Navigation – Plan du site
Textes & documents

Impugnatio quorundam articulorum Arnaldi Galliardi, articulus 19

Petrus Johannis Olivi

Texte intégral

1Questione1 an scientia evacuetur in patria, responsione principali et infra ad 6 dicit quod modus scientie huius vite est quod fiat mediante fantasmate et cum successione et tempore. Sicut enim dicitur III De anima, capitulo 122 nequaquam sine fantasmate intelligit anima. Dicit etiam quod non est simile de anima coniuncta et separata, quia coniuncta ad actum intelligendi3 requirit debitam dispositionem organorum ymaginationis et estimative pro eo4 quod non intelligit sine fantasmate sicut dicitur 3oDe anima.

2Hoc est contra doctrinam Augustini qui in multis locis vult quod anima tam seipsam quam suas potentias et suos actus internos intelligat5 absque adiutorio sensus et imaginationis, sicut patet Xo libro De Trinitate, a 3o capitulo usque ad 12o quasi per totum et sicut patet libro 9oDe Trinitate c. 3.

3Hoc etiam est contra Ricardum libro primo De archa mystica, c. 66, loquentem de quarto7 genere contemplationis quod in ratione et secundum rationem consistit, quod ut ait fit quando semoto omnis imaginationis [A 49va] officio8, solum illis animus9 intendit que imaginatio non novit, sed que ratio ex ratione colligit vel per rationem comprehendit, eiusmodi speculationi insistimus quando invisibilia nostra que per10 experientiam novimus et que intelligentia capimus in11 consideratione adducimus, et12 infra, in hac contemplatione humanus animus pura13 intelligentia utitur et semoto omnis imaginationis officio14 ipsa intelligentia nostra in hoc negocium15 seipsam16 per semetipsam ingerere videtur. Et liber 3, c. 9, agens de hoc eodem gradu ait sicut corporalia corporeo sensu videre solemus visibiliter presentialiter atque corporaliter, sicut intellectualis ille sensus invisibilia capit, invisibiliter [B 99a] quidem sed17 presentialiter et18 essentialiter.

4Et hoc ipsum ostendit primo actualitas et proportionabilitas19 et presentialitas multorum obiectorum intellectualium. Constat enim quod potencie nostre mentis et actus et habitus earum non sunt minus actuales nec minus intelligibiles nec minus presentes et proportionales nostro intellectui quam fantasmata imaginaria20.

5Secundo ostendit hoc reflexionis potestas sine qua non potest homo esse in usu liberi arbitrii. Si enim mens nostra non potest aliquid intelligere nisi per intermedia fantasmata ad que inspicienda21 convertitur, ergo numquam potest immediate reflectere et convertere se super se22 ; aut si hoc potest, ergo immediate aspiciet seipsam tamquam obiectum suum intimum et immediatum.

6Tertio ostendit hoc diversitas fantasmatum et omnium sensibilium ab intellectualibus nostre mentis. Constat enim quod tam fantasmata quam res sensibiles non possunt representare23 intellectualia nostre mentis univoce et24 proprie et specifice, sed solum per viam analogie multum longinque et25 per viam negationis potius quam per viam positionis. Sed interno sensu caret quod26 non videt quod nos27 apprehendimus intellectualia nostre mentis, secundum hoc quod differunt a28 fantasmatibus et29 sensibilibus30, et hoc non solum31 per viam negationis sed etiam positive. Unde optime scimus et experimur quid est intelligere, quid velle et quid32 credere, et diversitates specificas actuum volendi optime scimus et sentimus, utpote quod aliud33 est scire geometriam, aliud astronomiam, aliud metaphysicam, et sic de aliis34, et aliud istam conclusionem et aliud illam. Et35 consimiliter scimus quod aliud36 est affectus37 et consensus superbie, aliud38 humilitatis, et sic de aliis.

7Quarto ostendit hoc potestas intelligendi rationes generales virtutum et vitiorum, et mali et39 boni que nec sunt sensibiles nec ex sensibilibus40 colligi possunt saltem universaliter, nec per fantasmata representari, nec de fantasmatibus abstrahi.

8Quinto ostendit hoc ambitus potentie intellectualis et transcendentia sui obiecti. Constat enim omni41 menti catholice quod intellectus non est esse42 essentialiter limitatus ad sensibilia et imaginabilia, quia tunc sine mutatione sue speciei numquam posset perduci ad visionem substantiarum separatarum. Constat etiam quod obiectum intellectus transcendit corporalia et sensibilia. Alias non possemus apprehendere rationem entis prout est superior et generalior eis. [V 47ra] Non igitur potest trahi ex natura43 eius aut ex natura sui obiecti [B 99rb] quod nec possit intelligere sine fantasmate, immo potius contrarium.

9Sexto ostendit hoc superimmissio divinarum et angelicarum [A 49vb] reve/lationum44 et inspirationum. Quis enim dicere audeat quod nec Deus nec angeli nihil possint suggerere menti nostre in statu vie nisi mediantibus fantasmatibus. Unde et frater G. de Mara in correctionibus suis45 corrigit de hoc Thomam quem iste46 in hoc sequi videtur. Quis etiam dicat quod contemplativi viri in suis supermundanis47 gustibus et excessibus mediantibus fantasmatibus et non aliter divina pregustent48, cum secundum Dionysium libro de mistica theologia, ad hunc actum exigatur naturalis49 derelictio sensuum et sensibilium et etiam aliquo modo operationum intellectualium.

10Septimo hoc ostendit certitudo infallibilis sui esse. Scit enim homo se esse et vivere sic infallibiliter quod de hoc dubitare non potest. Si autem homo non sciret se esse et vivere nisi per fantasmata, posset inde non immerito dubitatio suboriri50, cum51 illa non possint hoc representare directe et uniformiter, sed valde indirecte et difformiter, nec possint hoc per se et primo, sed solum per multiplicem collationem et ratiocinationem. Unde et52 auctores huius positionis dicunt quod nos devenimus in cognitionem nostre mentis et nostre potentie intellective per actus eius, et in cognitionem actuum per cognitionem obiectorum. Coniicimus53 enim ratiocinando quod actus illi quibus obiecta cognoscimus manant ab aliqua potentia et substantia et sunt in aliquo subiecto, et sic per hunc modum deprehendimus nos habere aliquam potentiam a qua manant. Si quis autem bene inspexerit istum modum, reperiet54 quod non solum potest in eo contingere aliqua dubietas, sed etiam quod nunquam per hanc viam possumus esse certi nos esse et nos vivere et intelligere. Licet enim certi simus quod illi actus manant ab aliqua potentia et sunt in aliquo subiecto, unde per hoc sciemus quod illud subiectum sumus nos et quod illa potentia est nostra ?

11Octavo ostendit hoc certitudo qua sumus certi de supposito omnis actus scientialis. Nullus enim est certus scientialiter de aliquo nisi55 sciat se scire illud, hoc est nisi sciat quod ipse est ille quod hoc scit. Et hec certitudo de supposito currit universaliter in omni apprehensione actuum nostrorum. Nunquam enim apprehendo actus meos, actus scilicet videndi et loquendi et sic de aliis, nisi per hoc quod apprehendo me videre, audire, cogitare [B 100ra] et sic de aliis. Et in hac apprehensione videtur naturali ordine preire apprehensio ipsius suppositi. Unde et quando volumus hoc aliis annunciare, premittimus ipsum suppositum dicentes : ego hoc cogito vel ego hoc video, et sic de aliis. Et certe naturali ordine prius apprehenditur subiectum quam predicatum ei attributum in quantum tale. Actus autem nostri non apprehenduntur a nobis56 nisi tamquam predicata vel nobis57 attributa ; quando etiam nos apprehendimus nostros actus quoddam interno sensu et quasi experimentaliter distinguimus inter substantiam a qua manant et in qua existunt et inter ipsos58 actus ; unde et59 sensibiliter percipimus quod ipsi manant et dependent ab ea, non ipsa ab eis et quod ipsa est quoddam fixum et60 in se manens, ipsi vero actus in quodam continuo fieri. Hoc autem stare non possunt si non possumus cognoscere suppositum nostrorum actuum nisi per intermedia fantasmata et per intermedias ratiocinationes ex apprehensione nostrorum actuum deductas. [A 50ra]

12Nono ostendit hoc potestas anime separate. Constat enim quod in statu innocentie corpus animam non aggravabat, saltem enormi et violento gravamine. Constat etiam quod ex ipsa separatione anime a corpore non crescit61 substantia62 intellectus. Sed si per unionem ad corpus totaliter impediebatur a cognitione immediata sui ipsius et intellectualium, aut post separationem hoc ipsum impedimentum haberet, aut alterum duorum predictorum sequebatur, scilicet quod enormi violentia gravaretur per corpus aut quod ex ipsa separatione cresceret substantia intellectus aut aliqua virtus eius, quorum neutrum convenienter dari potest. Ex hoc autem patere63 potest quod ex natura unionis non est intellectus noster coartatus ad fantasmata, et cum corruptio originalis substantialia64 nostra non exteriaverit, licet multum deprehenderit65 naturalia nostra, non est necesse quod nichil omnino possumus in hoc statu intelligere sine fantasmate quamvis propter deprehensionem corruptionis nostre, noster intellectus sit valde immixtus fantasmatibus et valde obscurus et depressus in66 suismet intellectualibus.

13Si autem obiiciatur [V 47rb] illud Dionysii I Angelice hierarchie, quod non est possibile nobis superlucere divinum radium nisi varietate sacrorum velaminum [B 100rb] anagogice et67 circumvelatum, et quod non possumus in materialia et simplicia contemplari nisi per figuralia et sensibilia, dicendum quod Dionysius sub nomine figuralium et sensibilium intendit comprehendere quecumque sunt nostre apprehensioni familiaria propria et connaturalia68 et proportionalia, sicut expresse patet ex verbis suis ibidem ponens ibi ista eadem verba. Unde et frequenter vocat intellectum nostrum passibilem69 et materialem respectu intellectus angelici et divini, non quia70 simpliciter sit talis, sed quia in nobis perhabundat71 cognitio sensibilium cognitioni intellectualium. Et quia in72 tantum sumus inviscerati sensibilium73 quod fere tota intelligentia nostra videtur essse permixta et involuta in eis. Ibidem etiam inter alias imagines supercelestium ponit scientiam sanctarum scripturam esse ymaginem contemplationis angelorum superintellectualis et superplena74. Si autem Dionysius non ita intelligeret, tunc frustra distinxisset theologiam de divinis nominibus a theologia symbolica, quia illa est per intellectualia ascendens in divina, hec vero per sensibilia. Secundum hoc enim tota theologia nostra esset symbolica et nulla75 intellectualis prout intellectualis secundum eum distinguitur a symbolica.

14Si etiam obiciatur illud Ricardi De archa mystica, libro 3, cap. 9o, quod anima seipsam, idest76 anime ipsius essentiam videre non valet, aut illud quod eodem lib. cap. 9o ait, « quis inquam77 in hac adhuc carne positus animam suam vel quamlibet aliam78 spiritualem substantiam79 in sua puritate vidit vel etiam videre potuit, proculdubio in hac parte humanus animus cecus est a nativitate », dicendum quod ipse intendit dicere quod anima non vidit omnes rationes sue essentie, utpote simplicitatem eius aut multas alias conditiones speciales eius. Unde 9o capitulo ante illa verba dicit, « videt tamen anima oculo isto que citra80 velum sunt, hoc est invisibilia sua, ea videlicet que in ipsa sunt81 non tamen omna, quia non omnia citra velum sunt et oculo quidem quo sua quedam videt seipsam, idest anime ipsius essentiam videre non valet ». Ecce quod vult [A 50rb] quod sua quedam videat82 et idem vult IXo capo ante verba superius premissa per inquisitionem raciocinacionum.

15Si autem queratur quomodo potest fieri quod immediate apprehendat se et tamen non clare discernat [B 100va] se esse simplicem et valde differentem83 a rebus corporalibus, hoc enim non advertit84 nisi per inquisitionem ratiocinacionum, unde non sciunt hoc nisi sapientes. Dicendum quod hoc idem posset85 queri de86 suis actibus et87 fantasmatibus de quibus supponunt quod immediate aspiciat ea. Non enim anima discernit simplicitatem aut88 multas alias proprietates eorum, quin potius aliquando credit ipsa fantasmata esse res exteriores.

16Sciendum igitur quod sicut aliter apprehendimus res per sensum, tactus et gustus, aliter per visum quamvis utrique immediate apprehendat sua obiecta; et in ipsomet visu aliter apprehendimus res per oculum lippum vel per medium fumosum et grossum, aliter per serenum ; sic aliter apprehendit se intellectus angelicus vel beatorum, aliter noster. Noster enim apprehendit se et substantiam mentis nostre quasi per modum tactus, aut quasi per modum visus valde lippi89 et caliginosi, et hinc est quod sicut tactus intime sentit sibi adesse suum obiectum90, non tamen discernit visibiles proprietates eius, sic et nos certissime et intime scimus nos esse quamvis non discernamus clare et visibiliter nostras intellectuales proprietates et si aliquas earum cognoscimus in generali et indeterminate91, et subobscure 92 ad modum visus lippi hoc facimus.

17Ex hoc autem contingit quod aliqui aliquando crediderunt erronee mentem esse ignem vel aliquod corpus, sicut vult Augustinus, li. De Trinitate, non quin certi essent ipsam esse rem viventem et intelligentem, sed quia dubitabant utrum talis res esset simplex et incorporea, et propter nimia et nimis importunam apprehensionem sensibilium et imaginabilium credebant eam magis esse extensam et corpoream quam incorpoream.

18Ex hoc etiam cessat obiectio quare non potest videre animas separatas cum sint suo intellectui proportionales93 sicut et ipsamet. Hoc enim est partim ex hoc quod anime alie non sunt illapse94 aut intime presentes suis interioribus in quibus quasi latitat suus intellectus, partim vero ex hoc quod suus intellectus non diffun | dit [V 47va] suum aspectum extra se95 ad intellectualia clare comprehenda sed ad modum tactus stat intra se recollectus et ad modum visus curti96 stat quasi intra se97 coartatus. In tantum tamen posset aliquis angelus intimare se nobis quod per modum cuiusdam gustus [B 100vb] et98 tactus confusi99 sentiremus quoddam100 ineffabile et supermundanum nobis adesse, sicut mentes prophetice sentiebant. Hoc101 aliquantulum diffusius tetigi quia aliquando vidi istum valde contrarium huic veritati, quamvis ad huius pleniorem explicationem multo plura essent dicenda.

19Quia autem iste cum Thomam Aristoteli in hoc innitur, concedo ipsum in hac parte errasse tam in IIIo De anima quam Io Physicorum, quam in fine Primi posteriorum et in fine secundi, quamvis quoad maiorem partem dictorum suorum posset dici quod ipse loquitur respectu obiectorum sensibilium. Verum est enim quod intellectus noster non potest intelligere sensibilia sine intermedio actu imaginationis seu sensus communis, sumendo tamen sane102 le intermedio et non sicut Averoys sumit, qui videtur velle quod intellectus non apprehendat [A 50va] particularia sensibilium per se sed solum per accidens.

Haut de page

Document annexe

Haut de page

Notes

1 questione] questio est, B.
2 12] xix, V.
3 intelligendi] intelligendum, B.
4 eo] om. A.
5 intelligat] potest intelligi, A.
6 6] 7, B.
7 quatro] quatuor, B.
8 officio] a facto, B.
9 animus] anima, B.
10 per] om. B.
11 in] et, B.
12 et] om. B.
13 pura] purus, V.
14 officio] effectio, B.
15 negocium] negationem, V.
16 seipsam] om. A.
17 sed] licet, V.
18 et] sed, B ; et licet, V.
19 proportionabilitas] proportionalitas, BV.
20 imaginaria] ymaginalia, B.
21 inspicienda] aspicienda, V.
22 se] om. B.
23 representare] presentare, V.
24 et] om. BV.
25 et] om. V.
26 quod] que, V.
27 nos] non, B.
28 a] in, V.
29 et] quam, V.
30 sensibilibus] insensibilium, B.
31 solum] om. B.
32 quid] quis, B.
33 aliud est] est illud, B.
34 aliis] om. B.
35 et] om. B.
36 aliud] alius, V.
37 affectus] effectus, A.
38 aliud] alius, V.
39 et] om. B.
40 sensibilibus] sensi, B.
41 omni] in omni, A.
42 esse] om. B.
43 natura] vera, V.
44 revelationum] revolutionum, V.
45 Cf. Guillelmus de Mara, Correctorium fratris Thome, art. 8 in quaestiones de anima, ed. P. Glorieux, Les premières polémiques thomistes. I. Le Correctorium corruptorii “Quare”, Le Saulchoir (Bibliothèque thomiste, IX), 1927, p. 379-380.
46 iste] om. B.
47 supermundanis] supermundanibus, B.
48 pregustent] gustent, B.
49 naturalis] vel, BV.
50 suboriri] superiora, B.
51 cum] tamen, V.
52 et] ex, B.
53 coniicimus] commitimus, A ; consimus, B.
54 reperiet] recipiet, B.
55 nisi] ubi, V.
56 a nobis] om. A.
57 nobis] om. V.
58 ipsos] species, A.
59 et] om. B.
60 et] om. A.
61 crescit] crescunt, B.
62 substantia] sibi, V.
63 patere] sciri, V.
64 substantialia] substantia, BV.
65 deprehenderit] depresserit, ; deprehensit, B.
66 in] om. BV.
67 et] om. BV.
68 connaturalia] naturalia, V.
69 passibilem] possibilem, B.
70 quia] quod, A.
71 perhabundat] prehendat, B.
72 in] om. B.
73 sensibilium] sensibilibus, V.
74 superheminencie] superplena, BV.
75 nulla] om. B.
76 idest] om. A.
77 inquam] unquam, V ; inquam numquam, B.
78 aliam] om. AB.
79 substantiam] om. A.
80 citra] circa, V.
81 sunt] est, A.
82 videat] viderat, A.
83 differentem] differentibus, B.
84 advertit] avertit, V.
85 posset] potest, B ; posset sed, V.
86 de] om. B.
87 et de] B.
88 aut] an, B.
89 lippi] lipidi, B.
90 suum obiectum] subiectum suum, B.
91 indeterminate] determinate, B.
92 subobscure] subiecto obscure, A ; obscure, B.
93 proportionales] proporcionabiles, A.
94 illapse] per se, B.
95 se] om. B.
96 curti] certi, BV.
97 intra se] infra, B.
98 et] ac, V.
99 confusi] confusus, V.
100 quoddam] quidam, B.
101 hoc] huius, B.
102 sane] om. A.
Haut de page

Pour citer cet article

Référence électronique

Petrus Johannis Olivi, « Impugnatio quorundam articulorum Arnaldi Galliardi, articulus 19 », Oliviana [En ligne], 2 | 2006, mis en ligne le 27 juin 2006, consulté le 27 juin 2017. URL : http://oliviana.revues.org/56

Haut de page

Auteur

Petrus Johannis Olivi

 

Articles du même auteur

Haut de page

Droits d’auteur

© Oliviana

Haut de page
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org