluit radius a sole, quia tunc statim desinerent esse61 quando esse desinunt cause ille62.

14Preterea, unus et idem effectus nnon videtur posse immediate effici ab innumeris causis diversorum generum ; sed huiusmodi possunt dari et acquiri per innumera et diversissima signa et per innumeros et diversissimos modos a largitore pro libito institutos et factos.

  • 63 libito] libitu V
  • 64 libito] libitu V
  • 65 vult] om. F 
  • 66 ergo etc.] om. F

15Preterea, nullum agens creatum potest pro libito63 facere quecumque vult et prout vult ; sed omnia iura que dari possunt a quocumque rege vel homine habente plenum et liberum dominium dandi illa possunt mox dari pro libito64 dantis et prout vult et quomodo vult65 et quantum vult ; ergo etc66.

  • 67 protensionem] protentionem V
  • 68 et] om. F
  • 69 subiecta] obiecta F
  • 70 vel] et F
  • 71 posse] om. F 
  • 72 ergo etc.] om. F

16Preterea, huiusmodi non educuntur de potentia materie per motum neque in tempore neque durantibus locutionibus per quas dantur, sed in fine earum, nec per virtutem naturalem causarum et actionum per quas dantur, nec per directionem seu conversionem et applicationem et protensionem67 virtualis aspectus causarum et68 potentiarum activarum super subiecta69 quibus de novo dantur huiusmodi iura vel70 habitudines ; sed per hunc modum non videntur posse71 realiter effici a predictis, ergo etc72.

  • 73 accipientis] recipientis F
  • 74 consensus] assensus F
  • 75 quomodo] aliquid F 
  • 76 quin add.
  • 77 consensibus] assensibus F
  • 78 aut quomodo tot] et quod quot
  • 79 cooperentur] cooperaretur F
  • 80 generationem] receptionem F

17Preterea, ad eorum introductionem non solum requiritur consensus dantis, sed etiam consensus accipientis73, et quando tota una civitas aliquod donat, requiritur consensus74 cuiuslibet de toto populo aut maioris partis, et consimiliter requiritur ibi consensus maioris partis alterius civitiatis illud donum vel pactum acceptantis ; non videtur autem posse dari quomodo75 per donum vel pactum76 realiter efficiatur a tot consensibus77 aut quomodo tot78 consensus tot personarum realiter cooperentur79 ad generationem80 illius.

  • 81 detractione] destructione
  • 82 desitione] decisione F

18Preterea per consimiles arguendi modos potest ad hoc argui ex detractione81 vel desitione82 huiusmodi habitudinum et iurium.

  • 83 primo] om. V
  • 84 ius] om. V
  • 85 vel potestatis] om. F
  • 86 nec] om. F
  • 87 in] om. V
  • 88 intellectu] intelligenti F 
  • 89 illorum] eorum
  • 90 simul] similiter V

19Secundo arguitur ex parte subiecti istarum habitudinum et iurium, primo83 quia ius84 regie potestatis et dignitatis vel cuiuscumque dominationis vel potestatis85 aut subiectionis vel servitutis eis opposite non videtur esse in corpore domini vel servi, nec in aliqua parte eius, nec86 in potentiis sensitivis, nec in87 intellectu88 aut in voluntate, saltem sic quod totaliter sit in altero illorum89 et multo minus sic quod simul90 et totaliter sit in quolibet illorum. Non enim videtur quod aliquod accidens eiusdem generis et eiusdem speciei et idem numero possit esse in omnibus illis, nec potest aliquod illorum pro proprio subiecto habere, quin ab ipso sumat rationem generis vel differentie, utpote quod accidens corporis sit corporale et intellectus intellectuale et affectus aliquid affectivum.

  • 91 consimiliter] similiter F
  • 92 extentiam] existentiam F 
  • 93 illa] ista F
  • 94 id] illud F
  • 95 nunc vera] necessaria V
  • 96 libito] libitu V
  • 97 instrumento] om. F

20Preterea, absque reali mutatione cuicumque istorum possunt predicta iura auferri et dari, acquiri et admitti, et consimiliter91 cuilibet signo voluntario potest dari et auferri sua significatio aut multipliciter variari, ipso signo secundum suam realem existentiam92 in nullo variato. Unde illa93 locutio « homo currit », seu prolata seu scripta, absque sui reali variatione potest alia innumera, preter id94 quod modo significat, significare ; si homines velint, per solam mutationem rei significate, potest esse nunc vera95, nunc falsa. Uni etiam carte vel instrumento potest dari vel auferri valor quem habet pro libito96 regis, instrumento97 in nullo realiter variato ; et etiam per solam solutionem pretii in instrumento contenti cessat de iure valor ipsius. Et idem est de sigillo regis, cuius valor potest cessari sicut et dari absque reali mutatione ipsius ; unde et dato quod multa sigilla omnino secundum rem similia fiant a fabris, aut multa similia instrumenta a multis notariis non habentibus ius notarie, constat quod non habebunt ius vel valorem illius.

  • 98 in quo] om. V
  • 99 quod adquisivit ei ius emptionis] om. V
  • 100 habet] non V nisi F
  • 101 et quando per – ad Petrum] om. F

21Tertio arguitur ex parte fundamenti in quo98 relationes predictarum habitudinum oportet immediate fundari. Omnis enim realis relatio habet aliquod fundamentum per cuius generationem et corruptionem corrumpitur et generatur ; sed in proposito, nullum tale potest realiter dari, ymmo sole ipse habitudines personis acquiruntur vel auferuntur, nullo alio eis acquisito vel sublato. Ager enim Petri, quod adquisivit ei ius emptionis99, habet100 solum relationem possesionis respectu Petri, et quando per venditionem vel dationem transfertur a Petro in Paulum, quid aliud perdit nisi solam relationem possessionis vel proprietatis ad Petrum101 ? Videtur igitur quod huiusmodi relationes nullum reale fundamentum habeant in hiis quorum esse dicuntur.

  • 102 obiicitur] om. F 
  • 103 abscedere] ab accedente V

22Sed forte dicetur quod saltem in quibusdam hoc habeant. Monachalis enim professio et obligatio videtur fundari in actuali et habituali proposito seu consensu ipsius monachi. Sed contra hoc obiicitur102 quia totaliter abscedere103 actuali et habituali consensu monachi suam regulam profitentis, in tantum quod omnino consensus contrarius sit in eo, constat quod adhuc manet in eo obligatio et professio monachalis ; sed impossibile est quod maneat absque illo in quo immediate fundatur et radicatur.

  • 104 illam add. F
  • 105 monachalis] om. F

23Preterea, dato quod fictitie voverit statum et regulam monachalem, absque scilicet voluntate104 servandi, adhuc nichilominus est in eo obligatio professionis monachalis105.

  • 106 extensum et] extensionem vel V
  • 107 addit] addat F

24Quarto arguitur ex parte quidditatis earum, quia habitudo dominii vel servitutis vel pacifice possessionis seu proprietatis ipsius agri, aut habent essentiam simplicem vel extensum, et106 intellectualem vel corporalem, et sic de aliis. Si simplicem et omnino indivisibilem, tunc aut hec simplicitas est punctalis et unum solum punctum sui subiecti occupans, aut est simplicitas intellectualis multas partes sui subiecti simul ambiens et occupans, et nullum horum poterit dari absque multis inconvenientibus et breviter, preter solas rationes respectuum, nulla realis essentia vel quiditas potest eis assignari, cum tamen, sicut alibi est probatum, sola ratio relativa per se sumpta absque omni alia quiditate non sit aliquid reale nec aliquam essentiam realiter diversam addit107 ad essentiam super quam immediate fundatur.

  • 108 vel] et V

25Preterea, nulla realis essentia potest in se essentialiter includere rationem talium dominorum vel iurium vel servitutum vel temporalium debitorum, ut verbi gratia nunquam alicui cuicumque quantitati vel qualitati vel situi potest essentialiter inesse regale ius vel108 regalis potestas aut debitum servitutis aut ius proprietatum talis domus vel agri.

  • 109 ergo etc. Quomodo – poterit tangi] om. F

26Preterea, idem ius numero videtur esse dantis et recipientis aut vendentis et ementis, alias dans vel vendens iura sua non dat vel vendit iura sua, si empto vel successor non recipit illa eadem iura et non alia. Sed hoc est impossibile, si illud ius est aliquod reale accidens personam dantis prius informans, ergo etc. Quomodo tamen sit idem vel non idem, in sequentibus poterit tangi109.

  • 110 diversissima et innumera et precepta] om. F
  • 111 dona] dicta V
  • 112 quo] om. F
  • 113 actiones et] om. V
  • 114 utpote] sicut F
  • 115 forme] forma V
  • 116 ergo etc.] om. F

27Quinto arguitur ex effectibus huiusmodi iurium et iurisdictionalium potestatum. Nam effectus earum possunt esse infiniti et quasi infinitorum generum et specierum quantum est ex parte ipsarum potestatum. Rex enim ita cita potest absolvere vel condempnare infinitos reos sicut unum solum. Potestas enim regalis ad tot effectus genere et specie diversos se extendit, quot per regem possunt ordinari vel imperari in regno ; unde potest precipere vel dissolvere leges et precepta diversissima et innumera et precepta110 spectantia ad bella et alia spectantia ad intrinsecum et pacificum statum civium. Potest etiam ita cito dare vel negare dona111 innumera sicut unum. Omnia etiam hec facit solo imperio, non per modum naturalis agentis et naturalis actionis, nec eo modo quo112 artificiales actiones et113 effectus, utpote114 forme115 arche et domus, fiunt ab artifice per intermedios motus organorum et instrumentorum ; sed huiusmodi non videtur posse competere alicui persone create realiter suos effectus operanti, ergo etc116.

  • 117 presidet] presidens F
  • 118 omnibus] om. F
  • 119 eiusdem regis sui et omnium aliorum] eius F
  • 120 ipsius] eius F
  • 121 ergo etc.] om. F

28Sexto arguitur ex eiusdem potestatis dominatione et presidentia super liberum arbitrium aliorum, etiam infinitorum. Rex enim et omnis superior imperative et potestative presidet117 et dominatur omnibus118 subditis suis ita quod tenentur sibi obedire, et quantum est ex se ita potest dominari infinitis populis sicut uni, et omnes si essent infiniti sub uno rege ita tenentur obedire preceptis eiusdem regis sui et omnium aliorum119 sicut unusquisque tenetur ei obedire si esset rex ipsius120 solius ; set nulla potestas creata seu realem essentiam creatam ponens videtur posse habere talem presidentiam super tot liberas voluntates, ergo etc121.

  • 122 una] ipsa F
  • 123 dignitate et potestate] potestate et dignitate F
  • 124 ipsius] ipsarum V
  • 125 admissione] obmissione F
  • 126 libito] libitu V
  • 127 ita] om. F
  • 128 ergo etc.] om. F

29Septimo arguitur ex comprehensione multarum potestatum in una122 regali dignitate et potestate123. Nam sicut dei potentia vel sapientia comprehendit in se infinitas rationes infinitarum potentiarum et intelligentiarum seu ydearum, sic in una potestate regali comprehenduntur quasi innumere potestates diversorum generum et absque ipsius124 diminutione vel admissione125 potest pro libito126 tot vel tot simul concedere suo baiulo vel prefecto, ita quod aliquando potestas baiuli continebit in se decem potestates, aliquando centum, aliquando mille, ita127 quod simul videntur realiter plures et ab invicem separabiles et realiter una et eadem ; sed hoc non videtur posse stare, si huiusmodi potestates realiter ponant aliquam essentiam creatam ; ergo etc128.

<Responsio>

  • 129 questionem istam] quorum intelligentiam V
  • 130 illa subiecta] subiecta illa V
  • 131 Est enim natura rationalis] Natura enim rationalis F
  • 132 est add. F
  • 133 rursus] om. F
  • 134 ultimo autem] ulterius V
  • 135 super essentiam] om. V

30Ad questionem istam129, absque preiudicio sententie melioris, videtur probabiliter dici quod predicte habitudines vere ponunt aliquid reale, non tamen addunt aliquam diversam essentiam realiter informantem illa subiecta130 quorum et in quibus esse dicuntur. Ad cuius evidentiam attendendum est ordo nature rationalis ad deum et ad res universi. Est enim natura rationalis131 ex se et ex omnibus acceptis a deo132 debitrix perfecte obedientie, et reverentie ad deum. Est etiam debitrix virtutis iustitie et unanimis ac fidelis concordie et amicitie ad omnes personas rationales pro quanto sunt bone aut reducibiles in bonum. Rursus133, ex altitudine sue intellectualitatis et libertatis habet ordinem presidentie super res irrationabiles, ex supereminentia autem sapientie et virtutis habet gradum cuiusdam presidentie super omnes personas in virtute et sapientia inferiores. Ultimo autem134, ex ordine quem habet ad deum ipsum divinum velle, ubicumque illud contuetur, debet habere pro inviolabili lege. Illud ergo quod deus vult haberi pro superiori et loco dei et cui tanquam sibi vult aut usque ad certam mensuram aut in omnibus obediri, debet haberi omnino sicut deus vult. Prefatum autem debitum seu prefatus ordo non addit aliquam essentiam super essentiam135 persone cuius est et super essentiam gratiarum illius persone susceptarum a deo, quia partim ex natura sua, partim ex gratiis nature superadditis habet ordinem predictum et est debitrix eius.

  • 136 ille] iste
  • 137 eius] ei F
  • 138 sibi] om. F
  • 139 quod] quo V
  • 140 pro] om. V
  • 141 hoc] om. V
  • 142 quod] quo V

31Ulterius sciendum quod, sicut deus nullo addito potest velle quod ille136 teneat locum eius137, ita quod illi tanquam sibi obediatur vel quod id quod iste dixit habeatur pro lege sive pro rato tanquam dictum dei, sic talis nullo sibi138 addito, eo ipso quod139 deus hoc vult et pro tempore pro140 quo hoc141 vult, habet in se ordinem predicte voluntatis dei, eo scilicet ipso quod142 est obiectum et volitum divini velle.

  • 143 illud] ipsum F
  • 144 existentia] essentia V
  • 145 et] aut V
  • 146 est] om. V
  • 147 volitum] voliti F

32Et si queratur quid ponit realiter ordo ille, potest dici quod duo sibi invicem connexa, quorum primum est ipsum velle divinum in quantum est tali voliti et in quantum continet in se illud143 volitum. Secundum est entitas et existentia144 actualis ipsius voliti prout est actualiter subsistens divino velle tanquam eius actuale obiectum seu volitum. Si igitur nichil est realius et145 divinius divino velle, et si post deum nichil est146 realius aut divinius quam esse actuale volitum147 dei et precipue quando est ad hoc volitum ut actu super alios gerat et teneat vicem dei. Patet quod ordo predictus est quid realissimum et divinissimum, quamvis nichil realiter addat super predicta diversum.

  • 148 ulterius] item F
  • 149 que est] quod est deus F
  • 150 seu] vel F
  • 151 libito] libitu V
  • 152 et] om. V

33Ulterius148 sciendum quod quidam est ordo sic absolute prefixus et inclusus in ipsa absolutissima ratione virtutis et iustitie que est149 quod deus non potest nec debet oppositum eius velle, et ideo ad illum natura rationalis absolutissime et omnino immobiliter ferri debet, quod quidem debitum partim per indifferentiam includitur in essentia sua, partim in essentia gratuitorum accidentium suorum in quantum suorum ; et hic ordo communiter vocatur ordo iuris naturalis. Alius autem est ordo sic a dominativo imperio divine voluntatis procedens quod deum ipsum et eius oppositum seu absolute seu150 conditionaliter pro libito151 potest velle. Uterque autem ordo semper in se includit duo predicta, scilicet actualem rationem divini velle et152 divini voliti.

  • 153 dignitas igitur] igitur dignitas V
  • 154 hinc] ex hoc V
  • 155 est magis] magis est V
  • 156 hic add. F
  • 157 in reges] reges eligentium F
  • 158 consimilia] similia F
  • 159 consistit] sistit V
  • 160 absolutissima et abstractissima est] est absolutissima et abstractissima V
  • 161 divine sapientie] divina sapientia F
  • 162 vel non fieri] om. V

34Dignitas igitur153 aut iurisdictio et potestas regalis ponit realiter duo predicta, et idem est de dominio seu iure proprietatis quod quis habet in domo vel agro ; et hinc154 est quod transgrediens hoc ius vere dicitur transgredi dei voluntatem et legem et tanto magis quanto id est magis155 a deo volitum et in divino velle inclusum. Preter hec autem duo ponit, sive de preterito seu de presenti, illa quibus intermediis deus vult156 tale ius sortiri et habere, ut sunt electiones hominum in reges157 et consensus electi aut mutue conventiones quales sunt inter vendentem et ementem et consimilia158. Sed ius ipsius iuris principaliter consistit159 in duobus predictis et in ratione communis iustitie, que prout absolutissima et abstractissima est160, est realiter idem quod rectitudo divini velle et divine sapientie161 ; prout vero est concretive in mentibus rationalibus est naturalis vel gratuita rectitudo intellectus et affectus earum, per quam tenent et dicunt hoc vel illud debere fieri vel non fieri162, aut hoc vel illud esse iustum aut iniustum.

35Ex predictis igitur faciliter potest quis advertere quid ponit ius cuiuscumque superioris auctoritatis et potestatis et ius subiectionis vel obligationis ad eam.

< De signis voluntariis>

  • 163 assumitur] assumuntur F
  • 164 illam] eam F
  • 165 seu] vel F
  • 166 sunt add. F
  • 167 vel] et F
  • 168 imperativi et imperative] imperati et imperationem V
  • 169 respectus] respectu F

36Restat igitur videre de signis voluntariis, quid scilicet ponit ipsorum significatio active sumpta. Et certe quanto subtilius et perspicacius illam attenderis, invenies quod supra realem essentiam rei que pro signo assumitur163, nichil addit ipsa significatio nisi solum mentalem intentionem instituentium et acceptantium, et ipsius qui actu illam164 rem assumit ad significandum, et eius qui eam audit vel accipit sub ratione talis significationis seu165 talis signi. In hiis tamen que166 ab imperio talis intentionis producuntur in esse, sicut est vox vel167 nutus, ipsa significatio, ultra intentionem significantis et ultra essentiam rei que dicitur signum, addit habitudinem effectus imperativi et imperative168 producti ab intentione significantis ; pro quanto tamen per significationem proprie designatur respectus169 signi ad suum significatum, sic in signis mere voluntariis huiusmodi respectus nichil reale ponit actu preter actualem intentionem significantis et aliorum qui rem illam accipiunt tanquam designativam talis significati.

  • 170 est quid divinissimum, et ideo signum habens talem significationem] om. V
  • 171 dignissimum] divinissimum V
  • 172 et] vel F
  • 173 aliquod ius] om. F 
  • 174 divinissimum] dignissimum F

37Quando igitur intentio principalis instituentis et significantis est illa intentio divinissima que est deus et intentio secundarii significantis est divine intentioni subiuncta et secundum illam intendens signum illud assumere, tunc utique realitas illius significationis est quid divinissimum, et ideo signum habens talem significationem170 in quantum tale est venerandum ut quid dignissimum171 et precipue quando cum hoc est ordinatum ad significandum rem divinissimam, utpote deum et172 gratiam eius, et maxime quando continet ipsam rem divinam presentialiter sicut est in sacramento eucharistie, et potissime quando per modos universalissimos et solempnissimos est huiusmodi significatio instituta et promulgata a Deo. Tunc autem est in summo, quando cum tribus predictis divinum velle sic ei assistit quod immobiliter vult per illud signum aliquod ius173 seu aliquem ordinem divinissimum174 dari et etiam ordinem divine gratie et amicitie, nisi adsit impedimentum certum ex parte suscipientis.

  • 175 baptismi] baptizatis F
  • 176 sanctificationem] significationem F
  • 177 quorum] om. V
  • 178 divini] divi V
  • 179 esse] om. F
  • 180 collocatum] collatum V
  • 181 existente] assistente F

38Et hoc modo est in sacramento baptismi175 et confirmationis et sacerdotalium ordinum. Unde sacramentum baptismi prout dicit illud per quod aliquis baptizatur, includit in se duo divinissima, scilicet significationem seu intentionem dei significantis et talem significationem instituentis et assistentiam divini velle ad conferendum sanctificationem176 et gratiam iustificantem ipsum baptizatum. In quantum autem per baptismum intelligitur baptismalis consecratio, que semper remanet in baptizato, etiam quando peccat, quam quidam baptismalem caracterem vocant, duo divinissima in se includit ad minus ; quorum177 primum est ordo divini178 voliti et ordo divini velle volentis et statuentis omnem baptizatum rite, eo ipso esse divino cultui dedicatum et in sancto statu esse179 collocatum180 tanquam ipsius status ecclesiastici professorem et pro tanto statum ac professionem et obligationem divinam et a deo volitam et statutam ; secundum est ordo et assistentia divini velle ad dandum gratiam ac per consequens gloriam baptizato, nisi ipse per actuale peccatum det vel dederit impedimentum, et pro tanto baptismalis caracter dicit quoddam immobile ius ad gratiam obtinendam non existente181 prefato impedimento.

<Ad argumenta primae partis>

  • 182 autem] om. F
  • 183 ille] iste F
  • 184 quod illud realem addant] illud reale addere F

39Ex hiis autem182 patet lata via respondendi ad argumenta utriusque partis. Prima enim pro quanto probant quod ille183 habitudines ponunt aliquid reale, verum probant, quamvis ex hoc non sequatur quod illud realem addant184 aliquam essentiam ad predicta ; reliqua vero alterius partis bene probant quod illud quod ponunt iura potestativa sit principaliter increata potestas divini velle et quod illud quod principaliter ponit ratio significationis active sit in intentionibus intellectualium personarum.

  • 185 Ad primum igitur prime partis patet] Ergo a primum concedo F
  • 186 prout] ut F
  • 187 iuxta] secundum F

40Ad primum igitur prime partis patet185, quia quanto nobilior est deus et res prout186 sunt in deo vel prout sunt dei obiecta, tanto illud quod ponunt predicta iura vel signa sacra iuxta187 modum prescriptum est nobilius quam si solum poneret unam novam essentiam accidentalem.

  • 188 et add. F

41Ad secundum etiam patet quia illud debitum fundatur partim in iustitia divini velle illud exigente a nobis, partim in essentia et in actualibus188 donis nostre nature.

  • 189 quam solam legem creatam] om. F

42Ad tertium etiam patet quod, eo ipso quod transgressio iuris predicti est transgressio divini velle et divine legis, eo ipso convincitur quod potius ponit divinum velle et suam legem quam solam legem creatam189.

  • 190 volito] volitum F
  • 191 hoc] om. V
  • 192 etiam] om. F
  • 193 suum] ipsum F
  • 194 dei] om. F 
  • 195 vovens habet] voluit hunc V
  • 196 a] ad V

43Ad quartum et quintum dicendum quod, si homo potest dare alicui suum amorem ita quod ille ex hoc fiat de novo eius dilectus, absque hoc quod illi dilecto aliqua nova essentia imprimatur, non est mirum si deus multo magis potest de non volito190 facere volitum et hoc sub hoc191 modo vel illo, et ad hoc officium vel ad illud. Sicut etiam192 nostrum conditionale volitum potest fieri absolute volitum per solum adventum conditionis absque hoc quod suum193 volitum in sua substantia varietur, sic utique et multo amplius potest fieri hoc de conditionali volito dei194. Unde si vovens habet195 teneri ad regulam monachalem, si sub tali vel tali modo profitendi illam voveret, non est mirum si per solum adventum huius conditionis ille a iustitia divini velle astringatur et obligetur ad illud, ita quod non possit illud transgredi sine culpa et pena. Dicendum igitur quod ei qui de novo fit legitimus rex, datur et acquiritur novus ordo ad divinum velle et ad reliqua prout est prefixum a196 dei velle. Hic autem ordo super personam regiam addit illa que superius sunt tacta.

  • 197 obiectum] obiecto F
  • 198 dari] om. V
  • 199 ab eterno] om. F
  • 200 dilectionis] volitionis F
  • 201 hoc de novo sibi] sibi de novo hoc F

44Si autem instetur quod dei velle ab eterno fertur super omnia volita sua, et ita eius latio super hoc obiectum197 non potest de novo acquiri ab isto obiecto, nec de novo dari198 sibi a deo, cum sibi data sit ab eterno, dicendum quod illud quod est ab eterno respectu dei pro isto nunc, non fuit actu ab eterno respectu rerum creatarum vel creandarum. Unde licet deus ab eterno dilexerit Petrum pro illo tempore pro quo erat futurus sanctus, non propter hoc Petrus ex parte sua fuit ab eterno199 actuale seu reale obiectum dilectionis200 divine, sed potius ex tempore, et pro tanto dicitur hoc de novo sibi201 datum et acquisitum.

  • 202 omni] om. F
  • 203 et] etiam F
  • 204 quia sibi per talem actum - actum] om. F
  • 205 nichil] non V

45Rursus, sciendum quod licet actus creature rationalis transeant, nichilominus per illos potest acquirere quamdam rationem respectivam, nove scilicet habitudinis et novi ordinis, nullo alio addito preter actum : cuius ratio est, quia tam a se quam ab omni202 alia mente rationali potest ex tunc vere intelligi talem actum fecisse vel in se habuisse, ac per consequens potest et debet haberi pro auctore vel subiecto actus preteriti, et pro tali et203 pro quali debet haberi actor talis actus, quia sibi per talem actum nullo alio sibi addito acquirit novum respectum ad ipsum actum et ad reliqua per intermedium actum204. Idcirco, nullo alio sibi addito, per solos actus pretereuntes potest creatura rationalis acquirere habitudines meriti et demeriti et iuris vel debiti, non solum apud Deum, sed etiam respectu omnis creature rationalis ; iuxta quod omnis mens rationalis sub alia ratione debet accipere eum qui peccavit pro quanto peccavit quam eum qui nunquam peccavit, et aliter eum qui aliquid vovit quam eum qui nichil205 vovit.

  • 206 sibi] om. F
  • 207 actualis] actualem F
  • 208 assumunt] sumunt F
  • 209 dici] fieri F

46Si autem queras quomodo novus respectus ab actu preterito differens et post ipsum permanens potest alicui persone acquiri nulla alia essentia sibi206 superaddita, dicendum quod hoc fit et potest fieri dupliciter. Primo scilicet quia multa sunt relationis extrema que ante adventum alterius extremi non habent rationem actualis207 relati pro eo quod tunc in sua ratione non includunt actualiter suum correlativum, et talia ex solo adventu sui correlativi assumunt208 rationem actualis relationis ad illud alterum ; et hoc modo est de causa respectu sui primi effectus et de subiecto respectu accidentis. Non enim potest dici 209quod causa sit vel fuerit actu causa si nullum effectum habuerit, nec potest dici quod sua causalitas per quam est causa illius effectus sit facta ab ea, et multo minus quod sit facta ab ea per illum effectum ; ergo respectus actualis causalitatis acquiritur cause per solam factionem sui effectus, ad quem per illam causalitatem refertur. Et consimiliter subiectum albedinis acquirit novum respectum ab ipsam albedinem et ad eius adherentiam, nullo alio sibi addito preter ipsam albedinem et eius inherentiam, et idem est de materia respect forme.

  • 210 debet] deberet F
  • 211 respectu] respectus F
  • 212 ex eo] hoc ex hoc V

47Si autem dicas quod saltem actu vel effectu transeunte debet210 transire respectu211 causalitatis eius, dicendum quod pro tanto transit pro quanto ex tunc non potest referri ad illum effectum ut ad presentem, pro tanto autem manet pro quanto semper refertur ad illum ut ad suum effectum preteritum. Secundo fit ex eo212 quod ab omni mente potest ex tunc vere accipi et considerari sub illo respectu quod antea non poterat, et pro tanto respectu omnis mentis acquirit novum respectum seu novam rationem obiecti respectivi.

  • 213 regem] rege F
  • 214 verum] om. F
  • 215 acquisiti] adquiri F

48Ad sextum dicendum quod, sicut iam dictum est, potestas regia ponit realiter assistentiam et auctoritatem divini velle, ac per consequens et novam rationem obiectivam in regem213 respectu divini velle. Ponit etiam verum214 respectum iuris humani per humanos actus acquisti215 regi, nullo alio sibi addito, et hec quidem sunt actu, quamvis a nullo intellectu creato cogitentur.

  • 216 sui] sua F
  • 217 imprimit] exprimit F
  • 218 sed] vel F

49Ad septimum dicendum quod vox non habet aliquid in sui216 natura ex quo plus significet hanc rem quam illam, nisi loquamur de sua naturali significatione secundum quam naturaliter significat suas causas. De hac autem hic non loquitur. Et ideo vox ex se non imprimit217 audienti suum significatum nec suam significationem, alias omnis audiens intelligeret omne ydioma et proprias significationes eorum, quod est aperte falsum. Ymo oportet quod prius sciat homo quid significat talis vox, antequam per ipsam, sed218 potius occasione ipsius, de novo advertat res quas loquens intendit sibi per vocem illam significare. Unde per vocem ipsam non addiscimus absolute suum significatum, sed solum sub certo respectu. Ex hoc enim quod doctor terminos diversimode componit, advertimus rem significatam per unam vocem sic vel sic referri ad rem significatam per aliam vocem.

  • 219 maiorem] om. F 
  • 220 et om. V
  • 221 puero] puer F
  • 222 aliam] om. V

50Si autem queras quomodo secundum hoc addiscimus quid significet hec vox vel illa, dicendum quod per aliqua signa a voluntate data que habent maiorem219 connaturalitatem et directionem et220 aspectum ad talia significata. Unde puero221 docetur quid significat hec vox « vinum » per hoc quod dicendo hanc vocem nutu oculi vel tactu digiti, ostendimus sibi rem que appellatur vinum aut per aliquam aliam222 viam consimilem vel equivalentem.

  • 223 periurio] periurium F
  • 224 quid] om. V
  • 225 simulationis] finali F
  • 226 a] om. V

51Ad illud autem de duplicitate pro periurio223, dicendum quod, ex quo hec vel illa vox est communiter et a communi intentione seu beneplacito hominum ordinata ad tale quid224 significandum, non potest quis propria auctoritate ea uti ad aliam significationem absque simulationis225 dolo, nisi suam intentionem clare exprimat auditori. Unde ratio determinate significationis ipsarum vocum non solum sumitur ab actuali intentione loquentis, set etiam a communi et a226 habituali intentione hominum illius lingue. Unde bene dicitur quod, sicut actualis significatio vocis est in actuali intentione loquentis et in actuali apprehensione audientis, sic eius habitualis significatio est realiter in communi et habituali intentione hominum.

<Ad argumenta secundae partis>

  • 227 Ad reliqua – dubio satis] Rationes pro alia parte F
  • 228 iuris] vocis F 
  • 229 est] om. V
  • 230 potentia] ratio F
  • 231 est add. V
  • 232 acquiruntur] adquirantur F

52Ad reliqua vero alterius partis satis ex predictis patet, quia absque dubio satis227 bene probant quod potestas regalis vel consimiles, secundum quod est potestas solius iuris228, non est229 aliqua potentia230 naturalis et naturaliter agens231, et etiam quod prefate habitudines non sunt effectus naturales vel artificiales nec dicunt aliquam essentiam tunc realiter de novo factam, quamvis presupponant quosdam effectus quibus mediantibus acquiruntur232 et dantur.

  • 233 vellet] velit V
  • 234 argumentis inferre] inferre argumentis V
  • 235 ponunt] ponant V
  • 236 predictis] dictis F
  • 237 aliquo patienti] aliquod patiens V
  • 238 divine et] om. F
  • 239 obligantes] obligandi F
  • 240 intrinsecus realiter] intrinsecum formaliter F
  • 241 idcirco] ideo F
  • 242 non] om. F 
  • 243 partem] potestatem V
  • 244 datur] datum V
  • 245 ponant] ponat V

53Si quis tamen vellet233 ex predictis argumentis inferre234 quod predicte habitudines penitus nichil ponunt235, satis ex predictis236 patet hoc esse falsum. Ad cuius pleniorem evidentiam sciendum primo quod potestas regis vel quecumque alia consimilis vocatur potestas, non quia ad modum potentiarum activarum ex se influat et imprimat actiones in aliquo patienti237, sed potius quia ex ordine divine et238 humane voluntatis et iustitie, preceptum datum a rege habet talem vim quod homines sui regni tenentur obedire, et ideo dicimus quod rex habet potestatem edendi precepta et leges obligantes239 subditos suos ad illa implenda. Quia igitur huiusmodi potestas nichil intrinsecus realiter240 addit ad personam regis, idcirco241 potest sic respicere totam eius personam quod non242 respiciet determinate aliquam eius partem243, nisi forte liberum arbitrium et potentias ei subnexas in quantum tales, et ex eadem causa est quod pro tanto huiusmodi potestas simul et sub una forma et ad unum principalem finem uni et eidem persone datur244 potest dici una. Pro quanto autem ad plura diversimode se extendit et pro quanto posset a dantibus minui et augeri et in plures potestates dividi, potest dici composita ex pluribus potestatibus, non quod in rege ponant245 aliquam realem compositionem, sed solum in voluntatibus et intentionibus eorum in quibus fundatur, quamvis prout fundantur in voluntate dei, non ponant aliquam realem compositionem vel pluralitatem, sed solum equivalentiam plurium rationum.

  • 246 huiusmodi] huius F
  • 247 principalius] principaliter F
  • 248 deum vel regem] regem vel deum F
  • 249 dei vel regis] regis vel dei F
  • 250 huiusmodi] huius F
  • 251 eum posuit] posuit eum F
  • 252 quasi] om. F

54Secundo sciendum quod, licet huiusmodi246 potestates quantum ad illud quod magis realiter ponunt, principalius247 fundentur in auctoritate divini imperii seu divini velle, cui omnis res creata est et esse debet omnino subiecta et precipue creatura rationalis. Nichilominus potestas regis dicitur esse alia a potestate dei et potestas baiuli a potestate regis, quia sicut aliud est esse deum vel regem248 et aliud tenere locum dei vel regis249, sic inter se differunt huiusmodi250 potestates, quia rex non ex alio potest nisi ex eo quod tenet locum Dei et ex eo quod Deus eum posuit251 et poni fecit quasi252 loco sui.

  • 253 quid] aliquid V
  • 254 subiecta] subiectos F
  • 255 realiter] om. F

55Si autem obicias quod secundum hoc, oportebit quod potestas regis sit aliqua potestas creata, alias enim non posset realiter diferre a potestate divina ; si autem est potestas creata, tunc oportet quod sit aliqua essentia creata vel facta illo tempore quo illa potestas fuit regi data, dicendum quod in potestate regis includitur increata potestas dei, non secundum suam totam plenitudinem, sed quoad quid et usque ad quid253 datur, et ultra hoc dicit habitudinem regis ad eam et ad regni subiecta254 per illam ; et quantum ad hoc secundum dicit quid creatum, quantum ad fundamentale quod realiter255 ponit, quod quidem fundamentale non fuit tunc de novo creatum quando illa potestas seu habitudo dicitur fuisse data regi de novo ; cuius ratio et veritas satis ex superioribus patet.

  • 256 accipientis] recipientis F
  • 257 sicut] sic F
  • 258 accipit] accipi F
  • 259 primum sic enim – et post] om. V
  • 260 que] in F

56Ex hoc autem potest consimiliter adverti quomodo quoad quid idem est ius vendentis illud et ementis aut dantis et accipientis256 et quomodo quoad quid non est idem, pro quanto scilicet alia est habitudo et aliud eius subiectum in quo fundatur. Nec intelligas quod solum sit alia et alia habitudo ex parte subiectorum, immo etiam ex parte aliorum qui mediante illa habitudine nunc respiciunt hunc subiectum, nunc illud, et hoc sub vario ordine, quia secundum respiciunt per primum et post primum. Sicut257 enim accipiens aliquod ius ab aliquo altero, accipit258 illud per ipsum et post259 ipsum, sic consimiliter se habent et respectus aliorum ad ipsos. Et licet in deo non cadat realis alietas vel successio vel posterioritas, nichilominus est ibi fundamentalis veritas plurium habitudinum et rationum, que260 quantum ad sua obiecta et extrema creata habent ordinem prioris et posterioris, quamvis hoc non habeant in se et secundum se.

  • 261 aliqua] om. F
  • 262 inferentis] informantis F
  • 263 solam] solum F

57Ex hiis etiam patet quomodo absque aliqua261 reali et creata infinitate possunt huiusmodi potestates in infinitos et in infinita quantum est ex sua ratione et quomodo possunt super liberum arbitrium plurium et innumerabilium absque aliquo inconvenienti, quia non est hoc per viam potentie active inferentis262 coactionem vel necessitatem aut motivam impressionem et impulsionem libero arbitrio illorum, sed solam263 obligatoriam preceptionem.

  • 264 Ex hiis – argumentis tacta] om. F

58Ex hiis patent aut patere possunt omnia in predictis argumenta tacta264.

Top of page

Notes

1 F. Delorme, « Question de P.J. Olivi “Quid ponat ius vel dominium” ou encore “De signis voluntariis” », Antonianum, 20, 1945, p. 309-330.

2 Voir plus haut, S. Piron, « La question “Quid ponat ius ?” », Oliviana 5, 2016. URL : https://oliviana.revues.org/840.

3 et iure] om. F

4 iuris seu] om. F

5 auctoritatis et] om. F

6 utpote] scilicet F

7 suos] om. V

8 existimo] estimo F 

9 aliquid vel] vel aliquid V

10 illa] ista F

11 huiusmodi] huius F

12 Solet enim consimiliter] Consimiliter etiam solet F

13 date] data F

14 aut] ac F

15 seu] huius seu signficatio F

16 vel episcopalis vel] om. V

17 et] om. F

18 et] vel F

19 sine falsi vel ambigui obstaculo contuendam] om. F

20 Quod igitur aliquid realiter addant, arguitur] affirmativa F

21 quecumque] queque V

22 quo] quod

23 deo] om. F

24 propter huiusmodi enim] nam propter F

25 hoc add. F 

26 furtum nisi] nisi furtum non F

27 factus est] est factus F

28 nativitate] natura F

29 aliqua scilicet] scilicet aliqua F

30 et] vel F

31 quod] quo F

32 et simile est] simile est etiam F

33 qui dat om. V

34 vel] aut F

35 secundum] videtur F

36 nullus] in nullo F

37 etc. add. F

38 nichil] non V

39 huiusmodi] huius F

40 aut] vel F

41 a nobis ... aliquid reale] om. F

42 quod] quo V

43 vox vel

44 ita om. V

45 communi sensu] consensu F

46 vere om. V

47 huiusmodi] huius F

48 autem – reale addant] om. F

49 via septemplici primo scilicet] om. F

50 rex vel – ita potest] om. V

51 exteriores om. F

52 hoc] huiusmodi F

53 conditio] conditione F

54 autem] et V

55 autem] om. V

56 simile] consimile F

57 legantis] dantis F

58 etc. add. F

59 nunc] hic

60 efficere futurum] futurum efficere F

61 desinerent esse] desineret F

62 esse desinunt cause ille] desinerent cause eius F

63 libito] libitu V

64 libito] libitu V

65 vult] om. F 

66 ergo etc.] om. F

67 protensionem] protentionem V

68 et] om. F

69 subiecta] obiecta F

70 vel] et F

71 posse] om. F 

72 ergo etc.] om. F

73 accipientis] recipientis F

74 consensus] assensus F

75 quomodo] aliquid F 

76 quin add.

77 consensibus] assensibus F

78 aut quomodo tot] et quod quot

79 cooperentur] cooperaretur F

80 generationem] receptionem F

81 detractione] destructione

82 desitione] decisione F

83 primo] om. V

84 ius] om. V

85 vel potestatis] om. F

86 nec] om. F

87 in] om. V

88 intellectu] intelligenti F 

89 illorum] eorum

90 simul] similiter V

91 consimiliter] similiter F

92 extentiam] existentiam F 

93 illa] ista F

94 id] illud F

95 nunc vera] necessaria V

96 libito] libitu V

97 instrumento] om. F

98 in quo] om. V

99 quod adquisivit ei ius emptionis] om. V

100 habet] non V nisi F

101 et quando per – ad Petrum] om. F

102 obiicitur] om. F 

103 abscedere] ab accedente V

104 illam add. F

105 monachalis] om. F

106 extensum et] extensionem vel V

107 addit] addat F

108 vel] et V

109 ergo etc. Quomodo – poterit tangi] om. F

110 diversissima et innumera et precepta] om. F

111 dona] dicta V

112 quo] om. F

113 actiones et] om. V

114 utpote] sicut F

115 forme] forma V

116 ergo etc.] om. F

117 presidet] presidens F

118 omnibus] om. F

119 eiusdem regis sui et omnium aliorum] eius F

120 ipsius] eius F

121 ergo etc.] om. F

122 una] ipsa F

123 dignitate et potestate] potestate et dignitate F

124 ipsius] ipsarum V

125 admissione] obmissione F

126 libito] libitu V

127 ita] om. F

128 ergo etc.] om. F

129 questionem istam] quorum intelligentiam V

130 illa subiecta] subiecta illa V

131 Est enim natura rationalis] Natura enim rationalis F

132 est add. F

133 rursus] om. F

134 ultimo autem] ulterius V

135 super essentiam] om. V

136 ille] iste

137 eius] ei F

138 sibi] om. F

139 quod] quo V

140 pro] om. V

141 hoc] om. V

142 quod] quo V

143 illud] ipsum F

144 existentia] essentia V

145 et] aut V

146 est] om. V

147 volitum] voliti F

148 ulterius] item F

149 que est] quod est deus F

150 seu] vel F

151 libito] libitu V

152 et] om. V

153 dignitas igitur] igitur dignitas V

154 hinc] ex hoc V

155 est magis] magis est V

156 hic add. F

157 in reges] reges eligentium F

158 consimilia] similia F

159 consistit] sistit V

160 absolutissima et abstractissima est] est absolutissima et abstractissima V

161 divine sapientie] divina sapientia F

162 vel non fieri] om. V

163 assumitur] assumuntur F

164 illam] eam F

165 seu] vel F

166 sunt add. F

167 vel] et F

168 imperativi et imperative] imperati et imperationem V

169 respectus] respectu F

170 est quid divinissimum, et ideo signum habens talem significationem] om. V

171 dignissimum] divinissimum V

172 et] vel F

173 aliquod ius] om. F 

174 divinissimum] dignissimum F

175 baptismi] baptizatis F

176 sanctificationem] significationem F

177 quorum] om. V

178 divini] divi V

179 esse] om. F

180 collocatum] collatum V

181 existente] assistente F

182 autem] om. F

183 ille] iste F

184 quod illud realem addant] illud reale addere F

185 Ad primum igitur prime partis patet] Ergo a primum concedo F

186 prout] ut F

187 iuxta] secundum F

188 et add. F

189 quam solam legem creatam] om. F

190 volito] volitum F

191 hoc] om. V

192 etiam] om. F

193 suum] ipsum F

194 dei] om. F 

195 vovens habet] voluit hunc V

196 a] ad V

197 obiectum] obiecto F

198 dari] om. V

199 ab eterno] om. F

200 dilectionis] volitionis F

201 hoc de novo sibi] sibi de novo hoc F

202 omni] om. F

203 et] etiam F

204 quia sibi per talem actum - actum] om. F

205 nichil] non V

206 sibi] om. F

207 actualis] actualem F

208 assumunt] sumunt F

209 dici] fieri F

210 debet] deberet F

211 respectu] respectus F

212 ex eo] hoc ex hoc V

213 regem] rege F

214 verum] om. F

215 acquisiti] adquiri F

216 sui] sua F

217 imprimit] exprimit F

218 sed] vel F

219 maiorem] om. F 

220 et om. V

221 puero] puer F

222 aliam] om. V

223 periurio] periurium F

224 quid] om. V

225 simulationis] finali F

226 a] om. V

227 Ad reliqua – dubio satis] Rationes pro alia parte F

228 iuris] vocis F 

229 est] om. V

230 potentia] ratio F

231 est add. V

232 acquiruntur] adquirantur F

233 vellet] velit V

234 argumentis inferre] inferre argumentis V

235 ponunt] ponant V

236 predictis] dictis F

237 aliquo patienti] aliquod patiens V

238 divine et] om. F

239 obligantes] obligandi F

240 intrinsecus realiter] intrinsecum formaliter F

241 idcirco] ideo F

242 non] om. F 

243 partem] potestatem V

244 datur] datum V

245 ponant] ponat V

246 huiusmodi] huius F

247 principalius] principaliter F

248 deum vel regem] regem vel deum F

249 dei vel regis] regis vel dei F

250 huiusmodi] huius F

251 eum posuit] posuit eum F

252 quasi] om. F

253 quid] aliquid V

254 subiecta] subiectos F

255 realiter] om. F

256 accipientis] recipientis F

257 sicut] sic F

258 accipit] accipi F

259 primum sic enim – et post] om. V

260 que] in F

261 aliqua] om. F

262 inferentis] informantis F

263 solam] solum F

264 Ex hiis – argumentis tacta] om. F

Top of page

References

Electronic reference

Petrus Johannis Olivi, « Quid ponat ius vel dominium », Oliviana [Online], 5 | 2016, Online since 08 March 2017, connection on 19 November 2017. URL : http://oliviana.revues.org/882

Top of page

About the author

Petrus Johannis Olivi

By this author

Top of page

Copyright

© Oliviana

Top of page
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org