Navigazione – Piano del sito
Le traité De Missa d'Olivi et les fraticelles des Marches

Tractatus de missa

Petrus Johannis Olivi
A cura di Sylvain Piron

Riassunti

Edizione critica del trattato di Pietro di Giovanni Olivi Sulla messa.

Inizio pagina

Voci dell'indice

Inizio pagina

Testo integrale

Ratio editionis

  • 1 Je suis particulièrement reconnaissant à Gian Luca Potestà pour son aide précieuse dans la mise au (...)

1L’édition de ce texte, sommairement présenté dans l’article précédent, a été menée à partir l’unique manuscrit conservé : Pesaro, Biblioteca Oliveriana, cod. 1444, fol. 1ra-11vb. Les erreurs de copie les plus évidentes ont été corrigées1. La graphie n’a pas été normalisée. Les citations bibliques sont identifiées dans le corps du texte. Les sources employées sont placées entre guillemets lorsqu’il s’agit d’un emprunt littéral. Le cas échéant, l’apparat signale les variantes présentent dans une version toscane partielle du xve siècle conservée dans le cod. Firenze, Bibl. Riccardiana, 2994, f. 35r-41r (sigle R), qui sera publié dans ce même numéro par Michele Lodone.

<Prologus>

  • 2 Mot illisible. Cf. studiosamente R.
  • 3 pulsantes] pulsante ms

2Ad eruditionem simplicium sacerdotum, qualiter circa sacramentum sacratissimi corporis et sanguinis domini nostri Yesu Christi se debeant exercere, quorumdam catholicorum doctorum dicta contexens simul, in unum ordinare curabo, ut sciant quam sollicite et <devote>2 sese preparent et quam sancte et iuste illa sacratissima misteria peragant, aliisque discrete ministrent, et qualiter in eisdem misteriis importune petentes et perseveranter pulsantes3 anxieque perquerant sacratissimum manna absconditum, quod nemo scit nisi qui accipit <Ap 2,17>, nemo accipit nisi qui secundum quod sacrosancta romana ecclesia, in qua sedes et auctoritas beati Petri apostoli collocatur, de isto altissimo sacramento credit, tenet et docet, et ipse similiter credit, fideliter tenet, firmiter et veraciter confitetur, nec non reverenter et caute meditatur, sapienter et sane intelligit, mundo corde et simplici oculo intuetur, devoto affectu et saporoso gustu amplectitur, et tandem in crucifixum Christum interius per amorem et exterius totus per omnia cruciformia transformetur.

3Igitur ad pleniorem evidentiam predictorum omnia hec dicenda distinguntur in septem partes.

4In prima consideranda est aliqualiter conditio auctoris istud sacramentum instituentis.

5In secunda, consideranda est conditio ministri digne et utiliter celebrantis.

6In tertia consideranda est malitia pravi ministri sacramentum istud despicientis.

  • 4 operantis] opera ms

7In quarta consideranda est admirabilis virtus in hoc sacramento supernaturaliter operantis4.

8In quinta <consideranda est utilitas> maxima hanc sanctissimam eucaristiam digne accipientis.

9In sexta consideranda est aliqua expositio verborum et actuum illud sacramentum conficientis.

  • 5 sacramenti] sacramenta ms

10In septima qualis debeat esse expositio cuiuslibet ad hanc sacramenti5 conditionem accedentis.

<Prima Pars>

  • 6 dum] du ms
  • 7 solvit] solvat ms

11Quantum ad primam partem, scilicet de consideratione auctoris, debemus scire quod est deus infinite potentie, quam ostendit mirabiliter in hoc sacramento, dum naturam sua potentia immutavit et in seipsum convertit. Est etiam deus investigabilis sapientie, dum6 sic humiliter exibuit se. Est etiam deus suavis bonitatis, dum omnis actus amoris in hoc uno comprehendit, nos sibi incorporando. Et hoc decens fuit fieri ante suam passionem, ut nos in ipsum conversi et cum eo unus spiritus effecti, ad passionem suam antevadamus et patiamur et moriamur cum illo ; et ipse pro nobis solvit7 redemptionis pretium, ut nos, postea secum surgentes, que sursum sunt semper queramus et non que super terram. Consideremus ergo hic bonitatem omni suavitate plenissima in isto sacramento, in quo se fecit nostrum sacerdotem et hostiam et sacrificium.

12Officium sacerdotis est esse mediatorem inter deum et populum <in> quantum divina populo tradit et preces deo offert et pro <pecca>tis deo aliqualiter satisfacit. Hoc autem proprie convenit [1rb] Christo. Nam per ipsum dona hominibus collata sunt, 2° Petri 2° <,4> per quem scilicet Christum maxima et pretiosa premia nobis donata sunt, ut per hoc efficiamur divine consortes nature. Ipse enim humanus genus deo reconciliavit, Colose. 2° <19-20> in quam complacuit omnem plenitudinem inhabitare et per eum reconciliari omnia. Ipse est hostia Ephe. 2° <5,2> dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis. Ipse enim fuit pro nobis hostia perfecta et plena, quia hostia offerebatur propter tria : primo pro peccatis, secundo ut homo in statu gracie conservaretur semper deo in heredes, tertio ut spiritus hominis deo perfecte uniatur et totaliter absorbeatur in deum, quod maxime erit in gloria.

13Ista enim tria in nobis Christus efficit per suum sacerdotium, offerens semetipsum pro nobis. Nam per ipsum primo peccata nostra sunt deleta, Ad Romanos 4° <25>, Traditus est propter delicta nostra. Secundo per ipsum gratiam salutis accepimus, Ad Hebreos 5° <9> Factus est omnibus optemperantibus sibi causa salutis eterne. Per ipsum conservationem gratie et glorie adepti sumus Hebr. 4°, habemus fiduciam per sanguinem eius introytum sanctorum.

  • 8 Augustinus, De civitate dei, X, 5 (Œuvres de saint Augustin, Paris, 1959, t. 34, p. 440-442). La fo (...)

14Et ideo Christus <fuit> simul hostia pro peccatis et pacificorum holocaustum, Augustinus, <De civitate Dei> : « Omne sacrificium visibile invisibilis sacrificii est sacramentum, idest sacrum signum »8. Et ideo expositio qua Christus sic se exponit exterius in hostia est sacramentum, et cum illo sacramento crucifixionis in patibulo est signum illius ineffabilis sacrificationis, per quam spiritum suum immolavit pro nobis iugiter in templo latissimo cordis, in quo templo continue se ipsum obtulit ab instanti conceptionis sue usque ad oram mortis.

  • 9 peccatores] peccatore ms
  • 10 Mot difficilement lisible. Cf. per li suoi smisurati dolori, R

15Et ideo tota vita sua fuit una sollempnis missa, qua ipse benedictus Yesus est templum et altare et sacerdos et hostia, deus acceptans sacrificium, et ipse idem offerens semetipsum, et ipse idem convertens nos peccatores9 in seipsum. Qui fecit prius nos, per immensos dolores et fatigationes10 purgans et mundans et faciens nos sibi populum acceptabilem, et per unitivos amores convertit nos in seipsum. Dolorem autem immensum ostendit, quando factus in agonia totus sudavit sudore sanguineo. Licet autem mens Christi fuerit in continuo apice sumitatis virtutum omnium, et mutatio et varietas virtutum mentem eius nunquam incurvaverit, et suum vivere fuerit continuum orare in summo et continua agonia victorie regni mortis, conveniens tamen fuit quod id quod latuit intra sue perfectionis secretum ab utero matris sue, ipse signis sensibilibus suis fidelibus revelaret, quia maxime imminente mortis tempore decens fuit ; et sicut ille sudor sanguineus est signum omnem humanam superans rationem, ita agonia dolorum cordis Yesu, que in illo figurabatur sudore, comprehensione omnis superatur creature. O quali ardore erat incensa fornax cordis Yesu, que sic carnem suam tota in sudore [1va] liquabat pro nobis !

16Attende quia rationabile fuit quod sic dolorem sue mortis ostenderet, ut in omnibus membris sudaret sanguinem, quia anima est in qualibet parte corporis tota, et est ipsius corporis vita. Idcirco ad ostendendum immensitatem sui doloris quo tota passa fuit, debuit dolorem suum figurare in omnibus membris. Et illud signum doloris fuit representativum non solum dolorum illorum, quos in presenti agonia sustinuit, sed etiam illorum quos ab istanti sue conceptionis sustinere volebat in cruce.

  • 11 induens corr. ex inducens
  • 12 tanta] tata ms

17Et si istos dolores aliqualiter comprehendere cupis, recogita ipsum capud nostrum, qui venit ad nos ut redemptor et emendator omnis mali, quod inflictum fuerat per peccatum. Et ideo accepit omnia lamentanda et deploranda ut sua, non ad commectendum, quia peccatum non fecit, sed ad solvendum et satisfaciendum perfecte, ita quod ipse omnium personam induens11 pro omnibus satisfecit. Et ideo iste est ille magnus peccator penitentiatus pro omnibus et in omnibus, pro cuius penitentia gaudium est in celo plus quam super omnibus ordinibus angelorum, qui digna penitudine non egent. Et quia naturalis est filius patris, tantum agravavit istam iniuriam quantum ipsum dilexit. Et in quantum istas iniurias ad satisfaciendum accepit, tantum dolorem assumpsit pro qualibet singulari iniuria omnis peccati quantum erat gravitas iniurie et requirebat emenda. Et si unius iniurie tanta12 est gravitas, quanta est simul omnium, ad quamlibet enim suus dolor respectum habuit singularem. Secure dicas quod sufficientem dolorem non posset pura creatura capere, sed inextimabiliter capacitas illius anime, ex unione personali ad deum ampliata, et huiusmodi et alia capere potuit in tantu excesu, quod nulla creatura, beata vel misera quantum credis, comprehendere potuit in eternum.

  • 13 venit] veni ms
  • 14 parati] paratis ms
  • 15 Cf. la mente nostra R
  • 16 in uno] yma ms
  • 17 Cf. sì che si congiunsono in bascio di pace le levissime cose e le bassissime con l’altissime R

18Et quia venit13 ut mediator per ineffabiles dolores unitivos utriusque sparati14, deum iratum et mentem rebellem15 pacificando coniunxit. Et tantum laborem fecimus ipsum in peccatis nostris sustinere, quod flecxit rigorem iustitie et elevavit nostre gravisimum pondus culpe, ut in uno16summis pacis osculo convenirent17.

  • 18 infudit] infundit ms

19Et quia venit ut sponsus diligens sponsarum decorem, in doloribus se totum relinquerat et totum se per cineres malitiarum nostrarum infudit18, ut faceret de se lavacrum, ut posset lavare totam maculam. Et istum dolorem quem habebat illa dilecta anima in orrore aspectus macularum nostrarum, quis enarrare sufficit ? Nempe ipse est zelotissimus sponsus, qui quantum amaverit animas ostendit in morte.

  • 19 regni gratie del.

20Et quia venit ut reparator19 et reparatio regni gratie non est [1vb] nisi per deletionem culpe, que non habet deleri nisi per dolores correspondentes offense, et sicut indignis ex culpa non est domabilis gratia, ideo et isto respectu fortissimum habuit dolorem, ut per ineffabilia supplicia et immolationes sui acquireret gratiam sic indignis.

  • 20 exsolvere] exolvere ms

21Et quia venit ut salvator omnium delictorum nostrorum et liberator a penis inferni, ideo, ut nos de hiis liberaret, habuit pro quolibet peccato mortali dolorem divine iustitie exsolvere20, correspondentem cuilibet particulari pene inferni. Hoc enim requirebat divine iustitie inflexibilis rectitudo et ipsius redemptoris in ratione sadisfaciendum integerima plenitudo, ut nihil remaneret impunitum ad veram iustitiam, nihil insolutum a redimentis misericordia, ac per hoc summe honoraretur utrumque. Ecce qualibus doloribus et quantis mundavit sibi populum acceptabilem !

  • 21 Citation abrégée : Pater ignosce ill. n. e. s. q. f.
  • 22 anime] me<ns> ms

22Considera modo qualem amorem portavit anima illa sanctissima ad suos mundatos. Quod patet si velimus ponderare septem verba illa que Christus dixit in cruce. In quorum primo notatur amor mire remissionis peccatorum, cum dixit Pater ignosce illis, non enim sciunt quod faciunt <Lc 23,34>21. Ubi nota quam superfervens fuit amor ipsius super impios, quia non solum plene de corde pepercit, sed etiam inexprexibili efficacia pro ipsis advocavit. Unde nec allocutus est iudicem qui prece non flectitur, sed paterno nomine blandiens, dixit : Pater, quasi nichil debebat denegari. Secundo non dixit examina, sed : Ignosce, quasi dicat : etsi iustitia expetat ex actibus suis, misericordia tamen remictat gemitibus meis. Postea eorum ignorantiam allegavit, quia nesciunt quod faciunt, idest redemtoris anime22 beneficium et amorem non cognoscent.

  • 23 mire] corr. ex mirabilis
  • 24 boni] bonis ms
  • 25 Passage repris par Ubertin de Casale, Arbor Vitae Christi crucifixi, L IV, cap. 13, Venise, 1485, p (...)
  • 26 reddidit] rendidit ms

23In secundo notatur amor mire23 largitionis donorum, et hoc apparet quando benignus salvator in animam dextri latronis respexit respectum miserationis et gratie, ipsum specialiter vocando ad sue redemptionis beneficium, sicut ipsum eternaliter elegerat predestinando sua gratuita bonitate, nulla alia causa ex parte ipsius latronis inventa, sicut nec in aliquo electo, nisi sola sua bonitate, que reprobis occulto suo semper iusto iudicio dat quod omnibus debebatur, electis autem ex solo influxu gratie boni24 Yesu et merito passionis eius. Et licet tota vita Christi fuerit nostre redemptionis meritum, tamen in sue mortis supplicio facta est electorum copiosa redemptio, et ideo dum thesaurus sue passionis effunderetur actu, congruum fuit in electum latronem habundanter tribui. Unde iste latro figuram tenuit omnium electorum25, qui prius erant natura filii ire et post, erecti Christi merito, efficiuntur filii gratie. Et vere salvator ipsum ditavit plene, ubi dixit Amen dico tibi etc. Pondera quantam reddidit26, quia paradisum. Cum quanta celeritate, quia hodie. Cum quanta societate, quia mecum. Cum eterna stabilitate, quia eris. Cum iura/menti [2ra] certitudine, quia amen. Cum alterius nuntii exclusione, quia ego dico tibi. Cum quanta dignatione, quia latroni ignominioso, per virtutem tamen penitentie ex infusa gratia facto digno, cum dixit: tibi.

24In tertio notatur amor mire federationis animorum, quam non solum exprimit, sed etiam virtualiter efficit intellectus verbi tertii, cum dixit : Mulier, ecce filius tuus <Jn 19,26>, etc. Ubi cum tota caterva contineatur electorum in subditis et prelatis, mire caritatis eos federe copulavit sub nomine matris et filii, in signum omnibus, ut per hoc discant prelati ad subditos se habere ut matres pie affectando et sollicite procurando utilia, vel, si necesse fuerit, ipsi exuriant, ut satient viscera pupillorum, et ubera ad subditos portare materna, non tirannica flagella. Hec autem ubera portabat illa pia mater secundum Paulus, quando dicebat: Quis infirmatur et ego non infirmor qui scandalizat et ego non uror <2Cor 11,29>. Et concludendo : Omnibus omnia factus sum <1Cor 9,22>, ista solatia ad duo reducit, scilicet gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus <Rm 12,15>. Sic ergo unum nobis propriant lac gratulationis, scilicet gaudere cum gaudentibus, aliud vero peccatoribus et afflictis lac compassionis cum dicitur : flere cum flentibus. Unde debent prelati exprexe se in prelatione positos intendere gubernationi spirituali procreande prolis et ipsorum informationi salubri. Et sciant se habere filios, non servos. Subditi vero sciant se habere ad prelatos filiales respectus cum omni dilectione et extimatione pia tanquam de amorosis patribus.

  • 27 quarto] tertio ms
  • 28 abr. deus meus deus meus u. q. d. m.r
  • 29 reddi] redi ms

25In quarto27 notatur amor mire expositionis sui ex amore ad omne difficile. Et hoc representatur cum dicitur : deus meus deus meus quare dereliquisti me <Ps 22,2>28 ? Cum unamet expositio sit patris et filii, non videtur aliud dicere quam respectum reciproco super proprium amorem converti, et admirari stupende miram sui expositionem ad tam orribile genus martirii et mortis, cuius vere nulla potest ratio reddi29, quam sue inextimabilis caritatis. Et quia hic stupor admirationis nulle menti est comprehensibilis, ideo in isto verbo fortissime clamasse refertur illum invocans dominum suum in quantum suum, tam ratione suppositi quam innocentie cultus veri.

  • 30 abr. et si exaltatus fuero o. t. a. m. i.

26In 5° notatur amor mire actractionis omnium ad se sub sitis vocabulo, cum dicitur sitio. Sicut illud quod libenter bibitur, dilitiose recipitur et subito ad intima cordis attrahitur, sic et ipse in ardore amorose sitis omnes electos suos delitiose bibit et sibi incorporat et ad archana sue glorie introducit. Unde ipse dicebat : Et si exaltatus fuero, <a terra> omnia traham ad me ipsum <Jn 12,22>30.

  • 31 et scripture add. ms
  • 32 quodlibet] quolibet ms

27In 6° notatur amor mire conservationis divini decreti omnium, que ad salutem nostram sunt utilia, cum dicitur : Consumatum est, ubi nota quod evangelista premictit : Sciens autem Christus quod omnia consummata sunt <Jn 19,28> etc. Consumate enim fuerunt in eius passione omnes scripture et prophetie31, omnia sacrificia, omnia dei promissa, omnia dei precepta. Nam omnia prophetica et promissa sunt de redemptione, [2ra] omnia cerimonialia erant de Yesu figura, maxime sacrificia, omnia iudicialia in eius condemnatione, omnia moralia in eius dilectione et omnia promissa in eius passionis fructu sunt plenissime consumata. Consumate sunt in eius corpore omnes angustie, omnes illusiones, derisiones, despectus, peregrinationes, lassitudines, fames, sites, vigilie, flagella, sputa, spine, lacrime, interna desideria, et cum quodlibet32 membrum suum acceperit passionis supplicium, lingua non fuit immunis in amaro gustu, et sic consumata membra, consumatus est omnis modus amoris.

  • 33 exivit] exivi ms
  • 34 paterni] paterne ms
  • 35 creatoris] peccatoris ms

28In 7° notatur amor mire reductionis omnium in deum, cum dicitur pater in manus tuas commendo spritum meum. Ubi debes attendere quod ille qui exivit33 a patre et venit in mundum tanquam hamus piscatoris paterni34 et tanquam sagena caritatis in mari mundi a deo iactata, ad litus paterni reducitur creatoris35, plenus omnibus electis et virtutibus et meritis nostre salutis. Intellectus et effectus dei hominis et omnes suos electos et eorum merita in manus recommandavit patris et una secum inter paterna viscera collocavit, dum expiraret in morte. Unde nihil de suo extra se reliquid dum exivit de mundo.

29Vides ergo cum quanto dolore et amore purgando et adoptando nos in filios amantissimos in seipsum convertit, et attendere potes quomodo tota vita sua fuit una missa tanta virtute cantata ab omnibus potentiis mentis Christi ut in ipsa accipiat omne sacrificium nostrum virtutem.

  • 36 Locum non inveni.

30Et quia ipse est sacerdos in eternum <Ps. 109,4>, non solum in hac vita fuit noster sacerdos et advocatus, sed etiam in celo habemus ipsum advocatum apud patrem <Jn 2,1>. Et ideo dicit Augustinus36, quod sicut ipse se optulit in via per ineffabiles dolores et supplicationes pro nobis, sic nunc continue se offert deo patri non dolore sed amore semper vivens, sicut dicit apostolus <Heb 7,25> : ad interpellandum pro nobis.

Secunda pars est de consideratione ministri digne celebrantis et utiliter.

  • 37 consecratum del ms.

31Ubi sciendum quod sicut Christus fuit totus sanctitas, sic minister huius sacramenti debet esse totus sanctificatus. Unde nullus potest esse minister huius sacramenti nisi per episcopum, tanquam per alium Christum qui tenet vicem Christi, secundum formam ecclesie fuerit37 ordinatus. Debet etiam sacerdos esse separatus a communi conversatione hominum, quia Malachie 2° <2,7> angelus domini vocatur. Et debet etiam sacerdos esse insignitus clericali tonsura in modum corone, que ratione denudationis capitis significat claritatem contemplationis et puritatem intentionis. Et quia capilli sunt quedam corporis superflua, significant quod per rasuram ammoveri debet omnis amor superfluus et temporalia superflua auferantur et sunt ibi corona quia regale est sacerdotium.

32Non vestitur vestibus communibus, quia singularem et celestem debet habere vitam. Et non solum persona debet esse consecrata, sed omnia que sunt circa istud sacramentum debent esse consecrata et sancta, ut ecclesia, altare, paramenta, calix et corporale, ut omnia modo stupendo sacerdoti clament et ingerant [2va] sanctitatem. Non enim conceditur quod istud sacramentum, nisi super altare lapideum consecratum per episcopum, consecretur. Quia licet in suscipientibus desit sanctitas, que signatur per consecrationem ecclesie, numquam tamen deficit sanctitas in sacramento nec in corpore Christi, que sanctitas per altare signatur. Conceditur tamen in itinere positis, si ecclesia defuerit, sub divo vel temptorio, missa celebrari, si habeatur lapis consecratus et alia que requiruntur. Consecratus calix per episcopum debet esse aureus vel argenteus, vel de stangno, et non de aliquo alio. Corporale etiam benedicitur et vestes sacerdotis, non quia res inanimate suscepture sint gratie, sed quia ex consecratione talium movetur mens humana quantum se debet consecrare et disponere per gratiam.

  • 38 modo stupendo sacerdoti clament et ingerant sancti add. ms

33Attende quod abhominabile est quod vestes mulierum sepe multiplici spurcitia maculate per avaritiam sacris altaribus applicentur. Tanta est sanctitas ecclesie consecrate ut ligna et lapides eius in humanum usum laycorum numquam debent assumi. Item palla altaris, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetustate consumata, incendio dentur, ne conculcentur. Vidisne omnia quomodo circa hoc sacramentum intonant sanctitatem ? Nam corporale mundum, palla munda, altare et vasa, omnia sunt consecrata. Cogita ergo quam sancta et quam munda debet esse anima sacramentum huiusmodi consecrantis. Vere impium et sacrilegum est sanctitatis sacramentum sine reverentia accipere vel aliis ministrare, cum omnia, ut dictum est38, ipse enim sacerdos – cum dicit : ‘hoc est corpus meum’ – in persona Christi loquitur, cuius caritati debet esse per omnia iunctus, ut hic intendat saltem in generali quod Christus intendebat, et quia Christus fuit actu coniunctus omnibus que conficiunt et conficient et confecerunt istud sacramentum. Ideo tam in confectione quam in sumptione, debet sacerdos, quantum deus donat, seipsum sentire Christum conficientem et Christum sumentem. Et caritatem suam dilatet ad omnes, pro quibus se intendebat Christus offerre.

  • 39 turpi] corr. ex terribili ; quanta horribile e visibile morte R
  • 40 profundam] profunda ms

34Ut autem hoc possit facere, semper oportet haberi ante oculos cordis illud proverbium : Si steteris, sedere ad mensam potentis, diligenter attende que tibi apponuntur <Prov 23,1>, sciens quantum talia oportet te preparare. Mensa potentis est sacrum altare Christi, potentis istud sacramentum efficientis. Diligenter ergo attende que tibi apponuntur, quia non solum Christus apponitur sed qualiter, scilicet quo caritatis ardore, quo passionis dolore, quanta neccesitate, quanta convenienti utilitate, quanta dei acceptione, quanta sanguinis effusione, quanta turpi39 et orribili morte, ut et tu moriaris cum illo et transeas a te ipso, separatus totaliter ab omni carnali delectatione et vitio gule, per perfecta austera et continua ieiunia ; separatus etiam ab omni fedatione et turpitudine, cuiucumque cogitationis vel actus indecentis et luxuriosi, et hoc per illibatissimam [2vb] castitatem ; separatus etiam ab omni alto sapere vel elatione et hoc per veram sui recognitionem et profundam40 humilitatem ; separatus etiam ab omni hodio et displicentia qualicumque et ab omni crudelitate et ab omni asperitate, et hoc per fervidam caritatem ad omnes, et maxime in aliqua positos necessitate ; separatus etiam ab omni negligentia et tepeditate et ab omni cura et sollicitudine huius seculi, et hoc per sollicitam vigiliam et orationem continuam debitam et devotam. Et hoc est preparare talia, etsi non equalia.

35Predicta enim quinque ipse benedictus Yesus quando cantavit missam suam ab instanti sue conceptionis usque ad ultimum vite sue habuit in summo. Primo enim fuit, sicut manifeste patet, privatus omni corporali consolatione, quia flevisse reperitur nec risisse. Fuit etiam in continuo et summo ieiunio et in tanto cordis dolore, quod nulla mens creata capere potest, sicut supra aliqualiter monstratum fuit. Sic et sacerdos, qui Christi personam induit, debet Christi mortificationem circumferre in corpore suo. Alia ratio huius est, quia in isto sacramento a digne accedentibus reperitur et degustatur ille panis filiorum, ille sapor celitus, illud manna absconditum, habens in se omne delectamentum et omnis saporis suavitatem. Et ideo anima nunquam potest talia experiri, nisi totaliter evacuata ab omni carnali delectatione, quia non potest quis ventrum servire et Christo placere. Et ideo gulosus sacerdos vel ebriosus nunquam potest istud sacramentum celebrare sine magna contumelia sacramenti.

  • 41 tante] tantis ms

36Secundo fuit etiam summe puritatis et munditie, utpote virgo et virginitatis tante41 filius et rex et sponsus qui peccatum non fecit <1Pe 2,22> etc. In hoc autem sacramento substantia panis convertitur in virgineam Christi carnem, que tante est puritatis et munditie, quod omnes digne accedentes purgat et mundat et purificat in tantum, ut similes fiant angelis potentibus aspicere in celo vultum eius, qui lucem habitat inaccessibilem. Substantia etiam vini convertitur in illum virgineum sanguinem, qui tante est puritatis, quod in eo lavati sumus a peccatis nostris et deo reconciliati, ut ipsa beata Trinitas delectetur ad nos venire et mansiones in nobis facere.

  • 42 animam] anima ms
  • 43 purgato] corr. ex purifigato

37Attende ergo, o sacerdos, quali puritate et castitate opporteat te esse decorem, contractatorem tante munditie, que in isto sacramento consistit. Nempe corpore castissimum, conversatione et actibus honestissimum, cogitatione et corde mundissimum oportet esse ? Cum enim divina sapientia non potest animam42 possidere sine singulari et mundissima observantia castitatis, et ea que in isto sacramento cernuntur non possint cerni nisi ab intellectu fide purgato43 spe elevato et caritate deo coniuncto, quomodo poterit nisi amator et extimator istius thesauri castitatis, tales oculos possidere, cum solus corde mundis detur deum videre ? Et ideo sacerdos conversatione vilis et oculis inhone/stus [3ra] et verbo et opere turpis nunquam potest sine magna sacerdotis Christi contumelia celebrare.

  • 44 Explicit Volgarizzamento Ricc. 2994.

38Tertio fuit etiam Christus non solum mitis et humilis corde, sed tante humiliationis exterius, utpote qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens <Ph 2,7>, missus in similitudinem carnis peccati, quod nulla sufficit creatura exprimere vel etiam cogitare. Considera, si potes, qualiter ingressus est in mundum et vide humilitatem, paupertatem et nuditatem, et omnia parvitatem in Christo clamantia. Considera qualiter fuerit conversatus in mundo et videbis eum despectum, diffamatum et inhonoratum in omnibus. Considera etiam eius egressum de mundo44. Respice si potes cum quanta verecundia, cum quanta deiectione, derisione et cum quam turpi et abhominabili modo moriendi defecerit. Tu ergo sacerdos, qui personam Christi debes induere, considera quod ille erat filius dei cum pateretur, non talis qualis reputabatur, sed talis reputari passus est propter electorum amorem. Tu ergo, cum in veritate sis malus et ire filius et morte et reprobatione dignus propter tua peccata, talem et tantum oportet te cognoscere et extimare qualis et quantus es, et non plus, et semper de te vilia sentire, et omne cornu mentis et altum sapere ad yma reducere, et cum summo timore et tremore et humili corde ad tantum sacramentum accedere, quia Christi spiritus non nisi in talibus requiescit. Ergo sacerdos superbus, sive per falsam sui extimationem, sive per aliorum despectionem, sive per nimiam presumptionem ad istud sacramentum acedere non presumat, quia tales deus non solum non exaudit, sed despicit et eis resistit.

39Quarto fuit etiam ipse redemptor et salvator Yesus nimia caritate repletus. Quia propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati <Rm 8,3>. Cogita ergo si potes quanto amore dilexit mundum, qui filium suum dedit, et quam inextimabilis fuerit illa dilectio caritatis, qua, ut servum redimeret, filium tradidit. Et si aliquam talem velles cernere, recogita que dicta sunt superius de eius amore. Tu ergo sacerdos, qui Christi caritati debes esse coniunctus, transformare per caritatem in eum, quia aliter non poteris eius personam induere nisi simili caritate vestiaris, etsi non tanta ; intuere animam illam dilecti Yesu ampliato sinu totam ecclesiam electorum infra sua intima trahicere amplexari et amorosissime stringere et, ut filius amatus, patrem dulciter appellare et fortissime deprecari, ut illorum, ac si sua essent, remicti peccata, paratus ipse suo patri pro eis de tota sua iniuria plenissime satisfacere.

  • 45 fortitudinem] fortitudine ms

40Respice etiam, si potes, illam animam omni amore et reverentia dignam, dilatato sinu et preparato affectu ad fovendum sicut viscerosissima mater omnes filios suos et electos in omnia sua tribulatione [3rb] et in omni sua neccesitate et in omni sua debita petitione. Vide illam peccatoribus gratis donare iustitiam et impiis pietatem, debilibus fortitudinem45 et omnia dampna et perdita restaurare, et tandem miseros suis propriis meritis beatificare.

  • 46 plora] plorat ms

41Ex anima ergo, o sacerdos, et tu te ipsum et munda animam tuam non solum ab omni hodio et livore vindicte, sed a qualicumque vel modica displicentia, quia Christus in hoc sacramento inimicis et morte dignis ex infinito amore donat plene semetipsum. Et tu similiter dona cor tuum ad totam ecclesiam electorum presentium et futurorum, et pro peccatis et offensis eorum amarissime plora46 sicut mater pro dampno unici filii sui. Et pro impetranda eis venia affectuosissime ora eorum redemptorem Christum, qui eos tam affectuosissime amavit. Et ideo attendo quod in tota missa semper loquatur in persona hominis, qui est capud, et in persona omnium electorum, qui sunt membra. Unde Christus capud et omnes alii et tu secum membra coniuncti in uno corpore, ora patrem in omnibus verbis que tu prenuntias in persona eius. Ipse enim qui est capud et sacerdos noster et deus, et in quantum capud orat in nobis et nos in eo, quia unus spiritus effecti sumus secum.

42Cave ergo quando oras, ne separes capud a te, quia pater disposuit nunquam audire nisi capiti sit coniunctus. Cum ergo sic oramus, orat ipse in nobis, in quantum est capud, et orat pro nobis, in quantum est sacerdos, et oratur a nobis, in quantum est deus. Si ergo idem est qui orat et qui oratur, ubi queso deerit exaudituro ? Dilata ergo, o sacerdos, caritatem ad omnia membra tua et aperi pectus pietatis ad omnes afflictos consolandos, ignorantes docendos, debiles confortandos, et in corporali neccesitate positos, ut sollicitissima mater, viscerosissime adiuvandos.

  • 47 inenarrabilibus] innerarabilibus ms

43Quinto etiam fuit Yesus ille magnus orator qui ab instanti sue conceptionis usque ad finem vite non cessavit orare. Nam sua oratio fuit solum una continuata, quam nunquam aliquando vel modicum istans aliquando intermisit. Et licet in exterioribus actibus aliquando visus est orare, fecit ipse benedictus Yesus hoc sepe et sepius pernoctando ad filiorum eruditionem. Et licet aliquando cessare videretur, solum exterior actus interrumpebatur aliquando, qui non est de principali substantia orationis. Interior autem actus nunquam vel ad modicum interruptus est. Unde illa sanctissima anima ab instanti sue conceptionis et creationis semper fuit presens vultui dei ad interpellandum pro nobis gemitibus inenarrabilibus47. Et hoc fuit necessarium ostendere electis aliquando, ut amati saltem vel modicum cernerent de amante. Et hoc maxime fuit circa finem et in cruce. Unde ipse redemptor sanctissimus, satisfaciendo pro nobis cum summo fletu et clamore valido <Heb 5>, sicut dicit apostolus, preces offerens exauditus est pro sua reverentia.

44Averte sacerdos cum quanta contritione cordis et penitudine et verecundia oportet de peccatis tuis plangere et orare, quando ille pro alienis tanto dolore et amore in sua oratione patrem ad misericordiam inclinavit, et illius oratio fuit continua [3va]. Co/gita quam sepe tua oratio debeat replicari iuxta preceptum, quia oportet semper orare et nunquam deficere. Ubi attende quod, si exterior actus aliquando ex aliquibus necessariis et utilibus intermictatur, interior tamen affectus et desiderium non tepescat. Si enim continuum sit desiderium, continua erit oratio.

45Extende etiam tuam orationem non solum ad domesticos fidei, ut dictum est, sed etiam ad inimicos quoscumque et maxime hereticos et paganos, quia de omnibus assumet piisimus Yesus ad perficiendum sacrum numerum et predestinatum electorum.

Tertia pars de pravitate ministri istud sacramentum despicientis.

  • 48 inserere] corr. ex intersere
  • 49 gratia] gloria, ms.
  • 50 dico] tibi ms

46Circa quam nota, cum istud sit utile inserere48 ad cautelam bonorum qui habent conscientias timoratas, quamvis possit satis patere ex predictis. Attende magnam ingratitudinem ad Christum Yesum qui tanta caritate hoc condidit sacramentum, quod in hoc sacramento tam contumeliose tractetur. Non enim debet sacerdos accedere ficte, aut pro humana verecundia vel carnali complacentia. Nec debet accedere temptative, nec symoniace vendere, quia talis accipit ad iudicium et irreverenter dei communionem, unde reus tunc erit corporis et sanguinis domini, verbi gratia49, ac si deum occideret. Punietur, et certe iuste, quia impium sacrilegium est circa celebrationem huius sacramentum attendere pecunie questum vel quodcumque comodum temporale, quod ex hoc liquido patere potest, quia dico50 quod sacerdos debet coniungi Christi caritati, qui, sicut patet, solam intendebat electorum salutem.

  • 51 donati canc.
  • 52 sindone] sydone ms

47Ve illis impiis sacerdotibus qui a caritate Christi disiuncti et cupiditati iude coniuncti51, de sacramento dominici corporis tanto plus illo proditore negotiantur in celestibus, quanto scilicet pro minori pretio, scilicet trex vel quatuor denariis, negotiantur impie de Christo regnante in celis, quam ille qui pro .xxx. argenteis vendidit peregrinum in terris. Et etiam sceleratius illo vendit, quia ille non credebat deum quem vendidit, sed tantum hominem iustum. Unde ipse dixit : peccavi tradens sanguinem iustum <Mt 27,4>, isti vero impii, velint nolint, sciunt esse deum quem vendunt, quia iam morte devicta subiugavit sibi terminos orbis terre. Nec causentur hii scelerati, quod ille vendidit Christum ad mortem, quia sceleratius isti Christum dentibus in sepulcrum spurcitie ventris sibi et anime sue scelerate trahiciunt et includunt, quod multum Christo est orribilius sepulcrum quam illud sepulcrum novum Ioseph iusti, quod sindone52 munda <Mt 27,59> conditum aromatibus claudebatur, quod etiam <memorat> apostolus noster ad Hebreos.

Quarta pars de consideratione admirabilis virtutis in hoc sacramento supernaturaliter operantis.

  • 53 assistentis] assistententis ms

48Circa quam consideranda sunt septem. Primum de consideratione forme, ubi considerandum est quod in hoc sacramento [3vb] concurrunt simul virtus verbi incarnati et increati, huius ut proferentis, illius ut assistentis53, huius invocantis, illius operantis. Unde Christus ex humanitate promeruit, ex divinitate perfecit. Ex humanitate formam protulit, ex divinate conversionem plenam fecit ; concurrentur etiam successiva prolatio et instantanea immutatio. Cum talis oratio forme sit enuntiativa et operativa, et inde successiva est annuntiatio et instantanea operatio. Quia virtus infinita dei sine tempore transubstantiationem panis et vini fecit in instanti in verum corpus et sanguinem Christi, per prolationem forme sacramenti que successive profertur per os ministri cum intentione animi. Unde finis dicti per opus dei est complementum facti.

49Secundum est de modo conversionis. Unde averte quod ad prolationem forme in qua insinuatur existentia Christi, remanentibus solis accidentibus tanquam signis ipsius corporis contentis et etiam expressivis, quia vero corpus Christi beatum et gloriosum non potest dividi in partes suas nec separari ab anima nec a divinitate summa, ideo sub utraque specie est unus Christus totus et indivisus, scilicet corpus et sanguis, et anima et divinitas. Ac per hoc utrobique est unum simplicissimum sacramentum continens totum Christum.

  • 54 separata] separatam ms

50Et, ut expressius hoc advertas, nota quod sub speciebus panis post prolatione verborum est caro per conversionem, quia sola substantia panis convertitur in Christi carnem, ita quod non in sanguinem nec in animam nec divinitatem. Et est etiam ibi sanguis per concomitantiam, quia cum sit corpus unum et integrum, ubicumque fuerit caro secum simul sanguis concomitatur. Et est etiam ibi anima per unionem, quia cum Christus perfectus homo sit ex anima rationali et humana carne, et omnino indivisus, ideo semper est ibi anima ipsi corpori unita et illud vivificans. Licet enim in cruce anima a corpore per mortem fuerit separata54, in resurrectione tamen fuerit reunita, numquam ulterius separanda, quia mors illi ultra non dominabitur <Rm 6,9>. Et etiam est ibi persona filii dei per ipsius humane nature assumptionem, quia ipsa persona filii dei assumpsit totam humanam naturam sibi in unitate persone tam perfecte quod vere dicit possit de mostrato Christo : iste homo est deus, et iste deus est homo. Et est etiam ibi tota simul trinitas per idemptitatem essentie vel nature, licet enim pater et spiritus sanctus non assumpserint humanitatem, sed sola persona filii. Cum tamen in ipsa trinitate personarum essentia et natura sit omnino una et simplicissima et indivisibilis, et ideo tota natura humana fuit coniuncta toti nature divine, non tamen tota natura divina assumpsit naturam humanam, sed solum suppositum filii.

51Nota ergo quod sub speciebus vini post prolationem verborum est sanguis Christi per conversionem, caro per concomitantiam, anima per unionem, persona filii per ipsius humane nature assumptionem, et tota simul trinitas per essentie vel nature idemptitatem, que omnia expone sicut supra dictum est. [4ra]

52Vides ergo utrobique est totus Christus vivus et integer et indivisus, scilicet totum corpus, anima et divinitas, ut dictum est, ita quod in uno solo est differentia, quia sub speciebus panis est per conversionem substantie panis in sua carne, sub speciebus vero vini per conversionem substantie vini in suum sanguinem.

  • 55 annichilata] annicilla ms
  • 56 novo] novovo ms

53Nota etiam quod in predicta conversione nichil substantie panis et vini relinquitur sed totum convertitur, nichil substernitur, nichil denuo efficitur, nichil ibi generatur, nichil augmentatur, nichil minuitur, nichil alienatur vel localiter mutatur, sed solum transit aliquid in alio et tamen sine annichilatione. Non est annichilata55 substantia panis et vini set vere in corpus Christi et sacramentum conversa. Non efficitur corpus Christi de novo56 quod prius erat, sed de novo ibi est per conversionem in ipsum quod ibi prius non erat nichilque, ut dictum est, ibi substernitur, quia transit totum in totum, nullum habens commune subiectum.

  • 57 potest esse bis ms

54Tertium est de modo existendi corporis Christi sub illis speciebus, ubi attende quod Christus est ibi sacramentaliter et cum dico quod est ibi sacramentaliter, dico ipsum ibi esse vere. Non enim verius est in celo quam ibi. Unde cum dico sacramentaliter, non diminuit veritatem existentie, sed dico novum modum essendi quo ibi est. Non per modum corporis contenti mensurative et figurative speciebus, sed ibi est eo modo quod ipse solus novit, et quem per deiformitatem glorie comprehensoribus manifestat. Unde ibi corpus Christi non circumscribitur superficie, non contiguatur, non figuratur, non cohestenditur, non mensuratur, non condividitur, non connumeratur. Ille enim species sine subiecto super naturam subsistunt, sub quibus sacramentaliter continetur Christus in se dimensuratus, a speciebus non dimensive contractus ; in se mensuratus, non mensurative contentus ; signatus, quia sic in altare consecratus, quod non est in alio loco ubi non consecratus, et tamen non diffinitive, quia sic est ibi quod tamen eodem modo alio loco potest esse57. Est ibi positionem habens in se, non tamen positive sub speciebus. Est enim totus in tota specie visibili, totus in qualibet parte signabili, totus in qualibet parte partibili.

  • 58 poterant] potera ms
  • 59 ibi canc.

55Quarto est de modo operandi illarum accidentium. Nam sine subiecto agunt, immutant, prebent alimentum, franguntur, alterantur, localiter subsistunt, quia qualitas illarum specierum sensibilium terminat visum, alterat gustum, excitat odoratum, immutat tactum. Unde ipsa accidentia per divinam virtutem accipiunt talem modum essendi et operandi, quod ex illis accidentibus et circa illa accidentia possunt omnia fieri, que primo poterant58 quando ibi erat substantia panis et vini. Unde possunt auferre famem et sitim et etiam dare nutrimentum et alias utilitates, quas prius poterant in subiecto dare. Et licet multi multa dicant circa illa que generantur ex illis speciebus, sicut quod substantia panis redit, quod non credunt aliqui magni, ymo putant [4rb] quod sit hereticum quod illa substantia, eadem que conversa est in corpus, redeat ut sit materia vermis, vel cibus muris, vel etiam quod de novo creetur materia sub illis speciebus, ex qua fit talis generatio, licet hoc possit sustineri. Videtur tamen predictis honorabilius divino operi, ut dicatur quod nullum aliud miraculum de novo ibi sit, nisi illa que in transubstantiationem59 fiunt, ut tunc per illud miraculum quod habet in se rationem multorum miraculorum, detur tale esse accidentibus et talis virtus, assistente tamen semper divina potentia, ut ex illis possit fieri quicquid poterat ante conversionem de toto composito et subiecto et accidente.

56Quinto est de duratione corporis Christi sub illis speciebus. Ubi nota quod nichil deperiit veritati sacramenti, dum nec dicatur quod substantia panis et vini sit conversa in verum corpus Christi et sanguinem, et quod tamdiu accidentia durant, et durantibus illis accidentibus, tam diu existit verum corpus Christi, quam diu non est facta talis mutatio, ex qua sequeretur corruptio panis et vini, vel variatio signati individui. Hoc dico quia individuum signatum per pronomen ‘hoc’ converti demonstratur. Et ideo quando desineret esse hoc, sicut vinum per misturam alterius liquoris sive eiusdem, ita quod variaret totam superficiem quod non esset postea hec superficies, sed alia de novo facta ex mixtura, tunc desineret ibi esse sanguis. Et nullo modo vino consecrato debet aqua misceri, dato quod prius non fuisset apposita. Quia appositio aque non est de necessitate, sine aqua substantia vini convertitur in sanguinem Christi, sed aqua omnino debet apponi propter significationem ; et si dimictatur, punitur negligentia.

57Sexto est de modo essendi corporis Christi sub illis speciebus impassibiliter. Ubi attende quod corpus Christi in sacramento non comparatur ad proprias demensiones et species sacramentales seu ad corporalia que circumstant. Ideo ad talem modum existendi non dicitur proprie agere et pati. Posuit enim se benedictus Yesus modo impassibili, licet posuerit se passibilem, sicut in cena passibilis erat. Et ideo illa que notant passionem ab extrinseco inferri in actu, non conceduntur, sicut non conceditur quod corpus Christi ibi capiatur, ligetur, percutiatur et consimilia. Illa vero que important actiones vel passiones ut factas intra corpus Christi conceduntur, quia vera sunt. Unde si fuisset conservatum corpus Christi in Parasceve, vere potuisset dici quod ibi fuisset corpus Christum captum, ligatum, percussum, vulneratum, et mortuum. Vere potuisset dici quod ibi moriebatur, quia mors est per divisionem principiorum. Et breviter omnia que fiunt in Christi corpore, ubicumque est localiter, vere sunt in eo sub sacramento, quia Christus et idem corpus eius est utrobique, licet non sibi fiant prout est ibi, quia actio et passio prout in corporibus est ratione tactus, non est autem sub sacramento tangibilis nisi mediantibus speciebus.

  • 60 sacramenti] sacramenta ms
  • 61 corpore] corporea ms
  • 62 unitatem] unitate ms
  • 63 Guillaume Durand, Rationale, IV, xlii, 21-22, p. 474-475

58Septimo est de modo [4va] distinguendi sacramentum ab ipsa re sacramenti60. Ubi considera quod « tria sunt in hoc sacramento, videlicet forma visibilis, veritas corporis, virtus spiritualis : forma panis et vini, veritas corporis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primo oculo cernitur, secundo animo creditur, tertio corde percipitur. Primum est sacramentum et non res, secundum est sacramentum et res, tertium est res et non sacramentum. Primum est sacramentum genimine rei, tertium vero est res genimini sacramenti, medium est sacramentum unius et res alterius. Nam forma panis utramque Christi carnem significat, scilicet veram et misticam, sed veram carnem continet et significat, misticam vero significat sed non continet. Sicut enim unus panis ex multis granis conficitur, et vinum unum ex diversis acinis confluit, sic corpus Christi ex multis membris componitur. Substantia etiam corporea61 et Christi sanguis est sacramentum et res, sed alterius sacramenti res et alterius rei sacramentum. Est enim res primi quia significatur et continetur a primo, videlicet a forma visibili. Est et sacramentum tertii quia significat et efficit tertium, scilicet unitatem62 ecclesiasticam »63.

  • 64 Guillaume Durand, Rationale, IV, xlii, 25, p. 476.

59Et averte quod sacramenta sunt rei sacre signa. « Set signorum rei sacre, alia sunt sacra ut baptismus, alia non ut agnus pascalis. Sacra sunt signa novi testamenti, non sacra veteris testamenti. Quamvis enim utraque sint signa rei sacre, idest rem sacram significantia, non tamen utraque sunt sacra signa, idest iustificantia »64.

  • 65 et secreto] consecrato ms
  • 66 Guillaume Durand, Rationale, IV, xlii, 26-27, p. 476-477.

60« Hec enim est differentia inter legalia et evangelica sacramenta, quia illa significabant sed non iustificabant, hec autem significant et iustificant. Verum, quandoque large, quandoque stricte sacramentum accipitur. Large secundum quod signum rei sacre, sive sit sacrum sive non, sacramentum dicitur, unde signa legalia sacramenta dicuntur ; stricte secundum quod sacrum signum solummodo dicitur sacramentum. Sacramentum autem active dicitur et passive, quasi sacrum signum vel sacrum signatum. Nam nomine sacramenti quandoque signum rei, quando res signi varie nuncupatur. <Secundum quod sacramentum accipiatur pro signo rei, sacramentum dicitur a sacro et signo, quasi sacrum signum >. Secundum quod sacramentum accipiatur pro re signi, sacramentum dicitur a sacro et secreto65, quasi sacrum secretum. Species ergo panis dicitur sacramentum active, idest sacrum signans, unitas autem ecclesiastica dicitur sacramentum passive, idest sacrum signatum. Corpus vero dominicum utroque modo, idest sacrum signans et sacrum signatum »66.

Quinta pars, de consideratione maxime utilitatis et fructus istius sacramenti circa sumentem digne.

  • 67 ego] ergo ms
  • 68 Augustinus, Confessions, VII, 10 (Œuvres de saint Augustin, Paris, 1992, p. 616).

61Ubi nota quod Christus in hoc sacramento est cibus indigne sumentem probans et reprobans, cibus digne sumentem probans et approbans, cibus cibatum sibi incorporans, cibus post cibationem integer perseverans. Non enim [4vb] ibi cibus sensibiliter tangitur. Non videtur, non auditur, non gustatur, non odoratur, a cibato non convertitur, sed cibatum sibi incorporat. Augustinus : « Cibus sum grandium ; cresce et manducabis me, non ego67 mutabor in te sed tu mutaberis in me »68.

62Est etiam cibus se ipsum consecrans et ex se ipso se ipsum cibans. Est ergo ipse bonus Yesus dignissimus omni dilectione, quia licet in hoc sacramento sit amaritudo propter memoriam passionis, est tamen ibi summa dulcedo propter experientiam divini amoris. Nichil enim dulcius est quam sentire se sic amari a deo, ut audiat quis se fieri posse ipsum benedictum Yesum. Hoc enim ipse inteligit in illa conversione. Non enim est sibi cure panem in se convertere, nisi ut per hoc inteligeret christianus se debere et posse per illius infinitam virtutem in ipsum per gratiam totaliter transire. Et ut per maximam utilitatem quam de isto sacramento consequitur universalis ecclesia clarius attendas, advertas quod Christus taliter se posuerit in ipso sacramento, quod illam utilitatem non solum efficit sed significat. Unde scias quod Christus est in altari sacramentaliter, ut supra dictum est. Hoc quod dico sacramentaliter, dico quod est ibi vere, quamvis ille modus essendi sit nobis inexpressibile.

  • 69 sensibili] sensibilis ms

63Dixi etiam quod est ibi significative. Significat enim perfectam conversionem in se et perfectam unionem membrorum ecclesie et perfectionem reconciliationis divine et perfectam societatem caritatis nostre et perfectam corroborationem societatis nostre, propter quod est ibi sub talibus speciebus et per talem modum, quod ista significet. Unde est ibi per conversionem panis et vini, quod significat unionem membrorum ecclesie et capitis. Panis fit ex grano triticeo et cribato, vinum ex acinis de vite generatis et per calorem solis maturatis et in torculari fortiter pressis, quia omnia significant dolorem et passionem illius qui est granum frumenti, quod benedicta terra virgo Maria dedit, et est botrus, quem gloriosa virgo benedicta tanquam vitis protulit, qui per calorem caritatis eterni patris sic maturus est dulcedine amoris nostri, ut volumptarie se exposuerit pressure supplicii dure crucis, que est molendinum, clibanus et torcular. Et quia per mortem fecit se sacrificium reconciliationis, que facta est sanguine sui corporis effuso pro nobis, idcirco in hoc sacramento sanguis per se consecratur in calice, et corpus in hostia, ut vere sensibili69 operatione specierum fiat memoriale devotissimum mortis Christi, quod sub speciebus conspicimus sanguinem ut effusum et corpus ut separatum, propter quod etiam in forma sanguinis ponitur verbum effusionis, cum dicitur : ‘qui pro vobis et pro multis effundetur’, etc.

64Caritas [5ra] etiam nostra plene satiatur dum se tantum sentit amatam, quod plus non potuit nec potest dici : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis <Jn 15,13>. Quia vero in Christo regnamur per baptismum, et res genita debet nutriri, ideo datur nobis in cibum et potum, ut nostra infirmitas roboretur per panem qui cor hominis confirmat, et nostra perigrinatio letificetur per vinum inebriantis amoris, quod letificat cor hominis. Et quia est cibus nutriens, spirituale palatum delectat, perditum restaurat, debiles roborat et efficaciter augmentat.

65Est etiam cibus iste medicina et armatura, ideo expellit morbum, protegit contra hostes, confert gratiam, roborat et augmentat, quia passio Christi ibi representatur. Causa est consecutive glorie, facit enim huiusmodi refectio nos transire hinc per gratiam contemplationis ad gustum glorie et post mortem ad plenum introitum. Habet etiam huiusmodi sacramentum virtutem remictendi venialia peccata. Non est autem effectus huius sacramenti remictere mortalia in sumentem, quia non debet accedere cum mortali, quia qui non vivit spiritualiter, non potest nutrimentum spirituale suscipere. Potest tamen hoc sacramentum remissionem mortalis culpe operari duppliciter. Primo modo non perceptum actu, sed desiderio, sicut cum quis ex conscientia peccati abstinet ex reverentia, vero et amore sacramenti appetit sumere. Idem est de eo, qui est in peccato mortali et facit aliquem pro se debite celebrare, quia ex devotione, reverentia et amore sacramenti, quibus movetur, contritio infunditur. Secundo modo etiam perceptum ab eo, qui est in peccato mortali – cuius conscientiam et affectum non habet devote et reverenter accedens – sepe consequitur aut recordationem talis peccati, aut gratiam caritatis, que contritionem perficit et peccatum expellit.

  • 70 Augustin, In Iohannis euangelium, XXVI, 11 (Œuvres de saint Augustin, Paris, 1988, t. 72, p. 510).

66Pena autem peccati debita per hoc sacramentum remictitur, quia non solum est sacramentum sed oblatio, ut remictat non solum offerentibus sed etiam eis pro quibus offertur. Licet autem in hoc sacramentum contineatur totus Christus et memoretur eius passio, que est sufficiens causa omnis peccati et omnis pene remissiva, non tamen operatur secundum plenitudinem totius sue efficacie, sed secundum dispositionem in sumente reparatam, ideo sepe non tota pena remictitur, sed quantum requirit ardor caritatis recipientis. Operatur autem ad devotum offerentis affectum, quia quanto devotius et sanctius celebrabit, maior executio gratie operabitur. Est etiam predictus cibus contra temptationes, non solum presentes sed et futuras, quia refrigerat estum concupiscentie, et roborat gratiam. Augustinus : « Secure accede, panis est, non venenum »70. [5rb]

  • 71 Cf. Petrus Iohannis Olivi, Quodlibet IV, 22, “An missa a malo sacerdote celebrata tantum prosit ani (...)

67Ex predictis patet solutio ad questionem qua queritur, an sacramentum misse celebrate a malo sacerdote, cum ibi conficiatur corpus Christi, tantum prosit ad veniam, gratiam et gloriam hiis, pro quibus est celebratum, sicut a sancto et sanctissimo. Et quod de malo sacerdote, utrum sua missa aliquando valeat, alibi clarius est ostensum71.

  • 72 merebit] meritabitur ms

68De missa vero sancti sacerdotis, certissimum est quod tanto plus valet ad veniam, gratiam et gloriam, quanto gratius est eius minister deo, cui offertur ; et quanto devotius et sanctius offert Christum suo Patri, tanto magis merebit72 ad predicta. Unde nota quod celebratio misse continet principaliter tria, scilicet ministerialem actum celebrantis et ipsum Christi corpus, quod ibi conficitur et sumitur, et trinum et unum deum, cui offertur. Sic fructus huius sacramenti dependet a tribus invicem conrelatis.

  • 73 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 90 (ed. Friedberg, 391).

69Et quidem ex parte Christi oblati, non potest deo maius aut equale sacrificium offerri. Sed ex patre offerentis, aut ad offerendum inducentis, potest ibidem Christus orribiliter et abhominabiliter offerri, ac sancte et deo accepte, ac sanctius et deo acceptius. Et sic per gradum potest excrescere in magis acceptum et gratum. Unde dicit Ieronimus super Sophoniam : « Sacerdotes impie agunt in legem Christi, putantes eucaristiam precantis, idest invocantis, facere verba et non vitam et necessariam esse tantummodo sollempnem orationem et non sacerdotis merita »73.

  • 74 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 91 (ibid.)

70Item Alexander papa : « Ipsi sacerdotes pro populo interpellant, qui quanto digniores fuerint, tanto facilius exaudiuntur »74.

  • 75 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 92 (ibid.)

71Item Gelasius papa : « Quomodo ad divini misterii celebrationem celestis spiritus invocatus adveniet, si sacerdos qui adesse deprecatur, plenus criminibus accusationibus reprobetur »75.

  • 76 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 93 (ibid.)

72Item Gregorius in Registro : « Necesse est ut munda sit manus que diluere sordes curat, ne tacta deterius inquinet, si sordida lutum tenet. Scriptum namque est, Mundamini qui fertis vasa domini <Is 52,11> »76.

  • 77 dicto] dico ms.
  • 78 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 94-95 (ibid.)
  • 79 Grat. c. 1, q. 1, dictum post c. 95. Toutes ces autorités apparaissent dans le Quod. IV, 22, ed. De (...)

73Item Augustinus, dicto77 quod reus erit « qui corpus domini, cum in terra cadere permiserit », et subdit, « neque illud recte potest offerri nisi per sacerdotem iustum et sanctum, nec nisi ab eis percipitur, scilicet digne, quod offertur »78. Gratianus autem, predicta capitula exponens, subdit : « cum vita sacerdotum eucaristie esse necessaria dicitur, non consecrationi sed effectui gratie intelligendum est »79.

  • 80 Guillaume de Saint-Thierry, Epistola ad fratres de Monte Dei, 1, 118.

74Ex predictis autem effectibus potes videre quam magna sit utilitas devote celebrantis et devote communicantis, quia ipsa celebratio dicitur immolatio. Tum quia exprexa est ibi immago et memoria immolationis facte in cruce. Tum quia est ibi effectus ipsius immolationis, scilicet nostra redemptio et peccatorum remissio et in christum crucifixum transformatio. Sed quia semel Christus oblatus <Heb 9,28> est ut dicit Apostolus, ideo cuilibet sacerdoti sufficit semel in die celebrare et valde felix est qui unam celebrare potest digne. [5va] Unde valde absurdum est quod sacerdos duabus ministret ecclesiis, ubi opporteat eum bis celebrare, excepta die nativitatis. Sicut autem nondum pluries celebraret in die, sic nec debet ommicti, nisi ex ardua causa, quin celebretur cotidie vel missa audiatur devote. Unde iste panis, Luce <11,3> cotidianus a salvatore vocatur, quia cotidie est sumendus, vel suavi gustu vel devoto auditu. Ad quod Bernardus <dicit> quod nemo parat nisi dignus, « sacramentum enim sine re sumenti mors est »80.

75Et quia, ut videtur, intentio Christi fuit ut celebraretur cotidie, ideo quilibet christianus debet ipsum sepe et devote recipere. Nam tempore apostolorum ab omnibus fidelibus cotidie sumebatur. Propter quod patet abusio sacerdotum diu a celebratione cessantium. Ex ipsa enim sumptione ordinis sacerdotalis facti sunt os ecclesie, per cuius cibationem sacramentale et salutare nutrimentum ad membra ecclesie derivetur. Unde impie privant se ipsos et alios effectibus supra dictis.

  • 81 Recte, Anselmus, Oratio 33 (PL 158, 926C) : « grave est quod ad mensam tuam mundo corde et manibus (...)
  • 82 Recte, Ambrosius, De sacramentis, 5, 4, 25 (CSEL 73, 69).
  • 83 Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus, c. 53, in Grat., De consecratione, d. 2, c. 13.

76Debent ergo medicinam ponere ubi malum. Malum autem est malitia sue vite, quam debent corrigere. Timor et resilitio in propria pravitate est optima preparatio ad celebrandum, dummodo tuam vitam proponas in melius emendare. Ad hoc Ambrosius ortatur : « Grave est quod ad mensam domini non accedimus mundo corde et moribus sanctis, sed gravius est si quod metuimus, si propter hoc timendo sacrificium deo non redamus »81. Augustinus : « Cotidie sume quod cotidie tibi prosit »82. Illud autem quod dicit : « Cotidie eucaristiam sumere nec laudo nec vitupero »83 etc., credo quod possit referri ad non sacerdotes.

Sexta pars

  • 84 Cf. G. Durand, Rationale, IV, iv, 2, p. 259.
  • 85 Innocent III, De sacro altaris mysterio, I, 50 (PL 217, 792)

77Quantum ad expositionem aliqualem eorum, que sacerdos volens celebrare verbis dicit et signis ostendit, adverte quod, quia debet habere sanctorum patrum memoriam, qui precesserunt in exemplaritate vite Christi, in quorum memoria debet calcare affectus, ne terrena tangant, immo debet habere pedes calciatos de pellibus animalium mortuorum84. Apponit etiam amictum super humeros, in quo intelligitur fortitudo patientie85 que debet esse ad opera cruciformia. Et ideo predictus amictus cum duabus vasculis ad modum crucis super pectus extenditur.

  • 86 Gregorius Magnus, Homiliae in euangelia, I, 13, 1, ed. R. Etaix (CCSL 141), Turnhout, 1999, p. 90.

78Postmodum induit albam, que coperit totum corpus, que significat plenitudinem bonorum operum. Quoniam propter suam albedinem innuit quod talia opera sunt sincera propter sanctam intentionem, et munda propter castitatis plenitudinem, quia dicit Gregorius : « bonum opus absque castitate est nullum »86, predicta etiam alba nequaquam corpori iungeretur, nisi cingatur diligenti et rigida custodia anime totius appetitus.

  • 87 collum canc.

79Postmodum additur predicto sacerdoti manipulum quasi scutum fidei, quo se defendit a iaculis temptationum. Postmodum stola, que collo imponitur super pectus, in modum crucis extenditur et longum protenditur, ut crucem quam [5vb] portat in corde demostret exterius super collum in opere; iugum, scilicet, quod volenti est suave et leve, protendat in87 longum, hoc est usque ad finem vite. Ultimo additur planeta, que significat plenitudinem caritatis <cf. Rm 13,10> quam debet habere ad universale ecclesiam, que, quia operit omnia, significat quod operire debet multitudinem peccatorum <1Pe 4,8>, quia debet habere materna viscera ex multa pietate et compassione ad peccatores omnes, ut eorum operiat peccata, pro eis orando et plorando, et immaculatam hostiam offerendo.

  • 88 Cf. Bonaventura, Breviloquium, 1, 2 (Opera omnia, t. 5, Quaracchi, 1891), p. 211 ; Id., Quaestio de (...)
  • 89 bonus] opus ms
  • 90 recognitionem] recognitione ms
  • 91 benignus] benignum ms

80Cum autem istud sacrificium sit memoriale passionis Christi, ut dictum est, idcirco per predicta significantur Christi ludibria, ut sacerdos accedens ad altare sciat se crucifigendum cum Christo, ut ipse transformetur in ipsum, ut sit sacerdos offerens et hostia oblata. Unde ammictus velum significat, quo ipse fuit velatus in derisum. Alba vestimentum significat album, quo sibi illusit Herodes. Cingulum, manipulum, stola diversa veicula significant, quibus pluries fuit ligatus collum, manus ad columpnam. Planeta significat clamidem coccineam et vestimentum purpureum. Et sic ornatus sacerdos debet accedere ad altare. Et quia debet sentire de deo altissime88, quia deus est bonus89 et iustus, quod facit caritas humilitata per recognitionem90 sui, ideo incipit a confessione suorum peccatorum. Et quia timor prosternit nisi caritas erigat, ideo sentiat etiam de deo piissime, quia dulcis est pater, quod facit caritas sublevata, et ideo fiducialiter et absque dubitatione deputatur benignus91, dicens : ‘aufer a nobis, quesumus, domine, cunctas iniquitates nostras’ etc. Et sic postulat sanctorum patrocinia qui sunt in celo et in altari, et obsculatur altare.

  • 92 Cf. Is 9,6 (Septante).
  • 93 G. Durand, Rationale, IV, viii, 1-2, p. 285..

81Deinde in diebus sollempnibus assumit incensum et recogitat quod ipse est ante altare in persona illius angeli de quo dicitur, quia venit angelus magni consilii92 « Christus et stetit ante altare <Ap 8,3>, idest in conspectu ecclesie, habens turibulum aureum, idest corpus immaculatum, plenum igne, idest caritate. Et data sunt ei incensa multa a fidelibus, idest orationes, ut daret, idest representaret <eas> Patri de orationibus sanctorum. Non dicit omnes orationes, quia non omnes exaudit »93, sed debite factas.

  • 94 eius] et ms
  • 95 Innocentius, De sacro altaris mysterio, II, 14.

82Sacerdos ipse manu sua « thus apponit in turibulo, quia Christus orationes inspirat animo, ut per ipsum offeratur dignum incensum in odorem suavitatis. Ipse nos prevenit in benedictione dulcedinis <Ps 20,4>, ut eius94 donum sit nostrum meritum, quia non accipit nisi quod tribuit »95. Sacerdos ergo plus inteligat communem se esse personam et sentiat que ipse sumit. Post hoc accedit ad librum, ubi nota quod duo sunt attendenda in tota sacra missa, [6ra] videlicet verba que proferuntur, que debent proferri cum multa diligentia, et gestus et actus sacerdotis, qui debent exterius integre fieri et interius plene recogitari ea que per illos significantur.

83Circa totum officium misse attende quia missa potest dividi in preparationem, oblationem, consecrationem, sumptionem et gratiarum actionem. Preparatio durat usque ad offertorium, oblatio usque ad consecrationem, consecratio usque ad pater noster, sumptio usque post communionem, gratiarum actio usque ad finem.

  • 96 sanctorum canc.
  • 97 Cf. G. Durand, Rationale, IV, v, 1-2, p. 267-268.

84Preparatio ergo affectus per dei laudes : Psalmus Sacrificium laudis honorificabit me <Ps 49,23> quod fit in introitum misse, qui significat Christi adventum, de quo devote redimus sibi laudes. Psalmus qui additur significat desiderium96 patrum et non semper ex intellectu littere priorum sed iubilo cantilene97. In introitum aliquando interponitur, aliquando additur ‘alleluia’, quia soli nos possumus canticum illius letitie de Christi cognitione et possessione cantare, illi vero non, quia et desiderium habuerunt, non tamen pervenerunt ad effectum, quia multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis et non viderunt <Lc 10,24>. Et ideo in illo versiculo sequenti introitum nunquam additur alleluia. Quia vero de promissione illi facta et de possessione nobis donata debetur gloria deo, ideo communiter dicitur : ‘Gloria patri’ etc. Repetitio vero introitus expressionem maioris affectus significat.

  • 98 Cf. G. Durand, IV, xii, 3, p. 296.
  • 99 Cf. G. Durand, IV, xiii, 2, p. 299.
  • 100 Innocentius, De sacro altaris, II, 20.

85Secundo preparatur affectus per sue miserie gemitum, dum petitur gratia, dicendo ‘Kyrie heleyson’ ter pro persona patris, et ‘Christe eleyson’ ter pro persona filii, et ‘Kirie heleyson’ ter pro persona spiritus sancti98. Contra triplicem miseriam, scilicet ignorantie, culpe et pene, et ne magnitudo miserie nostre gemituum nos nimis prosternat, interponitur memoria celestis glorie et pacis inter nos et deum facte, in quibus et desiderium accenditur et spes erigitur, cum dicitur : ‘Gloria in excelsis deo’ etc. Fuit enim pax annuntiata inter deum et homines, inter angelos et homines, inter homines et homines99. Ipse enim est « pax nostra qui fecit utraque unum, qui destruxit inimicitiarum maceries et concurrentes parientes in se, angulari lapide copulavit ut de cetero esset unum ovile et unus pastor <Jn 10,4> »100. Cum ergo animus audit deum sibi tam pacifico inclinatum amore, statim erigit spem ad secure petendum.

  • 101 Johannes Climacus, Scala Dei, xxviii, 7. À défaut d’une édition critique de la traduction latine, v (...)

86Et ideo tertio subiungitur preparatio affectus per orationis suspirium, quam sacerdos facit pro se et pro toto populo. In festis dupplicibus, una tantum oratio dicitur ; in aliis missis, tres, nisi plures commemorationes fiende acciderent. In missis vero privatis, non debet numerus quaternarius vel settenarius superari. Et concurrit in predictis ordo conveniens, ut prius agantur deo gratie et hoc in introytu, secundo fit contritio in corde ut in Kyrieleyson, tertio fiunt devote petitiones ut in orationibus, quia iste ordo fuit revelatus ab angelo cuidam sancto, sicut refert Iohannes Climacus101. [6rb]

  • 102 exilaratus] exilaratur ms
  • 103 Cf. G. Durand, IV, xiv, 1, p. 300-301.
  • 104 Cf. G. Durand, IV, xiv, , 5, p. 302.

87Sacerdos ergo oraturus primo exilaratus102 ex predicta spe, vertit se ad populum salutans, dicendo : ‘dominus vobiscum’. Christus enim post ressurectionem per modum salutationis pacem discipulis nuntiavit, dicens : ‘pax vobis’. Unde episcopus qui eius personam tenet, premittendo hanc salutatione sub eisdem verbis illam nuntiat, dicendo ‘pax vobis’. Sed minor sacerdos dicit : ‘dominus vobiscum’, quia utique verbum Booz legitur dixisse messoribus, qui personam Christi tenet in eo quod Ruth moabitem duxit uxorem103. Corus vero respondit : ‘et cum spiritu tuo’, quia verbum dixit Apostolus ad Thimotem : dominus, inquid, Yesus cum spiritu tuo <2 Ti 4,22>104.

  • 105 Cf. G. Durand, IV, xv, 1, p. 308 : Salutatione premissa, orationes subiciuntur
  • 106 Cf. G. Durand, IV, xiv, 2, p. 301 : ut populum reddat attentum

88Salutatione vero premissa105 qua auditores redduntur attenti106, subdit orationes quas prenuntiat in persona Christi, cuius tipum gerit. Christus enim est sacerdos et capud totius corporis mistici, et verus homo propter nos passioni destinatus, cuius est vox illa : holocaustum et sacrificium pro peccato non postulasti, tunc dixi, ecce venio <Ps 39,7-8>, quia secundum Apostolum in diebus carnis sue preces supplicationesque ad deum, qui salvum illum facere possit a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

  • 107 alium] aliam ms

89Quia autem post finem orationis dicit, ‘per dominum’ etc., illud significat, quod ipse dixit in evangelio, quicquid petieritis in nomine meo, etc. <Jn 14,13> Non enim per alium107 ad nos eterna beneficia possunt discurrere, quam per eum qui est mediator dei et hominum.

  • 108 G. Durand, IV, xv, 7, p. 311.
  • 109 G. Durand, IV, xv, 8, p. 311.
  • 110 G. Durand, IV, xv, 9, p. 312.

90Illud autem « quod sequitur, ‘qui tecum’ debet inteligi sic, qui cum patrem ‘vivit et regnat in unitate Spiritus sancti’, idest una cum Spiritu sancto. Nam Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus deus108. ‘Per omnia secula seculorum’ potest inteligi consecutive, sicut generationes et generationum, vel sicut cantica canticorum, anthonomasice109. ‘Amen’, affirmantis ostendit affectum »110.

  • 111 preparationem] preparatum ms
  • 112 amans] amas ms
  • 113 Cf. G. Durand, IV, xvi, 2, p. 319.
  • 114 Cf. G. Durand, IV, xvi, 5, p. 320.

91Post preparationem111 affectum et per precedentia iam in amorem Christi formatum et introductum, quia tali amore meretur inteligere amans112 et cognoscere deum quem amat, ut magis ac magis amet, ideo sequitur epistola, que habet instruere intellectum per doctrinam prophetarum et apostolorum, quia quod illi predixerunt, isti ostenderunt. Epistola autem significat predicationem Iohannis que precessit evangelium, et minor fuit evangelio113. Paucis enim fuit facta predicatio Iohannis et modico tempore, respectu longe et dilatate predicationis apostolorum. Et quia Iohannes fuit finis legis, quia lex et prophete usque ad Iohannem <Mt 11,13>, et fuit initium evangelii, ideo in sua predicatione partim tenuit formam prophetarum qui predixerunt futura, et hoc cum dixit : qui post me venit etc. <Jn 1,30>, partim eorum qui predicaverunt de presenti, et hoc digito demonstrando : ecce agnus dei etc. <Jn 1,29>. Ideo epistola, que significat predicationem Iohannis, aliquando de veteri, aliquando de novo testamento pronuntiatur114.

92Sessio vero sacerdotis, dum epistola legitur, significat quod Christus, quamdiu Iohannes predicaverit, latebat. Quia non tam aperte predicabat sicut post, sicut dicit evangelista: postquam traditus est Iohannes, venit Yesus in Galileam, predicans evangelium regni <Mr 1,14>.

  • 115 Innocent, II, 40, p. 170.

93Interim, dum epistola cantatur, diaconus corporalem extendit in longum, alia vero explicatio [6va] hoc est in latum, reservatur fienda post decantationem evangelii. Ubi nota quod, quia per corporale significantur « linteamina quibus involutum fuit corpus Christi in sepulcro, et per partem illam que plicata ponitur super calicem, significatur sudarium quod fuerat super capud eius separatim, involutum in unum locum »115, ideo in istorum explicatione significatur explicatio et revelatio et predicatio ressurectionis et fidei Christi. Primo fuit initiata inter iudeos, sed quia non ad plenum fuit recepta ab eis, ideo ante evangelium, hoc est ante sollempnem predicationem predicte fidei in gentibus, corporale predictum ad modum explicatur quod linteamina. Quia fuerit de lino, et non de serico, ideo preceptum est ut corporalia sint de lino, et non de serico aut alio panno.

  • 116 Cf. G. Durand, IV, xvii, 2.
  • 117 Cf. G. Durand, IV, xvii, 2.

94Post lecta epistola, accedit subdiaconus ad osculandum manus sacerdotis, sive pontificis, significans quod finita predicatione Iohannis, dum esset in vinculis, misit discipulos ad Christum, quasi lex ad evangelia116. Et hinc est quod in principio epistole subdiaconus non petit benedictionem sed post117, quia lex et prophete non a Christo visibiliter inceperunt, sed usque ad Christum visibiliter venerunt. Diaconus autem benedictionem petit a sacerdote in principio et non in fine, quia apostoli a Christo fuerunt visibiliter missi, unde ab ipso habuerunt et inceperunt predicationem suam.

  • 118 Cf. Innocent, II, 30, p. 134 ; G. Durand, IV, xix, 1-3, p. 326-327.
  • 119 Cf. Innocent, II, 30, p. 134, G. Durand, IV, xix, 4, p. 327.

95Post epistolam sequitur graduale, significans lamentum penitentie et luctum. Unde in diebus pentecostes tollitur de officio, quia dies illi futurum in regno dei ecclesie statum felicem significant. Unde graduale dicitur quod ad gradum humilitatis consistens118, non dum venerit ad verticem ple<nitudinis virtutum>. Quod enim sollempniter stat ante gradus, significat penitentiam quam predicavit Iohannes et ad quam disponebat suus baptismus, quam etiam Christus predicavit in initio sui evangelii. Potest etiam dici quod post epistolam graduale cantatur, quia post predicationes Iohannis discipuli secuti sunt Christum, ut referatur graduale ad vocationem apostolorum, qui post Christum gradiebantur119. Unde graduale quoad statum penitentie significare potest imperfectionem apostolorum, quam habuerunt quousque devenerunt ad veram cognitionem ressurectionis, in qua perfecte cantaverunt alleluia, quod statim cantatur post graduale.

  • 120 sapientiam] apientiam ms

96Potest etiam graduale referri ad totum decursum doctrine Christi et vite, in qua nunquam fuit Christus plene clarificatus et laudatus, quoadusque adventum Spiritus sancti. Et tunc per spiritum sanctum fuit plene clarificatus et cognitus. Et tunc sui apostoli plene cantaverunt alleluia, quod interpretatur ‘laudate deum’ ; et hoc ipse Christus dixit : ipse me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis <Jn 16,14>. Et tunc graduale significat gradus per quos Christus gradiebatur paulatim, introducens apostolos suos per suam sapientiam120 et doctrinam quasi de gradu in gradum usque [6vb] ad perfectam sui cognitionem.

  • 121 Cf. Innocent, II, 41, p. 149 ; G. Durand, IV, xxiv, 9, p. 344.

97Nota etiam quod omnia que fiunt ad dexteram altaris, hoc est ad austrum, significant ea que facta sunt in populo iudeorum, et ea que fiunt in sinistra altaris apud aquilonem, ea que facta sunt in populo nationum. Ea vero que fiunt in medio significant ea que facta sunt in universali a Ihesu Christo in toto mundo, hebreis scilicet, grecis et latinis. Et ideo ‘alleluia’, que cantatur antequam sacerdos ad sinistram altaris veniat, significat illud magnum alleluia quod inter iudeos prius fuit celebratum, quando venirent ad gentes. Unde indicibilis letitia, que signatur per alleluia, fuit initiata in ressurectione. Inexprexibile etiam gaudium adventus sancti spiritus fuit donatum apostolis dum essent ibi. Sed quia ipsi iudei predicationem hanc non receperunt, transgressi sunt ad gentes apostoli, quod signatur per accessum diaconi et ministrorum ad sinistram partem altaris, ut ibi cantetur evangelium. Diaconus vero, accepta benedictione, quam ideo accipit ut detur inteligi quod apostoli fuerunt missi a Christo, ut supra dictum est, tollit librum evangelii de dextro cornu altaris, quia de Syon exibit lex et verbum domini de Ierusalem <Is 2,3>, et vadit cum silentio ad pronuntiandum evangelium, iuxta illud Neminem salutaveritis per viam <Lc 10,4>121, hoc est nulli felicitatem veram doceatis haberi posse, dum est in hac vita.

98Precedunt ante eum luminaria et incensum, quia predicationem evangelii debent precedere opera lucida, iuxta illud Luceant opera vestra coram hominibus etc. <Mt 5,16>, et alibi: Vos estis lux mundi <Mt 5,14>, quod refertur non solum ad doctrinam veritatis sed ad exempla operis. Debet etiam ipsum precedere bona fama, quod significat precedens odor incensi. Quia vero diaconus qui cantat evangelium habet turibulum post se, significat quod dum predicat non debet habere aspectum ad famam vel temporalia, sed ad animarum salutem et Christi laudem, ex quibus relinquitur bona fama in cordibus hominum audientium, quantumcumque non sit in intentione predicantium. Vertitur faciem suam ad aquilonem, quod significat frigiditatem peccatorum ; Christus enim non venit vocare iustos sed peccatores ad penitentiam.

  • 122 Cf. Innocent, II, 45, p. 155-156.

99Postea premittit salutationes ad excitandum populum, observans quod Christus iusserat : in quamcumque domum intraveritis etc. <Lc 9,4>. Stans vero populus quasi paratus ad obsequendum per opus quod ille dixerit, respondet : ‘Et cum spiritu tuo’. Sequitur sequentia sancti evangelii, cui populus cum reverentia seu causa reverentie et honoris respondet : ‘salva tibi domine’, glorificans deum quod miserit eis verbum salutis, sicut dicitur in Actibus : glorificantes deum dicentes, ergo et gentibus deus penitentiam dedit ad vitam <Ac 11,18>122.

  • 123 Cf. Innocent, II, 42, p. 151-152 ; G. Durand, IV, xxiv, 27-28, p. 352-353.
  • 124 misterio] misteri ms.
  • 125 unde] ubi ms
  • 126 Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, ed. R. Étaix, Turnhout, 1999 (CCSL 141), xvii, p. 117
  • 127 anime] anima ms

100Et dum incipit evangelium, facit digito signum crucis in libro, in fronte, in ore, in pectore, ad designandum quod predicatio crucis debet esse in pectore per amorem et fidem, in ore per publicam confessionem, in fronte per manifestam ostensionem. Non enim [7ra] debet erubescere evangelium123, sed gloriari in eo, iuxta illud Michi autem absit gloriari etc. <Gal 6,14>. In libro quia tota predicatio debet esse de misterio124 nostre redemptionis celebrato in cruce, sed illud predicamus Christum crucifixum, iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam <1Cor 1,23>. Sacerdos vero, dum diaconus cantat evangelium, non vadit ad sinistram, sed remanet in dextera parte altaris et, lecto evangelio, vadit ad obsculandum librum, quia Christus premisit discipulos suos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Unde125 dicit Gregorius : « Predicatores autem suos dominus sequitur quia predicatio prevenit, et tunc ad mentis nostre habitaculum dominus venit, quia verba exortationis precurrit, ac per hoc veritas in mente suscipitur. Hinc namque hiisdem predicatoribus Ysaias dicit : Parate viam domini <Is 40,3>. Et Psalmista : Iter facite ei etc. <Ps 67,5> »126. Deosculatur vero sacerdos librum, quia anime127, que vera fide et devota humilitate predicationi adheret, Christus se donat cum obsculo dulcissime caritatis. Quod autem obsculatur litteram evangelii, significat quod illa eadem, que inspiravit et docuit, hoc approbat et remunerat. Deus enim nichil accipit nisi quod efficit, nec remunerat nisi quod donat. Diaconus post obsculationem sacerdotis deobsculatur et ipse evangelium, in signum quod regeneratur Christo de hiis, que non a se sed ab ipso habitis predicavit.

  • 128 minister corr. ex ministri

101Generaliter nota quod, quandocumque minister128 aliquid accipit de manu pontificis vel sacerdotis aut donat, debet obsculari manum eius, ut ostendat quod non solum accepta a deo sed etiam per nos sibi oblata in sua, unde de utroque debemus sibi gratias exibere, quia sicut semper donat propria, sic nunquam recipit aliena.

  • 129 videlicet] et ms videlicet Durand
  • 130 G. Durand, IV, xxv, 13, p. 364-365.

102Post hoc sacerdos accedit ad medium altaris et ibi sollempniter incipit simbolum apostolorum, et chorus sequitur illud, decantando distinctos omnes articulos fidei, in signum universalis fidei in tota ecclesia collecta de hebreis et gentibus, et ideo stat in medio. Simbolum vero post evangelium dicitur quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Unde et Iohannes dicit : hoc eo loquente, multi crediderunt in eum <Jn 7,31>. Cantatur autem simbolum in omnibus sollempnibus festis que in ipso nominantur, sive explicite sive implicite, videlicet129 in omnibus dominicis diebus, ac per hoc beate virginis et sanctorum apostolorum huius fidei fundatorum et angelorum, qui hanc fidem suggerunt, etiam sancte cruce, in qua fidei nostre misterium est completum130.

  • 131 G. Durand, IV, xxv, 14, p. 367.

103Facta preparatione, sequitur offertorium, quod significat devotam fidei confessionem, et ponitur inter evangelium et consecrationem, quia inter predicationem Christi et eius passionem, gentilitas in aliquibus fidei votum offerens tale officium decantavit, dicens : O mulier, magna est fides tua <Mt 15,28>131. Mulier autem illa ecclesiam de gentibus figurabat. Patuit etiam in centurione et in quibusdam aliis. [7rb]

  • 132 precedente] procedente ms
  • 133 offerunt] offerebantur ms
  • 134 carnem] carne ms.

104Post offertorium statim sacerdos procedit ad offerendum panem et vinum in quibus debet fieri consecratio. Que oblatio taliter ordinatur : Subdiaconus enim, lecta epistola, preparat calicem cum patena et ponit vinum in calice et hostia in patena et totum cooperit tobalea munda. Et hoc non facit super altare, sed alibi. Et postea accipit totum reverenter et, precedente132 cum uno accolito cum ampulla aque, vadit sic coram altari et offert ea diacono et diaconus sacerdoti, ut detur inteligi quod lex et prophete et totum vetus testamentum non fuit ad aliud ordinatum, nisi ad Christum introducendum et propagandum, unde offerunt133 Christo carnem134 et sanguinem, quia Christus deus natus est secundum carnem. Sed quia hoc non fuit in eorum fide nisi ut futurum, non ut presens, ideo subdiaconus non offert panem et vinum consecratum sed in futuro consecrandum, et hoc non per se, sed per Christum et apostolos suos. Unde diacono et sacerdoti illa porrigit. Precedit autem illum accolitus cum aqua, que significat Moysem, qui cum lege et per legem perduxit populum ad Christum, ut ipsum uniret per fidem sicut aqua unitur vino in calice.

105Diaconus vero, calicem quem sibi subdiaconus offert discoperit, ut detur inteligi quod apostoli ante consecrationem, hoc est ante passionem, predicaverunt Christum, quando missi fuerunt bini et bini ante faciem eius, ut discoperirent et patefacerent eum predicando. Et post diaconus accipit patenam cum hostia et offert eam sacerdoti, deobsculando manum eius, ut detur inteligi quod de predicta predicatione debent gloriam deo et non sibi attribuere, unde et de hoc fuerunt moniti ab ipso Christo in regressu a tali predicatione, cum dicerent: Domine etiam demonia in nomine tuo etc. <Lc 10,17>. Quibus respondit: in hoc nolite gaudere etc. Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in celis <Lc 10,20>.

106Post hoc diaconus accipit calicem de manu subdiaconi, quia apostoli non predicaverunt alium Christum passum quam illum quem lex et prophete predixerunt. Sacerdos vero, postquam obtulit hostiam, accipit ampullam de manu accoliti et immiscet aquam calici, quia Christus accipit populum per Moysem sibi deductum et unit suo corpori mistico, sua gratia et virtute. Et postea diaconus accedit ad locum debitum et offert calicem. Et nota quod non aliter quam sacerdos offert, quia quamvis in hoc sacramentum in dupplici specie offeratur, non tamen sunt duo sacramenta sed unum. Sed hoc, ut innuatur quanta sunt virtus Christi capitis offerentis et membrorum eius, hoc est sacerdotum offerentium unum eundem Christum secum. Unde <non> duo debent dici Christus et sacerdos quia dualitas significat divisionem, sed unus per caritatis coniunctionem, iuxta illud: Qui adheret deo, unus spiritus efficitur cum illo <1Cor 6,17>.

107Oblatione autem facta, sacerdos facit signum crucis super utrumque, ad inuendum quod illa parata sunt, ut in eis [7va] Christi passio memoretur. Et post statim adholet incensum, per quod illud significatur, quod Christus, antequam iret ad passionem, venit in Bethania ubi sibi fuit facta cena. Et super capud eius fuit effusum unguentum, cuius odor signatur per incensum, quod offertur antequam veniatur ad consecrationem, in qua memoratur passio.

108Ducitur autem predictum incensum super oblata in modum crucis ter, quia Maria Magdalena predictam unctionem ter circa corpus Christi exibuit, primo cum uncxit pedes eius, secundo cum effudit super capud eius, tertio cum emit aromata, ut ipsum ungeret in sepulcro, quod, etsi non implevit de facto, implevit volumptate, que reputatur pro facto.

109Quod autem sacerdos cum incenso ducit manum in girum, signat illud quod dicitur : Et domus repleta est ex odore unguenti <Jn 12,3>. Quod autem postea levat manus in altum et per totum altare signat illud quod ibi additur, scilicet: Amen dico vobis quod ubicumque predicatum fuerit hoc evangelium, in toto mundo dicetur quod hoc fecit in memoriam eius <Mt 26,13>.

110Moraliter autem per incensum signatur devotus affectus fidelium ad sacramentum predictum, quia incensum signat orationem devotam ; ignis, caritatem fervidam ; odor, qui circumquaque diffunditur, signat famam diffusam. Quod autem ducitur incensum ter super oblata in modum crucis significat quod devotio sacramenti et crucis et passionis Christi debet esse in effectu per opera claritatis, iuxta illud: Luceant opera vestra etc. <Mt 5,16>. Quod autem ducit in girum etiam ter significat quod intentio in predictis debet esse recta, quia ad gloriam dei et salutem sui et utilitatem proximi. Quod autem elevatur manus ad crucem cum incenso et postmodum per totum sinistrum altarum et ultimo per totum dextrum, significat quod per Christum et crucem eius hec devotio prius diffusa est in gentibus et ultimo diffundetur in ebreis, quando predictum sacramentum devote adorabunt.

111Postquam vero totum incensaverit, diaconus suscipit turribulum ab eo, deobsculando manum eius et incensat ipsum, quia devotionem hanc quam habemus ad deum, ab eo suscipimus et sibi offerimus. Post hoc sacerdos vertit se ad populum et suscipit eius oblationem, ut non solum precibus sacerdotis sed populi meritis hec oblatio deo reddatur accepta. Et ideo dicitur offertorium propter talem oblationem, et satis innuitur hic ordo conveniens, ut post predicationem evangelii sequatur fides in corde, laus in ore, fructus in opere: fides in cantu simboli, laus in cantu offertorii, fructus in oblatione populi.

112Postquam vero sacerdos suscepit oblationem populi, vadit ad lavandum extrema digitorum, ut intendat sacerdos quod accedens ad altare ad tale sacrificium debet etiam minutas conscientie punctiones lacrimis lavare sollicite. Figurative vero predicta lotio que fit in dextera altaris et tergitur in sinistra signat quod Christus, appropinquans passioni, in Lazari suscitatione flevit, ut lavaret populum a peccato quod signatur per mortem. Sed lacrime ille nondum habuerunt effectum in iudeis quem postea habuerunt in gentibus, ideo lacrime ille in dextera funduntur, quia inter iudeos, et in sinistro terguntur, quia in gentibus habuerunt effectum.

  • 135 figurative] fugurative ms
  • 136 Cf. G. Durand IV, xxxii, 1-3, p. 397-399.

113Postea sacerdos inclinat se [7vb] ante altare et petit ut oblatio que deo in honore sanctorum offertur pro se et populo sunt accepta et, ut melius fiat, erigit se ad populum adiutorium, petens et dicens: ‘Orate fratres’ etc., ut non solum per suam devotionem, sed etiam per orationem populi sua oratio exaudiatur. Et statim incipit orationes, quas superius dimiserat, quas sub silentio recitat. Et nota quod sacerdos post offertorium usque ad prefationem omnia recitat sub silentio, illud insinuans, quod Yesus iam non palam ambulabat apud iudeos, cum cogitarent illum interficere, set habiit in regionem iuxta desertum in civitatem que dicitur Effrem et ibi morabatur cum discipulis suis <Jn 11,54>. Figurative135 ergo predicta inclinatio sacerdotis signat quod Iesus ad passionem accedens exinanivit se, formam servi accipiens <Ph 2,7> ut nostram posset magis aperte operare redemptionem136.

  • 137 latibulo corr. ex patibulo

114Quod autem redit ad orationes intermissas, signat quod Christus de predicto latibulo137 demum rediit in Ierusalem ad domum patris sui, que est dicta orationis, iuxta illud : Domus mea etc. <Mt 21,13>, ut ea que videbantur per predictam fugam intermisisse reassumat. Sed antequam veniret Ierusalem, venit Bethfage ad montem Oliveti et cum audisset turba quia venit Yesus Ierusalem, acceperunt ramos palmarum et obviam processerunt clamantes : ‘Osanna, benedictus qui venit’ <Jn 12,12-13> etc.

  • 138 opus] operum ms
  • 139 Cf. G. Durand IV, xxxiii, 9, p. 404.

115Ad rememorandum ergo illum honorem Christo exibitum et puerorum laudem, levat iterum vocem sacerdos palam et dicit prephationem in qua deo reduntur gratie et laudes ab angelis et hominibus. Et quia ea que secuntur supernaturali virtute aguntur, ideo monet populum ut sursum habeant corda, et populus respondens profitetur se monita suscepisse, cum ait : ‘Habemus ad dominum’. Monet autem sacerdos ut ‘gratias agamus domino deo nostro’, idest deo creatori, deo redemptori, nostro salvatori. Creando enim dedit naturam, redimendo tribuit gratiam, salvando confert gloriam. Chorus vero, predicta approbans, respondet : ‘Dignum et iustum est’. Dignum quia dominus deus noster, iustum quia nos populus eius et oves pascue eius <Ps 99,3>. Et iterum sacerdos : ‘Vere dignum et iustum est’. Dignum quia nos mera volumptate fecisti, justum quia sola volumptate redimisti, equum quia gratuito iustificas impium, salutare quia perpetuo glorificas iustificatum. ‘Nos tibi semper et ubique gratias agere’. Gratias tibi debemus, quia dominus sanctus, ubique quia pater operum138, semper quia eterne deus139.

  • 140 Cf. G. Durand IV, xxxiii, 10-13, p. 404-405.

116Et hoc ‘per Christum dominum nostrum’ ; qui advocatum habemus apud patrem <1Jn 2,1>, ideo per eum quasi per advocatum et mediatorem gratias et laudes exibemus. ‘Per quem maiestatem tuam’ etc. Per illum enim laudant angeli et adorant trinitatem, per quam facta sunt omnia. Quod autem laudent, dicit Psalmista : Laudate eum omnes angeli eius <Ps 148,2>. Quod autem adoret, dicit Psalmista : Adorate eum omnes angeli eius <Ps 96,7>. Et Esdras : Exercitus celi te adorat. Quod autem tremant, dicit Iob : Columpne celi contremiscunt et pavent adventum eius <Iob 26,11>. Tremunt autem non metu formidinis, cum sint beati, set admirationis affectu, vel obedientie famulatu, cum sint administratores spiritus140.

  • 141 quod] quia ms
  • 142 Cf. G. Durand, IV, xxxiii, 29, p. 407-408.

117‘Celi celorum’ etc. [8ra] Dicuntur celi laudare, quia laudis materia prestant, vel dicuntur omnes alii ordines angelorum, qui non sunt hic specialiter nominati, usque ad ultimum ordinem, qui dicitur seraphym, qui et hic additur cum dicitur ‘Et beata seraphim’. Quod141 nomen sumitur in neutro genere, cum terminatur in -n, et in numero plurali, ut hic, scilicet beata seraphim quia capitur pro toto ordine, vel alibi scilicet, duo seraphim clamabant alter ad alterum <Is 6,3>. Aliquando vero sumitur in masculino, quando terminat in -m vel in -up vel in -af, et tunc est numeri singulari, ut cherubim et cherup, seraphim, seraph, et tunc capitur pro uno angelo illius ordinis142.

  • 143 iuxta] iubeas ms
  • 144 Cf. G. Durand, IV, xxxiv, 6, p. 411.
  • 145 Cf. G. Durand, IV, xxxiv, 8, p. 412.

118‘Socia exultatione concelebrant’, hoc est laudando, adorando, tremendo, cum quibus deprecamur suscipi iuxta143 nostras voces, dicentes: ‘supplici confessione, sanctus sanctus’ etc. In quo ponuntur angelice laudes et humane simul iuncte, et pronunciatur ter sanctus et semel deus ad comprobandum misterium trinitatis et veritatis : ‘Dominus’, quia dignus honore, ‘deus’ quia dignus latria, ‘sabbaoth’ autem quia dignus confidentia. Sabaoth interpretatur exercituum vel virtutum144, et ideo piissimus adiutor in omni necessitate. Ut sit plena laudis confessio, additur gloria divinitatis, cum dicitur: pleni sunt celi etc. Et beneficium humanitatis, cum additur : ‘Benedictus qui venit’ etc. ‘Osanna’ etc. in ebreo est interiectio obsecrantis, ac si diceretur : salva obsecro145.

  • 146 latrone] latro ms
  • 147 credidit] crediderit ms

119Completo vero ynno, sacerdos resumit silentium usque ad ‘Pater noster’. Unde in tota passione, in qua exprimitur Christi passio, loquitur silenter, excepto quando recitat illam orationem : ‘nobis quoque peccatoribus’ ad modicum vocem exaltat, ad innuendum taciturnitatem predicatorum et amicorum Christi. Quia sicut non fuit aliquis in mundo qui eum deum, virgine excepta, esse crediderit, sic non fuit aliquis qui eum iuvaret vel unicum verbum pro eo proferiret, excepto illo latrone146 qui iuvit eum, cum dixit : neque tu times deum <Lc 23,40> etc. Et cognovit et credidit147 eum, cum dixit : Memento mei <Lc 23,42>etc. Sed quia ista defensio fuit ad modicum, ideo sacerdos hoc signat in predicta oratione, scilicet ‘Nobis quoque’ etc., in qua modicum vocem exaltat et nullo alio loco, sicut nullus fuit alius qui eum iuvaret.

120Item diaconus accipit patenam de subcorporali et tradit subdiacono et cooperit mundo linteo. Per patenam latam caritatem discipulorum significat. Discipuli enim in Christi passione, licet ipsum non crederent, tamen ipsum ferventer amabant. Et quia hic incipit Christi passio, que initiata fuit in eius captione, ideo hic premittitur discipulorum fuga et latitatio, que signantur in occultatione patene. Quod, sive sit in manibus subdiaconi sive super altare, debet latere, et sic stat cooperta quamdiu durat memoria passionis. Quando vero incipit ressurectio memorari, tunc non debet ulterius latere. Quod fit in principio [8rb] ‘Pater noster’, ideo tunc illam discoperit diaconus.

121Circa secretam, nota quod verba exprimunt devotum affectum orationum circa istud sacramentum, gestus vero ut sunt manuum extensio et signatio, per exteriorem actum fortius menti imprimitur ipsa crucifixio. Signatio vero, que totiens replicatur, designat illa que gradatim fuerunt facta in ipsa passione usque ad ressurectionem. Sacerdos vero se inclinans, cum dicit : ‘Te igitur’, representat quod Christus procidit in faciem suam quando oravit in orto, et etiam plenum confessum Christi et prontam obedientiam, quam habuit ad moriendum, cum dixit : Non mea voluntas sed tua fiat <Lc 22,42>. Dicit ergo : ‘Te igitur, clementissime pater, nos rogamus supplices ac petimus, ut habeas accepta per Christum filium tuum dominum nostrum hec dona’.

  • 148 Cf. G. Durand, IV, xxxvi, 7-8, p. 420.

122Nota quod traditio Christi ad mortem fuit facta a tribus, primo a deo, secundo duppliciter a Iuda et a iudeis, tertio a Christo. Pro primo : Proprio filio suo non pepercit deus etc. <Rm 8,32>. De secundo, Mathei : Querebat autem oportunitatem Iudas etc. <Mt 26,16>. De tertio scilicet a iudeis Iohannis : Gens tua et pontifices tui tradiderunt te michi etc. <Jn 18,35>. De quarto Apostolus : Dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis <Eph 5,2>. Prima facta est ex gratia et misericordia, secunda ex avaritia, tertia ex invidia, quarta ex caritate. Ad designandum hoc sacerdos facit tres cruces dicens : ‘Hec dona a te piissimo patre, hec munera, avaritia et impia puritate, hec sancta sacrificia illibata’, a Christi dulcissima pietate seu caritate. Deus enim donavit, Iudas vendidit, et Christus sacrificavit148.

  • 149 Cf. G. Durand, IV, xxxvi, 14, p. 424.

123Hic supple que significantur : ‘In primis que tibi offerimus’, ubi quatuor exprimuntur, scilicet cui sacrificium offerimus, pro quibus, qualiter et quare. Primum cum dicitur : ‘Tibi redunt vota sua’ ; secundum : ‘Pro ecclesia tua sancta catholica’ ; tertium : ‘Communicantes’ etc. ; quartum : ‘Pro redemptione animarum suarum’. Vides cui, scilicet deo : pro quibus, quia pro tota ecclesia que hic satis distincte explicatur ; et qualiter, quia in veritate fidei, scilicet in communione sanctorum ; et quare, quia pro beneficiis spiritualibus et corporalibus149. Unde dicit : ‘Que tibi offerimus’, scilicet deo ; ‘Pro ecclesia tua sancta quam pacificare’, scilicet per amorem in se et ad invicem, quia in hoc cognoscuntur tui discipuli, si diligunt se ad invicem. ‘Custodire’, supple : ab insidiis et deceptionibus diaboli et sequacium eius ; ‘adunare’, supple : in tanta dispersione quam patitur propter verbum patientie quod servat ; ‘et regere’, scilicet quoad sanctos mores, ut tibi conformiter vivat.

  • 150 Cf. G. Durand, IV, xxxvii, 1, p. 425.
  • 151 demoniorum] demonioro ms

124‘Memento, domine, famulorum famularum’ etc. Ex hac iunctura verborum manifeste convicitur quod hic sacerdos potest specialiter nominare quos voluerit150. ‘Pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt’ etc. Ex hoc patet quod non solum sacerdos sed tota ecclesia, et maxime qui hic nominantur, hoc sacrificium offerunt. ‘Eterno deo vivo et vero’ : [8va] Eterno deo ad differentiam sanctorum, qui dicuntur dii, iuxta illud Ego dixi dii estis etc. <Ps 81,6>, qui licet sint vivi et veri, non tamen eterni. Vivo ad differentiam scultilium, iuxta illud Opera manuum hominum <Ps 113,12> qui non sunt vivi, nec eterni, nec veri. Et vero ad differentiam demoniorum151, qui dii usurpative appellantur, iuxta illud: Omnes dii gentium demonia <Ps 95,5>, qui licet sint vivi, non veri nec eterni.

  • 152 peragat] peragatur ms

125‘Communicantes’ etc. Hic cetus militans coniungit se et communicat ecclesie triumphanti in prece, cuius patrocinia petit, ut dignus hoc sacrificium peragat152. Et nominat hic dei genitricem Mariam : tum quia principaliter prima, tum quia mater et sollicita et piissima pro filiis et hiis qui secum sunt membra filii sui affectuosissime deprecatur. Nominat et apostolos, qui ut patres pro hiis quos per doctrina et exempla lucida in Christo genuerit, amorose valde sollicitantur. Nominantur etiam martires, qui pro hiis, quibus de Christo tam arduum testimonium tradiderunt caritate, fervida afficiuntur. Confessores vero hic non nominantur, quia nondum in ecclesia memoria eorum celebrabatur.

  • 153 Cf. G. Durand, IV, xxxix, 5, p. 433-434.

126‘Hanc igitur oblationem’ etc. In hac oratione, que precedit consecrationem immediate, signatur illa sollepmnis et nobilis oratio quam Christus fecit post illum sermonem magnum qui a Iohanne recitatur, in qua Christus orat fieri illa pacificam et indivisibilem unionem inter se et membra sua quam ipse habet inter se et patrem. Et ideo exprimitur hic de pace. Et nota quod ter oramus in missa pro pace. Primo hic, scilicet : ‘Diesque nostros in tua pace disponas’ etc. Secundo inferius dicitur : ‘Da propitius pacem’ etc. Tertio in fine, ubi dicitur : ‘Dona nobis pacem’, ut de pace temporis per penitentiam peccatorum transeamus ad pacem eternitatis. Ob hoc etiam sacerdos inter secretam ter deobsculatur altare, in principio, in medio, in fine153. Et competit de memoria Christi predicte orationi, quando debet confici corpus Christi, ut recordetur conficiens quam fortissima unione et caritativa transformatione, tam in confectione quam in sumptione debeat se sentire Christum conficientem et Christum sumentem.

127‘Quam oblationem’ etc. Nota quod a Christi oratione facta in orto usque ad illum locum, ubi se obtulit ad conficiendum in cruce, sunt tria generaliter memoranda. Primum est immensitas caritatis que fuit in corde Christi ad offerendum se pro nobis. Secundum est iniquitas accusantium et examinantium. Tertium est immensitas crudelitatis que fuit in corde et opere flagellantium et crucifigentium. Primum apparet in orto in tristitia et pavore, tedio et agonia, in oratione multiplicata et prolixa et tanto fervore caritatis facta, quod sudor sanguineus emanaret. O quam immense ardebat illa fornax cordis Yesu ad moriendum pro nobis ! Secundum apparet in malitiosa [8vb] examinatione ut reus reputaretur, in calumpniosa interrogatione ut sermone caperetur, in prava vestium adductione ut malefactor crederetur, in falsa accusatione ut dignus morte haberetur, in maligna ad populum per maiores suasione ut citius interficeretur, in ceca et stulta populi acclamatione ut iustus condempnaretur, in furibunda Barabe petitione nexus liberaretur. Tertium apparet in multiplici ligatione : in manibus, in collo, ad columpnam, in multiplici percussione palmarum et arundinis, in faciei deturpatione per abhominationem sputorum et velationem, in multiplici derisione per vestium sepe factam mutationem, per genuflectiones derisivas coram eo factas, per verba in eius despectum prolata et per divisionem ab Herode factam et per corone impositionem et per duram ad columpnam flagellationem et per ponderosam crucis baiulationem.

  • 154 rememoret] rememorat ms

128Per primum, hoc est per immensum Christi amorem qui est deo acceptissimus, benedicimur et deo pacificamur. Per secundum, scilicet per iniquitatem accusantium et examinantium, sumus de iustissima nostra accusatione liberati et de cirografo per nos diabolo firmato, et scripti sumus in libro viventium. Per tertium, scilicet per crudelitatem verberantium, deo patri de iniuria per nos facta fuit plene satisfactum, ideo ineffabiliter servavit promissum ut corpori Christi mistico uniremus et hoc firmum et ratum in dei veritatem existit. Dicit ergo sacerdos : ‘Quam oblationem tu deus’ etc., ut rememoret154 tria predicta per tria signa que facit, dicens : ‘Benedictam’, scilicet, supple: in illo infinito cordis Christi amore ; ‘ascriptam’ in illa tua iustissima predestinatione ; ‘ratam’ in illa tua ineffabili virtutis promissione ; ‘rationabilem’ in nostro intellectu et opere ; ‘acceptabilem’ in tuo gratuito amore.

129Post hoc Christus venit ad crucem, ubi duo rememorantur in generali. Primum est expositio sui ipsius ad mortem. Ex infinito enim amore satisfaciendi pro nobis, semetipsum ex immensa volumptate obtulit illis crucifixoribus suis. Secundum est quanta fuerit impietas crucifigentium in tam dura et dolorosa clavorum confossione. Sacerdos ergo ad ista duo memoranda facit duas cruces dicens : ‘Corpus’, supple : ex tam pura caritate oblatum ; ‘et sanguis’, ex tam crudeli et impia dilaceratione extractus, ‘fiat dilectissimi filii tui’. Dilectissimus enim fuit Christus suo patri semper, sed maxime in hoc opere. Et nota quod quando sacerdos orat ut fiat corpus et sanguis, non intendit orare ut dubitet, ne fiat sacramentum per prolationem forme, sed orat ut fiat fructuose, quia bene posset sacramentum compleri, sed cum dampno offerentis et populi. [9ra]

  • 155 Cf. G. Durand, IV, xliii, 7, p. 483.
  • 156 deducamur] deducantur ms

130‘Qui pridie quam pateretur’ etc. Ubi ad rememorandum quod in illa conversione panis quam Christus fecit, passionem rememoravit, dicens : ‘quod pro vobis tradetur’. Hinc est quod sacerdos facit unam crucem super hostiam quam tenet in manum. Et similiter in conversione vini in sanguinem suum rememoravit passionem, dicens : ‘qui pro vobis et pro multis effundetur’. Et ideo sacerdos super vinum facit crucem. Et elevatio corporis Christi, quam facit sacerdos, designat elevationem Christi in cruce, sanguis vero non tantum elevatur ad designandum quod corpus remansit in alto et sanguis descendit. Unde ecclesia, postquam aspicit eum sic elevatum, dicit : ‘Unde et memores, domine’ etc. Ubi memorando Christi passionem, recognoscendo infinita beneficia et cum summo affectu regratiando, offert non illa que ab ipso accepit, cum a se nichil sibi posset offerre, unde dicit : ‘Offerimus preclare maiestati tue’ etc., ac si diceret : ‘Non alia habemus nisi tria dona que offerimus’. Unde facit quinque signa ad memorandum quinque plagas Christi quas in ipso intuetur quasi presentes155, et quia in generali quinque utilia et necessaria ab ipsis plagis accipimus : primo, peccatorum purificationem et remissionem, et hoc per sacramenta que ab ipsis habent effectum seu efficaciam ; secundo, potenter operari opera virtuosa per que efficimur sancti, quod non habemus ex nobis sed ab ipsis plagis hec gratuita dona ; tertio, intellectum et cognitionem depuratam et absque macula recipimus, ut contemplari possimus et degustare in ipso mistica et occulta, quod non nisi ab ipsis plagis possemus ; quarto, nutrimentum suscipimus quo predicta conserventur in nobis et perseverantur usque in finem deducamur156, quod non nisi a predictis plagis habemus ; quinto plenam defensionem ab omni contradictione suscipimus, que in predictis posset nos quomodolibet impedire, et perductionem finalem in vitam eternam, quod non nisi in predicto sanguine nobis datur.

131Et ideo sacerdos, dum facit signa, dicit : ‘Hostiam puram’, supple : ab omni peccato per tua sanctissima sacramenta ; ‘hostiam sanctam’, scilicet per virtuosa opera a te data; ‘hostiam immaculatam’, per depuratum intellectum ad te videndum ; ‘panem sanctum vite eterne’ quo nutrimur et pascimur usque in finem, ‘et calicem salutis perpetue’, quo in tribulatione defendimur et salvamur, et est ordo predictus. De primo, purificamur a peccato ; secundo, efficimur sancti per opera virtuosa in tota vita activa ; tertio, acquirimus contemplativam ; quarto, confortamur per perseverantiam in utraque ; quinto, a contrario defendimur et ad vitam perducimur. Et nota quod quartum signum facit solum super corpus, quod quidem nominat per panem sanctum in signum quod tunc corpus erat separatum a sanguine. Quintum signum facit super solum sanguinem per eandem rationem, et etiam ut magis [9rb] afficiatur, ac si recenter videret.

132‘Supra que propitio’ etc. Hic ecclesia orat hoc fieri accepta modo presenti, quando exibentur sicut demonstravit et quasi promisit se habiturum illa accepta, quando in figuris ipsa manifestabat. Unde munera Abel ostendit se habere accepta, quia in eis significabatur Christus ; qui a fratre suo interfectus est per invidiam, sic Christus hic per invidiam a fratribus occiditur. Ostendit etiam se habere acceptum sacrificium Habrae, per quod signatur sacrificium Christi, quia sicut ibi pater Abraham elevavit manum suam super filium, ut ipsum offeret, ita hic deus pater dat filium in mortem propter peccatum alterius, iuxta illud: propter scelus populi mei percussi eum <Is 53,8>. Ostendit etiam se habere acceptum sacrificium Melchisedech, in quo etiam figurabatur Christus, quia ille erat sacerdos dei altissimi <Gn 14,19> et describitur sine patre et sine matre ; ita et Christus fuit sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech <Ps 109,4> sine matre in celis et sine patre in terris. Dicit ergo sacerdos orando : ‘Respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere’ etc. Ostendendo enim deus pater quod illa habebat accepta, in quibus istud prefigurabat, manifestavit et quasi promisit quod illud debebat sibi esse acceptissimum.

  • 157 dicto, ms.

133‘Supplices te rogamus’ etc. Hic ecclesia inclinat se, ut fortius inclinet deum ad votum suum. Rogat enim supplicanter, ut sua vota deferantur per illum angelum magni consilii qui assistit vultum dei pro nobis et quem habemus advocatum apud patrem <1Jn 2,1> ; et, ut fortius moveat ipsum ad suas preces, erigit se et obsculatur altare, quasi dicat : « Non potes michi denegare quod peto cum in tanto amore feceris mecum pacem ». Dicit157 ergo : ‘Ut quodquot’ etc., ubi memorantur duo generaliter facta in passione, scilicet dura corporis extensio et confractio, quas orat tam fortiter imprimi menti sue et corpus confrigere et sanguinem fundere et totam crucis mortificationem in suo corpore circumferre. Et ideo facit tria signa ad designandum hanc triplicem passionem in Christo, videlicet corporis extensionem, sanguinis effusionem et electorum membrorum fortissimam compassionem. Vidit enim Christus omnes penas corporales et spirituales quas sui electi ad aspectum sui sanguinis animati pro eius amore portarent, et ideo substinuit fortissimam penam, quia fortissime illis compatiebatur. Dicit ergo sacerdos signando : ‘Corpus’, supple : tam dure extensum et confractum, ‘et sanguinem’ sic totaliter effusum, ‘sumpserimus omni benedictione celesti et gratia’ etc., per que predicta crux sic in nostro corde signatur fortiter sicut predictum est. Et ideo signum crucis imprimit sibi ipsi cum dicit : ‘Benedictione’.

134‘Memento etiam domine’ etc. Hic ecclesia coniungit precibus suis animas defunctorum qui sunt in purgatorio, quia se cum illis reputat unum [9va] corpus. ‘Nobis quoque’ etc. Sicut predictum est, ecclesia commemorat confessionem latronis et defensionem quam fecit Christo. Et quia modica, ideo sacerdos modicam vocem emittit cum dicit : ‘Nobis quoque peccatoribus’. Considerat hic ecclesia quod ille latro, cum esset absque meritis, immo cum multis peccatis, mera Christi bonitate et gratia assotiatus est numero electorum et quantumcumque fuerit a Christo ultimo vocatus, primus tamen omnium coronatus, iuxta illud : erunt novissimi primi etc. <Mt 20,16>. Ideo orat ipsa quantumcumque fuerit in peccatis constituta, confidens tamen de multitudine miserationum Christi habere aliquam partem et sotietatem cum sanctis apostolis et martiribus, sicut ille latro habuit. Fuit enim primus defensor et predicator Christi passi. Fuit etiam solus sotius virginis matris in sua lamentatione. Licet enim alii secum plangerent, non tamen Christum secum deum credebant sicut latro. Solus etiam predictus latro sotiavit Christum moriendo simili morte. Et postea nominat sanctos apostolos et martires, inter quorum consortium orat ammitti per illum, qui non est extimator meriti sed largitor venie. Non enim est extimator meriti, quia remunerat ultra condignum et etiam punit citra condignum. Et nota quod superius ecclesia fecit memoriam sanctorum, ut eorum orationibus adiuvetur, hic vero ut eorum sotietati iungatur.

135‘Sanctificas, vivificas’, ubi adverte quod Christus in cruce pendens tria generaliter egit. Primum fuit orare pro peccatis nostris, cum clamore valido et lacrimis, sicut dicit apostolus < Heb 5,7>. Secundum fuit recommandare nos patri in tam unitivo amore, quod nomine spiritus sui nominavit nos, dicens : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum <Lc 23,46>. Tertium rengratiari deo patri pro omnibus nobis. Nos enim de tanto beneficio rengratiari deo non possumus, quia nec ad plenum inteligimus, et etiam non possumus sibi ad plenum compati, plangere et dolere, quia nec totum possumus suum dolorem inteligere, et ipse utrumque complevit. Fuit etiam compassus sibi et tantum pro se ipso doluit quam semetipsum dilexit. Tantum autem se ipsum dilexit quam se bonum sine malo recognovit et in divino supposito radicatum se sensit. Unde et in isto respectu sibi ipsi condoluit vice omnium electorum suorum, sicut deo in assumpta natura pro humano generi patienti. Unde sicut in aliis, sic et in hoc omnium electorum supplevit defectum, plenissime rengratiando et sibi plenissime condolendo. Et novo respectu expositionis sui, se iterum totum relinquens in actione gratiarum deo et sibi ipse de tanto beneficio electis collato et vice omnium electorum sibi plenissime condoluit et in seipso omnes nos fecit cognoscentes omnia predicta, in quo nos reputamur plene grati beneficio redemptionis, et crucifixi similitudinis mortis eius.

  • 158 prestat] prestas ms

136Sacerdos ergo ad memorandum tria predicta facit tres cruces dicens : ‘Sanctificas’, supple : per tuam sanctam orationem, ‘vivificas’ per admirabilem patri recommandationem, ‘benedicis’ per plenariam pro nobis [9vb] rengrationem per quam liberat nos de maledictione ingratitudinis et prestat158 nobis ut grati reputemur in tua rengratione.

  • 159 secunda] secundum ms
  • 160 carni] pcarni ms

137Adverte etiam quod Christus per tres oras stetit super crucem, que figurantur per tria signa sequentia, in quo spatio passus est generaliter tres duras et amarissimas passiones, quas licet in tota vita passus fuerit, hic tamen singulariter illas expressit. Prima fuit inimicorum vilificatio, vituperatio et despectus, quod ostendit in propria blasfemie et derisiones que faciem eius verecundia et confusione repleverunt, que omnia tanquam agnus mansuetus et tacens cum summa patientia sustinebat. Secunda159 fuit exterior pena sue carni160 illata, sicut fuerunt percusiones et verbera et alia innumera in cruce sibi inflicta, que omnia tamen patienter sustinuit ut pro crucifixoribus oraret patrem, eorum dulciter ignorantia allegando. Tertia fuit pena cordialis doloris que tanta fuit quanta non posset capere creatura, excepta sua anima que habere et capere potuit, et hunc dolorem ipse volumptarie assumpsit, ut suo patri pro nobis satisfaceret plenarie.

  • 161 facit bis ms
  • 162 Cf. G. Durand, IV, xlvi, 14, p. 499.

138Ad rememorandum autem has tres passiones facit sacerdos predictas tres cruces dicendo : ‘Per ipsum’ tam inique derisum et blasfematum, ‘et cum ipso’ in amarissimis penis tam fortiter immisso, ‘et in ipso’ in tam immenso dolore consumato. Post tergum facit161 sacerdos duas alias cruces per quas signatur mors Christi que secuta est passiones predictas, quia due partes sue humanitatis sunt ab invicem separate, scilicet corpus et anima. Divinitas autem non fuit separata, nec a corpore, nec ab anima, ideo non fiunt tres cruces sed solum due, propter divisionem duarum partium. Has etiam cruces facit sacerdos extra calicem ad signandum exitum anime a corpore cum dicit : ‘Est tibi deo patri omnipotenti omnis honor et gloria’, quia in caritate mortis Christi est omnis gloria deo quam habet ab humana natura162.

  • 163 G. Durand, IV, xlvi, 2, p. 494.

139Completa consecratione incipit sumptio, ubi includitur memoria resurrectionis. Sequitur : ‘Per omnia secula seculorum’ etc, que sacerdos dicit alta voce, clamando cum hostia aliquantulum elevando calicem, et quia Christus ad modicum fuit tunc cognitus et predicatus, tamen per creaturas insensibiles, scilicet per obscurationem solis et lapidum cissionem et veli templi, quam etiam per creaturas rationabiles, quia « centurio et qui cum eo erant, visis hiis que fiebant, timuerunt valde dicentes : Vere filius dei erat iste <Mt 27,54>. Et omnis turba que aderat ad spectaculum istud percutiebant pectora sua revertentes »163. Ad signandum ergo hanc confessionem et huiusmodi testimonia data Christo, sacerdos clamat et dicit cum hostia super calicem, quia cum toto Christo in cruce pendet. Calix enim amaritudinem et crucem signat.

140‘Per omnia secula seculorum’ etc. Et incipit ‘Pater noster’, in quo signatur illa talis penitentia et reversio. Pectoris percussio [10ra] turbarum illarum signat quod in cordibus predictorum iam parabatur affectus et amor ad Christi disciplinatum, qui de proximo debebat multiplicari. Ideo patena, que signat discipulorum amorem, discoperitur in manu subdiaconi, sed nondum offertur sacerdoti, quia nondum habebatur resurrectionis fides. Post ‘Pater noster’ resumit sacerdos silentium, ad designandum dominice sepulture tempus, mediante sabbato quo dominus in sepulcro quievit. Mulieres qui paraverant unguenta, sabbato quidem siluerunt.

  • 164 prosperitate] prosperitatem ms

141‘Libera nos quesumus domine’ etc. Hec oratio signat orationem et fletum discipulorum quem in illo intermedio habuerunt de Christi morte, que ideo dicitur secrete quia in occulto degebant. Sacerdos manu dextera, que signat prosperitatem164 resurrectionis, accipit patenam de manu diaconi. Quia Christus sua gratia et veritate trahebat amorem discipulorum qui signatur per patenam, ad querendum se, etsi non resuscitatum, saltem mortuum, ideo mulieres valde diluculo veniebant ad monumentum, ut ungerent eum. Discipuli etiam venerunt ad sepulcrum, incitati illarum sanctarum mulierum verbis. Et postea sacerdos cum patena facit sibi crucem, quia patena, idest amor discipulorum, non adhuc querebat Christum nisi ut crucifixum, non autem ut resuscitatum, ideo ipsimet <facit> sibi crucem. Et ideo angelus respondit mulieribus : scio enim quod Yesum queritis nazarenum crucifixum <Mt 28,5 ; Mc 16,6>.

  • 165 facta] factam ms
  • 166 sanguinem] sanguine ms
  • 167 ore] spatio vacuo relicto ms

142Postea sacerdos ponit corpus Christi super patenam, ut amor, qui prius querebat mortuum, postmodum per fidem resurrectionis habuit vivum. Unde Christus postea mulieribus ostendit se, et postea discipulis, et omnes pariter crediderunt. Iterum diaconus discoperit calicem, quod significat ammotionem lapidis ab hostio monumenti ; statim postea recoperitur per angelum facta165. Et nota quod calix semper stat copertus, et si aliquando discoperitur ad modicum, statim postea recoperitur, ad innuendum quod licet predicatio resurrectionis et redemptionis in omnem terra exiverit, non omnes fuerunt electi. ‘Quia multi sunt invocati’ etc. Ad designandum ergo paucitatem illorum qui hunc sanguinem, intellectu fideli et discoperto omnis dubitationis velamine, vident et amant et confitentur hunc esse sanguinem166 sue redemptionis, discoperitur ad modicum spatium tribus vicibus, ad innuendum quod hanc fidem amant in corde, gerunt in <ore>167, honorant in opere.

143Ad designandum vero multitudinem ignorantium hoc et dicentium esse sanguinem punitionis, non redemptionis, stat coopertus per totum aliud spatium. Et hoc dicit Ysaia in persona eorum, Et quasi absconditus vultus est, [10rb] unde nec reputamus eum. Vere langores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, et nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a deo et humiliatum etc. <Is 53,3-4>. Vel solum tribus vicibus discoperit ad designandum solas tres apparitiones notabiles, quas Christus suis paucis electis fecit. Prima fuit in carne, quando humilis et despectus et crucifixus apparuit. Et licet in hac <apparitione> viderent eum electi et reprobi, tamen visione amorosa et fideli soli electi viderunt. Et hec visio signatur per primum discoperimentum, quod fit proprie quando agitur memoria mortis, scilicet quando dicitur : ‘per ipsum et cum ipso’, ubi ostenditur quomodo anima separata est a corpore. Secunda notabilis apparitio Christi fuit post resurrectionem, et hoc designatur cum dicitur : ‘Pax domini’ etc. Tertia apparitio Christi erit in iudicio, que designatur per trinam discopertionem, que fit quando sacerdos vult sumere sanguinem, et post non recoperitur ulterius, quia illa visio iustorum que tunc incipiet nunquam habebit finem.

  • 168 significant] significat ms

144Nota etiam quod tunc sanguis non solum videtur sed etiam sumitur. Quia iusti in illa ultima apparitione, non solum Christum videbunt sed sibi accipient pro sua benedictione et gloria et sibi intime incorporabuntur et viventur in illa beatifica unione, a qua nunquam sunt ulterius separandi. Nota etiam quod calix semper discoperitur per diacones, qui significant168 evangelicos, quorum est discoperire, idest manifesta facere occulta scripturarum et fidei Christi ; per ipsum et diaconem recoperitur, quia ipsorum est indignis illa claudere, iuxta illud: Nolite sanctum dare canibus, nec mictatis margaritas ante porcos <Mt 7,6>.

  • 169 illos] illo ms
  • 170 illas] illam ms

145Et postea sacerdos accipit hostiam et facit de illa tres partes super calicem. Que fractio figurat distinctionem corporis mistici Christi. Unde pars prima posita super patenam que est sicca et dentibus territur significat corporis Christi mistici peregrinationem super terram. Signanter eorum qui sicci sunt, ab ubertate domus dei et passionibus conteruntur. Pars altera que etiam coniungitur alteri super patenam signat corpus Christi quoad illos quorum corpora adhuc remanent in sepulcris usque ad resurrectionem finalem, quorum anime sunt in purgatorio vel in celo. Et ista pars etiam est sicca quoad illorum corpora que non vivunt et quasi ad correctionem terruntur. Pars autem illa que in manu sacerdotis remanet et vino miscetur, significat corpus Christi vivum et resuscitatum et beatam virginem et omnes illos169 qui iam habent corpora sua in celo, sicut pie creditur de quibusdam. Et sacerdos tenens illas170 hostie particulas in manu, elevat vocem dicens : ‘Per omnia secula seculorum’. Et significat Christi manifestationem factam discipulis per plures revelationes. [10va]

146Quia vero Christus in sepulcro quievit per triduum, ideo sacerdos facit tres cruces cum hostia antequam illam vino coniungat, que coniunctio unionem anime cum corpore manifestat, que prius fuerat separata. Et dum facit cruces, sacerdos dicit : ‘Pax domini’ etc, quod verbum dicebat Christus discipulis quando resuscitatus apparebat. Et respondetur ‘Et cum spiritu tuo’, quod significat discipulorum fidem, per quam Christo responderunt.

147Post hoc sequitur ‘Agnus dei’, quia post plenam fidem habitam de Christi morte, in qua ipse fuit agnus qui tollit peccata mundi, post habitam fidem resurrectionis in qua Christus annuntiavit : Pax vobis <Lc 24,36>, statim ecclesia altis vocibus vocat predictum agnum, ut habeat hec duo predicta, misericordiam scilicet de peccatis, que facta fuit in cruce, et pacem possideat, que annuntiata fuit in resurrectione, cum dicitur : ‘Agnus dei miserere nobis et dona nobis pacem’. Pro quo sacerdos in persona Christi statim est advocatus ecclesie apud patrem et pro ea orat dicens : ‘Domine Yesu Christe’ etc. Ubi petit pacem, quam cupit, dicens : ‘Pacificare’ in corde ‘et coadunare’, non solum interius sed etiam exterius presentia corporali. Et ut hic insinuat iam factam in merito Christi, deobsculatur altare et erigit se et porrigit pacem diacono et diaconus ministris et ministri populo. Quia Christus dedit illam discipulis suis dicens : pacem meam do vobis etc. <Jn 14,27>. Et discipuli postmodum aliis, quando dicebant : pax huic domui <Lc 10,5>. Sequentes vero orationes pertinent ad ipsum sacerdotem et ideo non oportet eas explicare quia de se patent.

  • 171 debeba ms

148Completa communione, recedit sacerdos a medio altaris et vadit ad dextrum cornu ad purificandum et postquam ultimo laverit extrema digitorum aqua, ibidem tergit. Diaconus vero interim plicat corporale et aufert librum de sinistro cornu altaris et reportat illum ad dexterum. Per hoc datur inteligi quia circa finem secundi status generalis totius mundi, quando debetur compleri tempora nationum carnalis ecclesia propter infinitas feces et multiplices feditates luxuriarum suarum et indicibiles iniquitates suarum simoniarum cupiditatum et crudelitatum, ad tantam debebat venire cecitatem et ad tot et tantas deceptiones propter infinitatem suam ingratitudinem, ut Christum sponsum suum totaliter derelinqueret et, quod plus est, abhominari et persequi, et sub mistico antichristo qui tunc debebat171 regnare, crucifigere omnino instar prime crucifixionis eius, in electis occidendo spiritum et vitam et persequendo eos personaliter et occidendo, propter que omnia Christus debebat eam derelinquere totaliter et solum remanere in illis electis quos ipsa persequeretur, per quos debebat iterum redire ad hebreos et ad omnes alios infideles per eorum predicationem reducendos ad ovile, ut fiat unum ovile et unus pastor <Jn 10,4>.

  • 172 Voir plus haut, § ###.
  • 173 Cette formule peut viser le chapitre 11 de l’épître aux Romains ou de l’épître aux Hebreux.

149Ad designandum ergo Christi recessum, sacerdos communione completa recedit et vadit ad dextrum cornu altaris, quia Christus redibit ad hebreos, et lavit ibi manus et abstergit, quia eius lacrime, que in prima lotione non habuerunt effectum, ut abstergerent iudeorum peccata, sed gentilium, sicut supra dictum fuit172, nunc habebunt effectum in ebreis, et ideo ibi abstergit. Possunt etiam significari per predictam lotionem lacrime, quas tunc corde devoto et habundanti multitudine iudei effundent. Sicut enim apparet in epistola Pauli, devotius et fortius Christum amabunt quam fecerint nationes173.

150Diaconus vero interim plicat corporale totum et aufert librum de sinistro cornu altaris et defert illum ad dextrum, quia predicatores evangelici, videntes Christum recessisse propter multiplicata peccata et propter derelictionem fidei et adhesionem quam facient arrianis heresibus et etiam aliis de novo inventis, plicat corporale, hoc est predicationem tacent que exprimebatur in plicatione corporalis. Sicut enim corporale in tota consecratione stetit expansum, ita Christi predicatio fuit in tota ecclesia publicata et aperta usque ad illa tempora, et tunc siluit. Predicatores etiam evangelici auferunt librum de sinistro cornu altaris, hoc est doctrinam et vitam, et deferunt ad hebreos, quoniam ipsi predicatori sunt evangelium Christi, non solum ad hebreos sed <et> ad alias nationes.

151Interim in coro cantatur post communionem, quod significat iteratam predicationem evangelicorum virorum tunc fiendam. Quod autem post communionem ut plurimum sumitur de evangelio, significat quod iterum predicabitur evangelium eternum. Simile misterium invenies in officio breviarii, quia in illis diebus in quibus ponitur evangelium speciale, ut plurimum antiphona ad Benedictum sumitur de evangelio et semper quasi de principio ipsius evangelii, et in secundis vesperis fit idem de antiphona ad Magnificat, sed illa semper sumitur de fine evangelii. Ad innuendum predictam predicationem dupplicem, scilicet in mane, hoc est in Christi adventu et in principio ecclesie, et in vesperis, hoc est in fine seculi.

152Post communionem sacerdos redit ad medium et vertit se ad populum et ibi dicit : ‘Dominus vobiscum’, ad significandum quod licet revocaverit ebreos, non tamen dimisit totaliter latinam ecclesiam. Quia licet tota multitudo recesserit a Christi veritate, semper tamen reservabit in aliquibus semen fidei, sed tamen erunt pauci et quasi occulti et per [11ra] istos et eorum sequaces semen fidei in ebreis <et> in omnibus gentibus. Potest etiam significare ille reditus sacerdotis ad medium quod predicatio que signatur per ‘post communionem’, non solum fiet in ebreis sed etiam in aliis gentibus.

153Post hoc sacerdos recitat orationes in dextera parte altaris, quia post illam predicationem Christus iudeis amantissime et dulcissime se communicabit et donabit et ipsi pro eo dulcissime martirium et tormenta sub maximo antichristo portabunt. Dictis vero orationibus, sacerdos iterum redit ad medium altaris et ibi terminat predictas orationes. Et post vertit se iterum ad populum, ad innuendum quod, mortuo orribiliter, Christus redibit ad medium, quia manifestabit et revelabit se toti mundo, ut in toto orbe sit unum ovile et unus pastor <Jn 10,4>.

154Et adverte quod sacerdos quinquies in missa vertit se ad populum, ad signandum quod Christus in die resurrectionis quinquies apparuit et dulciter salutavit, et ideo sacerdos semper salutat populum, excepto quod in tertia, licet se vertat, non tamen salutat, sed sub silentio tunc dicit : ‘Orate fratres’ etc., ad signandum illam aparitionem quam fecit Symony <Lc 24,34>, quia licet scribatur quod sibi apparuerit, non tamen <dicitur> ubi, nec quomodo. Ultimo vero omnibus completis et populo licentiato per ‘Ite missa est’, vertit se sacerdos ad populum et benedicens facit signum crucis, ad signandum quod in ultimo iudicio apparebit Christus universaliter toti mundo. Apparebit etiam signum filii hominis, quod est discretio bonorum et malorum, quia tunc discernentur oves ab hedis. Et ibunt hii, scilicet hedi, in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam.

Septima pars est qualis debet esse preparatio cuiuslibet ad istam eucaristiam accedentis.

155Circa quam actendenda sunt tria. Primum exprimit necessitatem et causam communicandi, secundum possibilitatem et sapientem modum a deo datum communicandi, tertium debitam preparationem ad eam.

156Quantum ad primum, adverte quod Christus non tantum instituit sacramentum quo nos in esse gratie generaret, ut est baptismus, et genitos augmentaret et roboraret, ut est confirmatio, verum etiam quo genitos et augmentatos nutriret, ut est eucaristia. Et quia nutrimentum nostrum quantum ad esse gratuitum attenditur in unoquoque per conservationem devotionis ad deum, dilectionis ad proximum et delectationis ad se ipsum, et devotio ad deum exercetur per sacrificii oblationem, dilectio ad proximum per unitivi sacramenti communionem, et delectatio infra se ipsum per viatici refectionem, ideo eucaristia datur in sacramentum oblationis et sacramentum communionis et viatici refectionis. Vides ergo quod necessarium est illud sine quo non vivimus.

  • 174 viam] vam ms
  • 175 verus] verum ms

157Quantum ad secundum, adverte quod sapienter ordinavit [11rb] istam communionem ut possibilem nobis, quia disposuit sapientissimus artifex istud sacramentum et viaticum exibere, secundum quod competit tempori et gratie revelate et statui vie et capacitati nostre. Primum ergo tempus gratie revelate requirit quod non iam offeratur qualiscumque oblatio, sed pura et placida et plenaria, et nulla alia est talis, ut Christi corpus et sanguis in cruce oblatus. Hinc est quod necessario oportet in sacramento non tantum figurative Christi corpus contineri, verum etiam naturaliter et veraciter tanquam oblationem huic tempori debitam. Similiter ipsi gratie consonat quod sacramentum communionis et dilectionis non tantum sit communionem et dilectionem signans, verum etiam ad illam inflammans, ut efficiat quod figurat, et maxime nos inflammat ad dilectionem unitivam et unit maxime membra. Est etiam unitiva a qua, per viam174 amoris diffusivam unitivam et transformativam, manat in nos dilectio unitiva. Hinc est quod in sacramento continetur verum175 corpus Christi, ut se nobis diffundens, et nos invicem uniens, et in se transformans per ardentissimam dilectionem per quam se nobis dedit, se pro nobis obtulit, se pro nobis tradidit et nobiscum existit usque in finem mundi.

  • 176 generibus] generis ms

158Rursum quia statui vie non competit Christum aperte videre propter velamen enigmatis et propter meritum fidei, nec competit Christi carnem dentibus attrectare propter orrorem crudelitatis et immortalitatis ipsius corporis, ideo necesse fuit corpus et sanguinem Christi tradi velatum, signis et similitudinis congruis et expressis. Et quoniam nichil magis ydoneum ad refectionem quam panis et vinum, nichil magis ydoneum ad figurationem unitatis corporis Christi veri et mistici quam panis factus de mundissimis generibus176 frumenti et vinum exprexum de purissimis acinis in vinum collectis, ideo sub hiis speciebus magis quam aliis debuit sacramentum istud exiberi. Postremo quia capacitas nostra ad Christum efficaciter suscipiendum non est a carne sed a spiritu, non est a ventre sed a fide, et mens Christum non attingit nisi per cognitionem et amorem, per fidem et caritatem, ita quod fides illuminat ad cognitionem et caritas inflammat ad devotionem, ideo ad hoc, ut aliquis digne accipiat, oportet quod spiritualiter commendat, ut sic per recordationem fidei masticet et per devotionem amoris suscipiat, per quam non in se transformet Christum sed potius ipse transformetur in eius misticum corpus, propter quod manifeste colligitur quod qui tepide, indevote et inconsiderate accesserit, iudicium sibi manducat et bibit, quia tanto sacramento contumeliam facit.

159Quantum ad tertiam partem, attende quod scribitur Exodi 12° quod in sumptione debet spiritualiter observari, scilicet tempus quod erat mensis primus, [11va] dies decima, luna quartadecima, hora vespertina <Ex 12,2-3,6>. Mensis primus indicat perfectam reformationem penitentie, dies decima perfectam observationem legis, luna quartadecima perfectam observantiam virtutum, hora vespertina propositum nunquam peccandi mortaliter.

  • 177 affectu] affectum ms
  • 178 Passage repris par Bernardin de Sienne, Quadragesimale de evangelio aeterno, Serm. 57, cap. 1-3.

160Ponitur etiam ibi ritus, scilicet quod non sumantur crudum vel lixum, sed totum assum et intinctum. Crudum sumit qui non cogitat quod sumit, nec discutit conscientiam. Lixum sumit qui mente distracta et humida terreno affectu177 et insipida. Assum sumit dilectio, intinctum lacrime. Est etiam ibi cultus manducantis, scilicet quod debet esse calciatus, quia in observantia discipline, accinctus per castitatem, baculum tenere in manibus per tollerantiam temptationis, debet etiam lactucas agrestas commedere per meditationem passionis Christi178.

  • 179 vacat interlin.
  • 180 factis] factorum ms
  • 181 fiducia] fiduciam ms

161Si vis ergo ad mensam agni accedere digne, oportet te conculcare concupiscentiam, conservare disciplinam et continentiam et agrestem memoriam passionis Christi gustare. Et ideo istam debet precedere medicinam dieta, ut commendas panem lacrimarum cum prophetia ex recordatione criminis179, panem ordeaceum ex mortificatione carnis, cum Elia succinctorium panem ordaceum ex recordatione factorum180, cum turba evangelica panem ordaceum ex mortificatione carnis. In qua dieta administrat sibi vinum propheta in contritione compunctionis, Assuerus vero vinum consolationis in remissionem offensionis. Sed ne dieta nimis gravet infirmum, puer evangelicus duos pisces administrat, quorum unus est letitia de evasione tormentorum, alter vero fiducia181 de adeptione premiorum.

162Sic igitur decenter accedat ad mensam agni ubi ponitur panis celicus origine, angelicus dulcedine vinificus beatitudine. <vac.> Affert Gedeon hedum lixatum aqua contritionis, Moyses agnum assatum igne dilectionis, pater familias vitulum saginatum, adipe devotionis Sampson mellis favum, dulcedine contemplationis, sponsa vinum conditum aromatibus gustatione inebriationis. Et ipsa eadem preparat lectum pacificum quam quadraginta fortes ambiunt quiete soporationis. Tunc dicit anima : bonum est nos hic esse <Mt 17,4>.

  • 182 preventione] per ventione ms

163Nemo cum expositionem istam audierit extimet hoc offertum sufficienter expositum, ne forte cum opus humanum extulerit, divinum extenuet sacramentum. In hoc enim sacramento tot et tanta involuta sunt misteria, ut nemo, nisi preventione182 doctus, ea sufficiat explicare. Quis enim novit ordinem celi et ponit rationem eius in terra ? <Cf Job 38,33>

  • 183 in utilitatem add. ms.

164Ego quippe non prevalens sed confidens, non in meis dictis sed in eorum doctrina, quorum dicta hic contexere me promisi illa solum, que sancta ecclesia romana credit tenet et docet. Si autem, quod absit, in aliquo vel modicum contrarium contigisset, penitus contra meum propositum fuit, quia ego omnino salva fide sacrosancte [11vb] romane ecclesie scripsi, et absque preiudicio sententie melioris. Quocirca non solum benignum imploro lectorem, verum etiam librorum desidero correctorem. Illos autem, qui in hoc opusculo, domino inspirante, suam utilitatem183 invenerint, humili prece exoro, ut pro peccatis meis Christi Yesu miseriam deprecentur, cui cum patre et spiritu sancto est omnis honor et gloria in secula seculorum. Amen.

165Explicit hic tractatus de missa, editus a sancto P. I. sancte matris ecclesie eximio doctore. Deo gratias amen.

Inizio pagina

Note

1 Je suis particulièrement reconnaissant à Gian Luca Potestà pour son aide précieuse dans la mise au point de cette édition, et à Ryan Thornton pour ses observations.

2 Mot illisible. Cf. studiosamente R.

3 pulsantes] pulsante ms

4 operantis] opera ms

5 sacramenti] sacramenta ms

6 dum] du ms

7 solvit] solvat ms

8 Augustinus, De civitate dei, X, 5 (Œuvres de saint Augustin, Paris, 1959, t. 34, p. 440-442). La formulation exacte est identique à la citation donnée par Thomas d’Aquin, Summae theologiae, IIIa pars, q. 22, art. 2.

9 peccatores] peccatore ms

10 Mot difficilement lisible. Cf. per li suoi smisurati dolori, R

11 induens corr. ex inducens

12 tanta] tata ms

13 venit] veni ms

14 parati] paratis ms

15 Cf. la mente nostra R

16 in uno] yma ms

17 Cf. sì che si congiunsono in bascio di pace le levissime cose e le bassissime con l’altissime R

18 infudit] infundit ms

19 regni gratie del.

20 exsolvere] exolvere ms

21 Citation abrégée : Pater ignosce ill. n. e. s. q. f.

22 anime] me<ns> ms

23 mire] corr. ex mirabilis

24 boni] bonis ms

25 Passage repris par Ubertin de Casale, Arbor Vitae Christi crucifixi, L IV, cap. 13, Venise, 1485, puis Bernardino Ochino (dialogo IV). Cf. R. Belladonna, « Bernardino Ochino’s Fourth Dialogue (Dialogo del Ladrone in croce) and Ubertino da Casale’s Arbor vitae: Adaptation and Ambiguity », Bibliothèque d’Humanisme et Renaissance, XLVII, 1985, p. 125-145. Voir aussi, Bernardin de Sienne, Quadragesimale, sermo 56, cap. 7, p. 256.

26 reddidit] rendidit ms

27 quarto] tertio ms

28 abr. deus meus deus meus u. q. d. m.r

29 reddi] redi ms

30 abr. et si exaltatus fuero o. t. a. m. i.

31 et scripture add. ms

32 quodlibet] quolibet ms

33 exivit] exivi ms

34 paterni] paterne ms

35 creatoris] peccatoris ms

36 Locum non inveni.

37 consecratum del ms.

38 modo stupendo sacerdoti clament et ingerant sancti add. ms

39 turpi] corr. ex terribili ; quanta horribile e visibile morte R

40 profundam] profunda ms

41 tante] tantis ms

42 animam] anima ms

43 purgato] corr. ex purifigato

44 Explicit Volgarizzamento Ricc. 2994.

45 fortitudinem] fortitudine ms

46 plora] plorat ms

47 inenarrabilibus] innerarabilibus ms

48 inserere] corr. ex intersere

49 gratia] gloria, ms.

50 dico] tibi ms

51 donati canc.

52 sindone] sydone ms

53 assistentis] assistententis ms

54 separata] separatam ms

55 annichilata] annicilla ms

56 novo] novovo ms

57 potest esse bis ms

58 poterant] potera ms

59 ibi canc.

60 sacramenti] sacramenta ms

61 corpore] corporea ms

62 unitatem] unitate ms

63 Guillaume Durand, Rationale, IV, xlii, 21-22, p. 474-475

64 Guillaume Durand, Rationale, IV, xlii, 25, p. 476.

65 et secreto] consecrato ms

66 Guillaume Durand, Rationale, IV, xlii, 26-27, p. 476-477.

67 ego] ergo ms

68 Augustinus, Confessions, VII, 10 (Œuvres de saint Augustin, Paris, 1992, p. 616).

69 sensibili] sensibilis ms

70 Augustin, In Iohannis euangelium, XXVI, 11 (Œuvres de saint Augustin, Paris, 1988, t. 72, p. 510).

71 Cf. Petrus Iohannis Olivi, Quodlibet IV, 22, “An missa a malo sacerdote celebrata tantum prosit animabus quantum celebrata a bono”, ed. S. Defraia, Grottaferrata, 2002, p. 271-279.

72 merebit] meritabitur ms

73 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 90 (ed. Friedberg, 391).

74 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 91 (ibid.)

75 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 92 (ibid.)

76 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 93 (ibid.)

77 dicto] dico ms.

78 Gratianus, Decretum, c. 1, q. 1, c. 94-95 (ibid.)

79 Grat. c. 1, q. 1, dictum post c. 95. Toutes ces autorités apparaissent dans le Quod. IV, 22, ed. Defraia, p. 273.

80 Guillaume de Saint-Thierry, Epistola ad fratres de Monte Dei, 1, 118.

81 Recte, Anselmus, Oratio 33 (PL 158, 926C) : « grave est quod ad mensam tuam mundo corde et manibus innocentibus non venimus ; sed gravius est, si dum peccatum metuimus, etiam sacrificium non reddamus », cité par Guillelmus de Militona, Quaestionibus de sacramentis, ed. C. Piana, G. Gál, Quaracchi, 1961, t. 2, p. 763 ; Thomas d’Aquin, In IV Sent., d. 13, q. 1, a. 2.

82 Recte, Ambrosius, De sacramentis, 5, 4, 25 (CSEL 73, 69).

83 Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus, c. 53, in Grat., De consecratione, d. 2, c. 13.

84 Cf. G. Durand, Rationale, IV, iv, 2, p. 259.

85 Innocent III, De sacro altaris mysterio, I, 50 (PL 217, 792)

86 Gregorius Magnus, Homiliae in euangelia, I, 13, 1, ed. R. Etaix (CCSL 141), Turnhout, 1999, p. 90.

87 collum canc.

88 Cf. Bonaventura, Breviloquium, 1, 2 (Opera omnia, t. 5, Quaracchi, 1891), p. 211 ; Id., Quaestio de mysterio Trinitatis, q. 1, a. 2 (Ibid.), p. 55-56. Cf. etiam Petrus Iohannis Olivi, Lectura super Lucam, ed. F. Iozzelli, Grottaferrata, 2010, p. 224.

89 bonus] opus ms

90 recognitionem] recognitione ms

91 benignus] benignum ms

92 Cf. Is 9,6 (Septante).

93 G. Durand, Rationale, IV, viii, 1-2, p. 285..

94 eius] et ms

95 Innocentius, De sacro altaris mysterio, II, 14.

96 sanctorum canc.

97 Cf. G. Durand, Rationale, IV, v, 1-2, p. 267-268.

98 Cf. G. Durand, IV, xii, 3, p. 296.

99 Cf. G. Durand, IV, xiii, 2, p. 299.

100 Innocentius, De sacro altaris, II, 20.

101 Johannes Climacus, Scala Dei, xxviii, 7. À défaut d’une édition critique de la traduction latine, voir le texte reproduit dans le commentaire de Denys le Chartreux, Ennarationes in librum S. Joannis Climaci, Cologne, 1540, p. 463, ou la traduction toscane de la version latine d’Angelo Clareno, La scala del paradiso di Giovanni Climaco, ed. Antonio Ceruti, Bologna, 1874 p. 460 : « ma noi innanzi ad ogni cosa nella carata della nostra orazione ordiniamo e poniamo sincero rendimento di grazie ; nel secondo verso ponemo confessione et contrizione d’anima in sentimento, e poi notificheremo la nostra orazione allo rege universale, però che questo modo d’orazione è perfetto, secondo che fu manifestato a uno frate da l’angelo di Dio. »

102 exilaratus] exilaratur ms

103 Cf. G. Durand, IV, xiv, 1, p. 300-301.

104 Cf. G. Durand, IV, xiv, , 5, p. 302.

105 Cf. G. Durand, IV, xv, 1, p. 308 : Salutatione premissa, orationes subiciuntur

106 Cf. G. Durand, IV, xiv, 2, p. 301 : ut populum reddat attentum

107 alium] aliam ms

108 G. Durand, IV, xv, 7, p. 311.

109 G. Durand, IV, xv, 8, p. 311.

110 G. Durand, IV, xv, 9, p. 312.

111 preparationem] preparatum ms

112 amans] amas ms

113 Cf. G. Durand, IV, xvi, 2, p. 319.

114 Cf. G. Durand, IV, xvi, 5, p. 320.

115 Innocent, II, 40, p. 170.

116 Cf. G. Durand, IV, xvii, 2.

117 Cf. G. Durand, IV, xvii, 2.

118 Cf. Innocent, II, 30, p. 134 ; G. Durand, IV, xix, 1-3, p. 326-327.

119 Cf. Innocent, II, 30, p. 134, G. Durand, IV, xix, 4, p. 327.

120 sapientiam] apientiam ms

121 Cf. Innocent, II, 41, p. 149 ; G. Durand, IV, xxiv, 9, p. 344.

122 Cf. Innocent, II, 45, p. 155-156.

123 Cf. Innocent, II, 42, p. 151-152 ; G. Durand, IV, xxiv, 27-28, p. 352-353.

124 misterio] misteri ms.

125 unde] ubi ms

126 Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, ed. R. Étaix, Turnhout, 1999 (CCSL 141), xvii, p. 117

127 anime] anima ms

128 minister corr. ex ministri

129 videlicet] et ms videlicet Durand

130 G. Durand, IV, xxv, 13, p. 364-365.

131 G. Durand, IV, xxv, 14, p. 367.

132 precedente] procedente ms

133 offerunt] offerebantur ms

134 carnem] carne ms.

135 figurative] fugurative ms

136 Cf. G. Durand IV, xxxii, 1-3, p. 397-399.

137 latibulo corr. ex patibulo

138 opus] operum ms

139 Cf. G. Durand IV, xxxiii, 9, p. 404.

140 Cf. G. Durand IV, xxxiii, 10-13, p. 404-405.

141 quod] quia ms

142 Cf. G. Durand, IV, xxxiii, 29, p. 407-408.

143 iuxta] iubeas ms

144 Cf. G. Durand, IV, xxxiv, 6, p. 411.

145 Cf. G. Durand, IV, xxxiv, 8, p. 412.

146 latrone] latro ms

147 credidit] crediderit ms

148 Cf. G. Durand, IV, xxxvi, 7-8, p. 420.

149 Cf. G. Durand, IV, xxxvi, 14, p. 424.

150 Cf. G. Durand, IV, xxxvii, 1, p. 425.

151 demoniorum] demonioro ms

152 peragat] peragatur ms

153 Cf. G. Durand, IV, xxxix, 5, p. 433-434.

154 rememoret] rememorat ms

155 Cf. G. Durand, IV, xliii, 7, p. 483.

156 deducamur] deducantur ms

157 dicto, ms.

158 prestat] prestas ms

159 secunda] secundum ms

160 carni] pcarni ms

161 facit bis ms

162 Cf. G. Durand, IV, xlvi, 14, p. 499.

163 G. Durand, IV, xlvi, 2, p. 494.

164 prosperitate] prosperitatem ms

165 facta] factam ms

166 sanguinem] sanguine ms

167 ore] spatio vacuo relicto ms

168 significant] significat ms

169 illos] illo ms

170 illas] illam ms

171 debeba ms

172 Voir plus haut, § ###.

173 Cette formule peut viser le chapitre 11 de l’épître aux Romains ou de l’épître aux Hebreux.

174 viam] vam ms

175 verus] verum ms

176 generibus] generis ms

177 affectu] affectum ms

178 Passage repris par Bernardin de Sienne, Quadragesimale de evangelio aeterno, Serm. 57, cap. 1-3.

179 vacat interlin.

180 factis] factorum ms

181 fiducia] fiduciam ms

182 preventione] per ventione ms

183 in utilitatem add. ms.

Inizio pagina

Per citare questo articolo

Riferimento elettronico

Petrus Johannis Olivi, « Tractatus de missa », Oliviana [Online], 5 | 2016, Messo online il 31 dicembre 2016, consultato il 25 luglio 2017. URL : http://oliviana.revues.org/817

Inizio pagina

Autore

Petrus Johannis Olivi

Articoli dello stesso autore

Inizio pagina

Diritti d'autore

© Oliviana

Inizio pagina
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org