Navigation – Plan du site
Textes & documents

Lectura super Epistolam ad Romanos, Prologus

Petrus Johannis Olivi
Édité par Alain Boureau

Texte intégral

<Prologus generalis ad Pauli epistolas>

1Ad contemplandam et prelibandam in summa doctrinam epistolarem diuinissimi Pauli, menti1 mee nihil occurrere potuit breuius et clarius quam uerbum eiusdem II Cor 3 dicentis Ubi spiritus Domini, ibi libertas.

2Si enim quero eius auctoritatem2 seu causam efficientem, ipse est spiritus libertatis cuius uas aut uehiculum singulare fuit iste apostolus ita ut3 ipse quodammodo dici possit spiritus libertatis. Si etiam queras eius materiam, finem et4 formam, semper occurrit spiritus libertatis. Septiformis enim spiritus qui iuxta testimonium Ysaie in Christo quieuit est materia huius libri.

3Hic enim inuenies spiritum sapientie ad contemplanda et optinenda diuina. Docet enim multa de diuina essentia et eius5 particulari existentia seu de trinitate beata et eius potentia et perfecta predestinatione et prouidentia cum influentiis gratie et glorie, secundum quas ab eo nostra predestinatio consumatur ; que omnia spectant ad spiritum sapientie.

4Hic etiam inuenies spiritus intellectus ad perscrutanda et rimanda secreta et archana intelligentiarum angelicarum, scripturarum sanctarum, conscientiarum internarum, futurorum euentuum, secretos etiam mores et proprietates gentium et terrarum, que omnia spectant ad donum intellectus ; miro enim modo scripturas aperit, ordinum angelicorum occulta describit, conscientiarum interna reserat, mores uentilat et futura predicit.

5Hic etiam inuenies spiritum consilii quo preuidentur et precauentur pericula mundi, carnis et dyaboli ; docet enim Christi consilia et magnum illud consilium nostre redemptionis quod in cruce fundatur sub mira altitudine tradit, periculosissimosque errores Iudeorum, paganorum seu philosophorum hereticorum6 falsorumque fratrum et christianorum et pseudoapostolorum docet super omnia precauendos et omnino multipliciter eorum euacuationi insistit.

6Hic etiam inuenies spiritum fortitudinis quo prebentur arma mire fortitudinis et suffragia et incitamenta ad deuincendas7 aereas potestates et uniuersaliter omnia bella nobis eminentia8 seu ab intra seu ab extra siue a superiori, siue ab inferiori ; mira enim docet de spiritualibus armis et de strenuitate preliorum siue de modo pugnandi, exempla probitatum Christi et suorum pro hac causa sepissime introducens.

7Hic etiam inuenies spiritum scientie9, cuius est rationabiliter discernere mala huius uite, mala scilicet iniquitatis siue in Dominum, siue in proximum, siue in seipsum, siue originalia siue actualia, siue mortalia siue uenialia, siue criminalia et enormia siue mediocria ; mala etiam penalitatis siue contracte siue inflicte siue assumpte siue acquisite. De hiis enim multa docet et tradit ; hic est qui docet miro modo scientiam regendi ecclesias, familias et personas proprias extirpando uitia et inserendo uirtutes ; horum enim omnium notitia ad donum scientie spectat.

8Hic etiam inuenies spiritum pietatis condolentis et compatientis, exultantis et congaudentis, benefacientis et adiuuantis, deuote Deum orantis et ei affectuosissime seruientis ; huius enim spiritus est implere caritatis precepta secundum que10 homo11 debet se habere piissime [P 135rb] ad Deum12, ad proximum et ad seipsum.

9Hic etiam inuenies spiritum timoris, cuius est formidare et reuereri diuina iudicia tam preterita quam presentia13, quam futura, tam temporalia quam [F 107vb] spiritualia, quam eterna. Eius etiam est reuereri diuine maiestatis14 equitatem et seueritatem et de hiis multa docet et tradit.

10Et quoniam ubi spiritus domini, ibi libertas, secundum quod in materia epistolarum continetur spiritus septiformis, secundum hoc etiam et15 septiformis libertas uidelicet16 libertas eterne ueritatis, aperte nuditatis, confidentissime securitatis, uictoriosissime17 strenuitatis, iudiciarie auctoritatis, latissime et liberalissime caritatis ac profundissime humilitatis. Hec enim omnia intra se habent quamdam singularitatem libertatis ; nihil enim ueritate liberius, unde et a Christo in Johanne dictum est : Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et uos cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos. Hec est enim que non querit angelos et sicut habetur in Esdra dictum a Zorobabele, ipsa fortior est omnibus. Res etiam, quando non est uelata aut in carcere uel in tenebris conclusa, libertatem habet aperte nuditatis ; qui autem nihil mali timet, libertatem habet confidentissime securitatis ; quia uero omnes inimicos sub pedibus suis subiecit, hic habet libertatem uictoriosissime strenuitatis ; auctoritas etiam iudiciaria libertatem habet imperandi precepta legum et statuendi, et summandi et puniendi. Caritas autem latissima habet libertatem dandi et diffundendi. Humilitas uero libertatem habet intrandi et penetrandi et capiendi ; sua enim subtilitate omnia penetrat, sua concauitate omnia liberrime capit. Hic autem de omnibus istis tanta et talia traduntur ut merito hoc nihil aliud esse uideatur nisi superhabundans libertas et spiritus septiformis.

11Nam si bene inspicias, unicuique donorum siue spirituum correspondet per ordinem et sua libertas. Forma etiam seu modus agendi secundum quem procedit miro modo currit secundum modos et proprietates spiritus septiformis, ita quod cursus huius doctrine magis uidetur esse impetus spiritus quam processus humanus ; habet enim modos spirituales extaticos, anagogicos et superexcessiuos, superferuidos, superacutos et suspiratiuos, et hic modus spectat ad spiritum sapientie. Habet enim modos subtiles, perspicaces, penetratiuos, denudatiuos, illustratiuos qui spectant proprie ad spiritum intellectus. Habet etiam modos consultatiuos, exortatiuos, persuasiuos et semper cautissimos ubique coaptando se negotiis, causis, temporibus, locis et personis secundum qualitates earum, aliter enim loquitur simplicibus, aliter sapientioribus, aliter perfectis, aliter imperfectis, aliter malis, aliter bonis, aliter corrigibilibus, aliter obstinatis18, aliter diuitibus, aliter pauperibus, aliter tristibus et temptatis, aliter consolatis, ita ut omnibus omnia factus sit, sicut ipsemet Io Cor IX dicit. Et hii modi spectant proprie ad donum consilii. Habet etiam modos corroboratiuos, excitatiuos, animatiuos19, impugnatiuos et destructiuos qui ad spiritum fortitudinis spectant. Habet etiam modos doctrinales et instructiuos, ratiocinatiuos et argumentatiuos qui ad spiritum scientie spectant. Habet etiam modos suaues, condescensiuos, affabiles, compassiuos, benignos, attractiuos, concordatiuos et unitiuos qui spectant ad spiritum pietatis. Habet etiam modos comminatiuos, increpatiuos, exclamatiuos, duros, asperos, frangitiuos qui ad spiritum timoris [P 135va] inducendum spectant. Et secundum hoc in hoc modo etiam procedendi mira apparet libertas ueritatis et aliorum predictorum.

12Tota autem eius intentio est ecclesiam Dei ducere ad Christi spiritum septiformem et ad libertatem ipsius et non solum ducere sed etiam pro uiribus imprimere et incorporare que omnia ipsemet apostolus bene sciens I Cor II dicit se loqui Dei sapientiam in misterio absconditam [] quam oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, sibi tamen et condiscipulis suis reuelauit Deus per spiritum sanctum qui scrutatur etiam profunda [F 108ra] Dei ; unde dicit non se accepisse spiritum huius mundi sed spiritum qui ex Deo est ut sciat que a Deo donata sunt ei, septem scilicet dona istius spiritus ; que et loquitur non in doctis humane sapientie uerbis, sed in doctrina spiritus spiritualibus spiritualia comparando20 id est21 proportionaliter iuxta mensuram22 sue spiritualitatis ea tradendo. In quibus uerbis manifeste aperit spiritum Christi esse auctorem huius doctrine et materiam et formam et finem, quod et manifeste ostendit, II Ad Cor III, loquens Corinthiis. Epistola, inquit23, nostra uos estis, scripta in cordibus nostris, que scitur et legitur ab omnibus hominibus manifestati quia epistola estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei uiui et infra : non quod sufficientes simus cogitare a nobis, tamquam a nobis sed sufficientia nostra ex Deo est quia et ydoneos nos fecit ministros noui testamenti non littera sed Spiritu. Littera enim24 occidit, Spiritus autem uiuificat.

13Et propterea concludit se in maiori gloria et claritate25 ministrasse Spiritum Christi et spiritualem eius doctrinam que per Moysen fuerit littera legis unde usque in hodiernum diem26, cum legitur Moyses uelamen est positum super cor Iudeorum, quod tamen dicit auferri a conuersis ad Deum per Spiritum Dei, quoniam Dominus spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas et ideo reuelata facie dicit se gloriam Domini speculari et in Dei ymaginem transformari tendendo a claritate in claritatem, tamquam ductus a Domini spiritu ; unde sicut27 Deus suo uerbo de tenebris materie prime lucem formauit splendidam, sic, ut28 dicit, illuxit in corde suo ad illuminandam seu reuelandam scientiam claritatis Dei que singulariter illtuxit29 in facie solari Christi Ihesu qui est ymago inuisibilis Dei, propter quod et singulariter ducit ad cognoscendam et contemplandam faciem Christi Ihesu.

14Quoniam autem spiritus iste Christi est spiritus gratie, unde et sic uocat eum ipsemet apostolus Heb X : est enim distributor gratiarum sicut ipse idem uult I Cor XII. Idcirco doctrinam epistolarem huius apostoli singulariter inuenies totam esse de Dei gloria30; unde et in hoc ipso manifestissime ostendit se esse totum de spiritu et gratiis eius propter quod apostolus Eph. 3 dicit sibi datum esse reuelare mundo archana et secreta habundantium gratiarum Christi Mihi, inquiens, omnium sanctorum minimo, data est gratia hec in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias gratie Christi et illuminare omnes que sit dispensatio sacramenti absconditi31 in Deo qui omnia creauit ut innotescat principibus et potestatibus in celestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei. Sicut autem ex auctoritate ista colligi potest tota doctrina apostoli, circa tria uel quatuor principaliter consistit ; uidelicet circa Christi gratiam explicandam et circa misterium nostre redemptionis facte per Christum, quod ipse uocat sacramentum absconsum a seculis32, a quo omnia sacramenta noui et ueteris testamenti [P 135vb] quantum ad significantiam et efficaciam dependent ; unde potest dici sacramentum sacramentorum. Insistit etiam33 circa regimen et gubernationem omnium ecclesiarum ut scilicet hierarchice ordinentur34, secundum uarios ordines, gradus et officia et secundum uarias uirtutes et actus et hoc secundum exemplar celestium hierarchiarum ; et in explicatione istorum trium explicat pro uiribus multiformem sapientiam diuine prouidentie, que miro modo apparuit et apparet in misteriis nostre redemptionis et in condescensionibus multiformium gratiarum per meritum Christi humano generi exhibitarum.

15Et35 maxime post reuelationem noui testamenti apparuit etiam et apparet in admirabili36 gubernatione ecclesie Dei ; unde qui diuisionem epistolarum Pauli uult particulariter intueri secundum unumquodque trium uel quatuor predictorum posset eas diuidere ualde conuenienter ; si enim inspicias ad gubernationem37 ecclesiarum Dei, inuenies quod sicut sunt tres lingue principales secundum quas fuit conscriptus [F108rb] titulus crucis Christi, hebrea scilicet, greca et latina quarum prima principalitatem habuit in diuini cultus sanctitate et iustitia et etiam in diuinorum reuelatione prophetica, secunda uero in philosophica38 sapientia et eloquentia ; tertia autem in imperiali potentia seu in totius mundi monarchia, sic tribus generibus39 ecclesiarum ex istis linguis constitutarum epistolas destinauit Hebreis, scilicet eam que ad Hebreos, Latinis uero seu Romanis eam que ad Romanos, alias uero Grecis ut in hoc se ostenderet magistrum et rectorem omnium ecclesiarum in cultu Trinitatis fundatarum et singularem Dei potentiam sapientiam et sanctitatem seu iustitiam, a Deo per ipsum directarum et ordinatarum.

16Quia etiam ecclesia Dei est principaliter constans ex subditis et prelatis, idcirco omnes epistolas suas dirigit aut ad subditos aut ad prelatos. Decem enim scribit ad multitudinem et communitatem subditorum : quatuor uero quibusdam singularibus rectoribus et prelatis, scilicet duas ad Thimoteum, unam ad Thitum, aliam ad Philemonem ; qui Philemon, etsi non erat proprie prelatus, erat tamen rector et dominus Onesimi pro quo sibi scribit nec scribit sibi, nisi40 prout erat dominus eius et in hoc ipso ostendit communitatem subditorum debere regulari per diuine legis obedientiam et adimpletionem que in decalogo continetur.

17Rectores uero, secundum doctrinam et fidem euangelicam, que in quatuor euangeliis continetur et secundum perfectionem quattuor uirtutum principalium seu cardinalium debere regere subditos in ecclesia Dei que habitat et peregrinatur in quatuor mundi plagis et etiam eam instituere secundum quattuor intelligentias principales que sunt quasi quatuor principales uenti celi, qui contra mundi uitia et demonum temptamenta pugnant in medio mari : ystoricam scilicet seu litteralem, moralem, allegoricam, anagogicam. Aut etiam idcicrco sunt quattuor ut ostendatur quod in prelatis debet esse quadruplex excellentia, in quattuor animalibus designata et in quattuor statibus seu operibus41 Christi, scilicet natiuitate, passione, resurrectione, ascensione ; debet enim esse prelatus rationalis doctor et humilis quasi homo de muliere natus et debet esse patiens et fortis quasi uitulus immolatus. Et debet esse nouitate uite Christi a mortuis suscitatus quasi leo uictoriose resurgens et regnans. Et debet esse contemplationis altitudine illustratus et eleuatus quasi aquila in celum ascendens.

18Miro etiam ordine decem42 sunt quas scribit ecclesiis. Sicut enim sunt in celo nouem sunt ordines angelorum quorum summus hierarcha [P 136ra] est omnipotens Deus, sic IX prime epistole ad ecclesias directe sunt principaliter de influentiis gratiarum que a Christo capite in membra et totum corpus ecclesie descendunt seu sunt de quibuscumque que proprie magis spectant ad corpus ecclesie. Decima uero epistola, scilicet ad Hebreos, est magis proprie de excellentia que est in capite summo Christo, hierarcha nostro ; idcirco autem dixi magis proprie quia alias de omnibus ubique fere aliquid inuenies secundum morem usitatum scripturarum ; unde non possunt omnino sic per materias diuidi, sicut scientie humane, nisi solum per quamdam anthonomasiam, unde etiam ostenderet proprietatem trium ecclesiarum ; septem scripsit ecclesiis Grecorum sicut etiam43 Ioannes scribit septem ecclesiis que sunt in Asya ut ostenderet in illo populo mistice refulgere proprietatem spiritus qui est in suis gratiis septiformis. Scribit enim Corinthiis, Galatis, Ephesiis, Phylippensibus, Colossensibus, Laodicensibus, Thessalonicensibus, licet illa que ad Laodicenses communiter non habeatur in usu ; quod factum est propter misterium quaterdenarii44 seu duorum septenariorum, sicut et Mattheus tres patres dimittit in genealogia Christi propter misterium trini quaterdenarii. Relicta etiam est propter aliud misterium septenarii ut scilicet in gentibus septem essent ecclesie quibus scribit, sex scilicet in Grecia ; septima autem omnium metropolis est romana45 et ut per hoc ostenderet senarium laboris et operum conuenire Grecis, unitatem uero primatus et fidei et perfectionem septenarii conuenire Romanis seu Latinis ; [F 108va] quia tamen misterium septenarii in Grecis et misterium quindenarii sua habent46 notabilia loca, fecit de ea47 mentionem apostolus, tamquam de epistola autentica et autentice in ecclesia legenda in fine epistole ad Colossenses, ubi et eis dicit : Et ea que Laodicensium est nobis legatur. Ne etiam misterium duodenarii deesset, inter personas et ecclesias duodecim uidentur scripte Grecis fuisse, et in greco, quamuis Thimotheus fuerit48 de matre iudea.

19Romanis uero scribit unam ut ostenderet mistice in eo proprietatem filii refulgere qui49 est unus ab uno aut etiam ut in eis ostenderet unitatem fidei et sedis ecclesiastice in eis debere fundari. Hebreis autem scribendo unam, ostendit in eis refulgere unitatem patris et unitatem carnalis originis ad propagandum secundum carnem unicum filium Dei, quamuis secundum alium modum potentia Romanorum patris teneat ymaginem, sapientia Grecorum filii, iustitia uero cultus hebraici typum Spiritus sancti, de quibus misteriis et eorum diuersitate alibi magis tractatur50.

20Ex hiis autem perpendi potest quanta diuine sapientie misteria continet ipsa materia epistolarum Pauli, quoniam tanta continet numerus epistolarum eius et numerus ecclesiarum et personarum quibus scribit ; ego enim nunc in numero earum misteria non tetigi nisi sola illa ex quibus apparet quod tota doctrina sua insistit circa informationem earum et quod conuenienter diuidi possunt epistole sue per relationem51 ad personas et ecclesias quibus scribit quamuis et de hiis misteria tetigerim satis pauca.

21Hic autem modus diuidendi, etsi sit facilis, est tamen ualde literalis et realis. Possunt etiam diuidi secundum hoc52 quod sunt de gratia Christi ; cum enim de gratia Christi possimus loqui secundum quod respicit communiter omnia ecclesie membra aut secundum quod respicit singulariter principalia membra ecclesie aut secundum quod respicit Christum qui est ecclesie caput et fundamentum ; secundum hoc, nouem epistole prime sunt de gratia Christi, prout respicit communiter omnia ecclesie membra. Quatuor uero sequentes sunt de gratia prout [P 136rb] respicit singulariter prelatos qui sunt principalia ecclesie membra et secondaria eius post Christum capita. Ultima uero est de53 gratia prout spiritualiter respicit Christum. Quia autem quidam dicunt quod prime nouem spiritualiter respiciunt subditos, non est contra hoc quia prelatis ecclesie, in quantum sunt persone quedam singulares, conueniunt eadem que et subditis.

22Prime autem nouem sic diuidi possunt : in epistola enim ad Romanos tractatur de gratie54 equali sufficientia et necessitate respectu omnium ; sicut enim infra patebit, XII modis generalibus nititur ostendere Iudeos et gentiles equaliter indigere gratia Christi et eisdem equaliter posse prodesse.

23In prima uero ad Corinthios tractatur de gratie multiformitate et pretiositate ; sicut enim ibi patebit, ibi tractat apostolus de altitudine gratie quantum ad suam originem et communicationem et de uaria preeminentia statuum et professionum et aliarum gratiarum et donorum et de ueritate sacramentorum que sunt quedam uasa gratie et de aliquibus aliis que tam ad altitudinem quam ad multiformitatem55 gratie spectant.

24In secunda uero ad Corinthios, tractat de ministeriorum gratie subtilitate ; unde ibi nititur ostendere apostolus preeminentiam misterii sui et comministrorum suorum respectu ministrorum ueteris testamenti et respectu scilicet56 pseudoapostolorum multasque notabiles57 excellentias ministerii sui tam in generali quam in speciali ibidem ostendit et ut ostenderetur quedam specialis connexio esse inter gratie sacramenta et dona et gratie ministros per quos in totam ecclesiam a Christo et eius spiritu diffunduntur58. Iste due ad eamdem ecclesiam sunt directe, scilicet ad ecclesiam Corinthiorum.

25In epistola uero ad Galathas, tractatur de incompossibilitate gratie cum lege quantum ad illa in quibus gratie et statui noui testamenti repugna<n>t, qualia sunt cerimonialia quorum primatum tenet circumcisio [F 108vb] ; ibi enim multis uiis ostendit cerymonialia omnino esse euacuanda.

26In epistola uero ad Ephesios tractatur de gratie connexione et unitate quam facit in corpore59 mistico ; ibi enim ostendit apostolus quomodo per gratiam Christi membra inter se uniuntur et specialiter quod per eam facta est pax et unio inter homines et angelos et inter gentiles et Iudeos et inter60 uaria ecclesie officia secundum quod Christus dedit quosdam apostolos alios euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consumationem sanctorum in edificacionem corporis Christi : donec occuramus omnes in unitate fidei in uirum perfectum in mensuram etatis ple[nitudinis Christi. Ibidem etiam multipliciter ortatur ad istam pacem et unionem habendam.

27In epistola uero ad Philippenses tractatur de precipuo gratie actu et opere deriuato tamen ex eius predicta unione, quod est uitam et omnia ut stercus pro Christo contempnere, ymmo propter Christum mortem desiderare et pro ipso et eius membris se morti offerre ; unde tam se ipsum quam Christum quam discipulos suos proponit in exemplum istorum cum exprobratione contrariorum actuum qui erant in pseudoapostolis et de his est fere tota epistola.

28In epistola uero ad Colossenses tractatur de Christi61 gratie connexione et unione quam facit inter membra ecclesie et caput eius Christum, scilicet62 et quoniam eadem gratia que unit63 membra inter se unit et ipsam suo capiti et eadem descendit a Christo in membra ; ideo multa consilia reperies in ista et in epistola ad Ephesios quia ibi tractatur de connexione quam facit gratia Christi inter membra ecclesie seu corporis mistici ; opportuit enim in utraque ostendere quomodo Christus est caput [P 136va] ecclesie et ipsa corpus eius. In hac igitur epistola ostendit quomodo in Christo fuimus creati et quomodo in ipso64 unificati et reconciliati et quomodo in ipso et per ipsum habemus in spiritu nutriri et augmentari et quomodo in ipso et per ipsum glorificari habemus et totaliter65 in nouam66 Dei ymaginem reformari et renouari. Ibi etiam multipliciter hortatur quod nec per fallacem prophetiam, nec per fastuosam eloquentiam nec per legis auctoritatem nec per religionis cuiuscumque simulationem nec per angelorum qualemcumque uisionem nec per quamcumque humanam traditionem et superstitionem separemur a capite Christo nec per quecumque peccata siue carnalia siue spiritualia ad ueterem hominem spectantia.

29In epistola uero prima ad Thessalonicenses tractatur de consolatione et quiete membrorum que sequitur predictam gratie unionem et operationem. Ibi enim dicit67 Thessalonicensibus, per exemplum, quantum sit gaudium in suscipiendo gratiam que per predicationem diuini uerbi ministratur, quantum etiam sit gaudium in trahendo alios ad istam gratiam, quanta etiam debet esse consolatio in moriendo in statu gratie et in omnibus istis tribus ostendit tantum esse gaudium huius gratie quod facit non sentiri tribulationes, sed potius in tribulatione gaudere et quod non facit querere carnales glorias et consolationes, sed potius fugere et horrere. E contrario autem ostendit quomodo ira Dei et repentina mors et tribulatio uenit et uentura est super reprobos qui isti gratie aduersantur, maxime super illos qui in fine temporum totaliter innitentur solatiis huius uite ; propter hoc etiam hortatur eos ut quiete inter se uiuant et inquietos corrigant. Et breuiter quecumque ibi ponuntur, licet diuersimode, ad hanc materiam reducuntur ad ostendendum scilicet quod68 multa est69consolatio quam facit unio et perfecta operatio gratie Christi ita quod70 maior ratio71 desolationis que in talibus esse potest, est ex aliquo quod repugnat huic unioni et operationi ; unde et propter hoc se dicit fuisse desolatum quia solum ad tempus hore secundum aspectum exteriorem separatur ab eis.

30In secunda uero72 epistola, tractatur de fuga malorum consequentium destructionem perfecte unionis et operationis quam gratia facit ; unde [F 109ra] ibi tractatur de discessione gentium ab unitate fidei tempore finali circa scilicet tempora autem Antichristi hortando eos quomodo huiusmodi fugere debeant et uitare. Ibi etiam obsecrat eos ut orent ad Deum ne per homines inuidos et malitiosos impediatur cursus gratie et predicationis Christi ; ibi etiam precepit eis ut subtrahant se ab omni fratre ambulante inquiete et inordinate, ab omni fratre otiose uiuente. Inquietudo autem directe contrariatur unitati, otium uero utili operi. Et quoniam delectari73 in predicta unione et operatione74 et horrere earum diuisionem et destructionem sic sunt inseparabilia, nec unum sine altero potest esse et utrumque horum75 in finalibus temporibus habundabit. Nam et tunc erit summa unitas concordie in electis et summus contemptus uite et mortis et in reprobis tanta preibit malitia scissurarum et otiositatum ut merito tunc fuge sit insistendum. Ideo76 conuenienter iste due epistole illi77 ecclesie sunt misse et ultimo collocate.

31Secundum autem predicta apparet mirabilis ordo in predictis epistolis. Primum enim debuit ostendi gratie necessitas deinde gratie quiditas et eius multiformitas, que partim respicit gratiarum essentiam, partim proprietates. Deinde recto ordine ostendi potuit et debuit ministerii sui et etiam suorum ministrorum dignitas et tunc potuit [P 136vb] ostendi quarto incompossibilitas eius cum imperfectione legis et quomodo et in quibus se non compatiuntur ; tunc autem post ista eius effectus seu actus potuerit78 conuenienter inspici. Et licet primus actus eius sit unire nos Christo nostro capiti, tantus actus iste perfecte ostendi non potuit, nisi prius ostenderet unionem79 quam facit inter membra et quare ducit ad actum martirii et contemptum omnium, in quo suppreme apparet soliditas et intimitas unionis80 huius quia cognitio istorum dependet a cognitione unionis quam per gratiam habemus cum capite Christo. Ideo conuenienter quinto loco tractatur de unitate81 membrorum, premissis tamen aliquibus et interpositis de unione membrorum ad caput. Sexto autem loco conuenienter tractatur de actu illo qui est summum signum huius unionis ; et tunc septimo debuit consummate tractari de unione membrorum ad caput ; octauo autem loco de dilectione82 que consequitur predictam unionem et predictam operationem ex predicta unione manantem ; nono83 autem de malitia defectuum predictis contrariantium seu84 de fuga dissentionum predictam unionem destruentium.

32Quatuor autem que prelatis mittuntur seu que sunt de gratia spectante ad prelatos sic possunt diuidi : quia gratia prelationis secundum primam intentionem suam85 insistit86 gubernationi et ordinationi ecclesie, secundo uero cuidam exemplari et sublimi gubernationi presidentis persone et hec duo sunt ita essentialia prelato et de principalitate officii sui quod nunquam debent87 diuidi et ideo ad eamdem personam, ad Thymoteum scilicet scribuntur due que sunt inter quattuor prime. In quarum prima docetur Thymoteus et in eo quilibet episcopus quomodo debet ecclesiam ordinare secundum diuersos gradus et officia et quales personas in certis officiis ponere, utpote quales in statu episcopali, quales in gradu dyaconum, quales in statu uiduali. Et quomodo debet se habere ad seniores et quomodo ad iuuenes et sic de aliis. In seconda uero docetur quomodo debeat se in exemplum subditis suis prebere in fidei constanti confessione et predicatione, in secularium negotiorum euitatione, in tribulationum perpessione, in contentionum et uaniloquiorum fuga et iuuenilium [F 109rb] seu carnalium et88 curiosorum studiorum89 et breuiter quomodo in amplexu omnis uirtutis et in fuga omnis iniquitatis.

33Preter ista autem de officio prelatonis est, si secundum gratiam christiane gratie ministretur, subditos in peccato perseuerantes acriter corripere et ad penitentiam inducere90; ad penitentiam autem redeuntes cum multa benignitate et pietate suscipere ; et ista quidem a primis et a se91 inuicem aliquando separantur propter conditiones uarias subditorum et ideo in duabus epistolis92 duabus personis missis de eis tractatur ; in epistola enim ad Thitum docet eum corripere dure et acriter tam Cretenses, tam eos qui93 de circumcisione erant, quam hereticos homines ; unde et in principio epistole dicit ei : huiusmodi94 rei gratia reliqui te Crete, ut ea que desunt, corrigas.

34In epistola uero ad Phylemonem, hortatur eum benigne suscipere Onesimum seruum suum. Est autem diligenter hic et ubique notandum quod, quando in scripturis assignatur librorum95 diuisio penes huiuscemodi materias, que quasi modo scientiali et magistrali uidentur inter se recipere sectionem, quod hic non est intelligendum nisi per quamdam anthonomasiam et appropriationem ut uerbi gratia quando dicimus quod Mattheus tractat de Christi dignitate regali, Marchus [P 137ra] de magistrali, Lucas de sacerdotali, Johannes de diuina et eternali, non96 est sic accipiendum, quin omnes habundenter tractent de omnibus, sed quia magis refulget in tractatu unius una et in alio magis alia. Sic est intelligendum in proposito ; alias enim diuisionibus huiusmodi et consimilibus non subesset plenaria ueritas, potiusque97 offuscarent intellectum ueritatis quam elucidarent ; sicut enim Deus condendo mundum non ponit98 naturalia ad unam partem et mathematica ad aliam, et metaphisica ad aliam99; sed de omnibus posuit in omnibus, ita quod in qualibet creatura multa tibi possint occurrere de omnibus scientiis ; non enim aliter res potuissent habuisse actualem subsistentiam nec uirtualem actionem et efficatiam nec ornatum, et ordinem sibi conuenientem, sic inuenies in scripturis sacris et ex hoc contingit quod sint in sensibus fecundiores et in uirtuali efficacia fructuosiores, propter quod superius dixi quod diuisio epistolarum sumpta penes personas et ecclesias quibus scribit apostolus est magis literalis, quia magis in se aggregat totam continentiam epistole, quamuis ista et consimiles sint magis subtiles et scienciales. Non enim solum de una materia scribit apostolus in epistola una, ymmo de omnibus illis de quibus tali ecclesie uel persone uidebatur sibi secundum spiritum scribere esse utile uel necessarium. Sicut tamen Deus sua mirabili prouidentia ordinauit ecclesias illorum temporum ut taliter possent scribi quod non solum literaliter, sed etiam misterialiter et sciencialiter posset ibi refulgere multiformis sapientia Dei utilis ad illuminandum ecclesias non solum illorum sed etiam futurorum, sic contingit de septem ecclesiis Asye quibus scribit Iohannes et sic consimiliter de populis illorum temporum quibus secundum litteram scribunt prophete.

<Prologus in Epistolam ad Romanos>

35In epistola igitur ad Romanos que tam ratione materie quam ratione dignitatis ecclesie cui100 mittitur ante omnes alias ordinatur, nititur principaliter apostolus inducere fideles de Iudeis et gentilibus101 conuersos et maxime illos qui tunc temporis Rome erant ad credendum omnes pariter et uniformiter indigere gratia Christi102 et omnibus ad eam concurrentibus pariter, quantum est de se, posse prodesse. Causa autem scribendi precipua fuit quia inter fideles qui Rome erant orta erat super hoc contentio, illis qui de circumcisione seu de Iudeis erant dicentibus se maius priuilegium habere in Christo et eius gratiis quam103 gentiles, tum quia eis promissus et quia eis secundum carnem natus [F 109va] et quia ipsi semper fuerant Dei populus et in eis semper uiguerat Dei cultus ; gloriabantur104 quia in prophetis et sanctis105 patribus quibus Deus fuerat ualde familiaris et ualde beneficus ; dicebant etiam gentiles esse omnino indignos et quasi repellendos a Christi gratia et societate, quia in eis ab initio uiguerat ydolatria et uidebatur quasi naturaliter eorum esse malitia ; e contrario uero hii qui erant de gentilibus106 dicebant Iudeos esse magis indignos, tum quia ipsi legem sibi datam transgressi fuerant et post legem et multa beneficia a Deo eis facta in apostasiam107 ydolatrie frequenter lapsi fuerant, prophetas occiderant et tandem Christum Dei filium crucifixerant eiusque apostolos et totam ipsius ecclesiam pro uiribus persecuti fuerant et persequebantur ; seipsos uero excusatione dignos asserebant, quia non fuerat108 eis datum lumen legis uel prophetarum nec regimen sanctorum patrum et sacerdotum [P 137rb] et tamen statim in auditu auris fidem Christi susceperant et ei obedierant ; utrique igitur partem suam parti alteri preferebant suam extollendo et excusando et alteram uituperando et accusando ; unde tota contentio proueniebat non solum ex ignorantia ueritatis, sed etiam ex supercilio superbie et presumptionis propter quod apostolus, uolens eos ad concordiam reducere et ad intelligentiam ueritatis, per rationes ueridicas nititur eis ostendere qualitatem gratie, hunc et illum nunc humilians nunc exaltans.

36Ante autem quam ad diuisionem huius epistole descendamus, sciendum quod apostolus fere in omnibus epistolis suis ponit aliquam partem spectantem ad instructionem fidei et aliam ad informationem morum ; hec enim duo sunt ita necessaria cuilibet fideli et gubernatori ecclesie quod unum sine altero nequaquam sufficiat ; in epistolis etiam ipsis tenet modum hortatorium seu epistolarem in quibus communiter premittuntur salutationes et subiunguntur principales narrationes et in quibus solent fieri non solum exortationes sed etiam aliquorum negotiorum generalium uel particularium insinuationes et pro aliquibus necessitatibus seu utilitatibus, postulationes et deprecationes solent etiam multa ubique per totam epistolam misceri in signum amoris et beneuolentie et maxime in litterarum exordiis et109 in fine ; unde et in fine etiam aliquando subiungit salutationes.

37Secundum hec110 igitur istam epistolam diuidendo, septem sunt partes in ista epistola ; primo enim salutationem premittit ; secundo ad beneuolentiam eos allicit ; ibi : Primum quidem gratias ago [1, 8]; tertio ad instructionem fidei descendens litigiosam questionem eorum dirimit ; ibi : Uirtus enim Dei est in salutem [1, 16]. Quarto moralem informationem ponit ; infra XII : Obsecro itaque uos. Quinto suspicionem de contemptu eorum et de presumptione quam de scribendo et modo scribendi habere potuissent tollit, infra medium XV capituli : Certus sum autem fratres111. Audacius autem scripsi uobis112 [15, 15]. Sexto quorumdam recommendationes et salutationes ex parte sua fiendas adiungit et tandem ex parte quorumdam, infra XVIo : Commendo autem uobis Phebem113. Septimo epistolam in Dei laudem concludit et finit ibi : Ei autem qui potens est [16, 25].

Haut de page

Document annexe

Haut de page

Notes

1 menti] add. in marg. P.
2 auctoritatem] auctorem P.
3 et] et etiam P.
4 finem et] finemque P.
5 et eius] et de eius P.
6 philosophorum hereticorum] philosophorum seu hereticorum P.
7 deuincendas] evincendas P.
8 eminentia] imminentia P.
9  scientie] add. in marg. P.
10 que] quod P.
11 homo] om. P.
12 Deum] eum P.
13 quam presentia] add. in marg. P.
14 maiestatis] magestatis F.
15 et] om. P.
16 uidelicet] uidet P.
17 uictoriosissime] uictorissime P.
18 aliter obstinatis] add. in marg. P.
19 animatiuos] amatiuos P.
20 comparando] cooperando F.
21 id est] om. F.
22 mensuram] transitum P.
23 inquit] inquid F.
24 enim] autem P.
25 claritate] caritate F.
26 diem] diem fuerit materia legis rep. P.
27 sicut] om. P.
28 sic ut] sicut P.
29 illuxit] refulget P.
30 gloria] gracia P.
31 absconditi] absconditi a seculis (a seculis add. et supp.) P.
32 a seculis] add. in marg F et P.
33 etiam] om. P.
34 ordinentur] ordinetur P.
35 et] ac add. in marg. P.
36 admirabili] mirabili P.
37 gubernationem] gubernationes P.
38 philosophica] scripsi ; prophetica F et P.
39 generibus] gentibus F.
40 nisi] om. P.
41 operibus] operibus designata P.
42 decem] e corr : in marg. pro quattuor P.
43 etiam] om. F.
44 quaterdenarii] quaterdenarium P.
45 romana] Roma P.
46 habent] habet P.
47 ea] eadem P.
48 fuerit] fuit P.
49 qui] quod P.
50 tractatur] om. P.
51 relationem] reuelationem P.
52 hoc] add. in marg. F, om. P.
53 de] om. P.
54 gratie] gracia P.
55 ad multiformitatem] ad multitudinem P.
56 scilicet] om. P.
57 notabiles] nobiles P.
58 diffunduntur] diffunditur P.
59 corpore] e corr. in marg.(ordine exp.) P.
60 inter] om. P.
61 Christi] om. P.
62 scilicet] om. P.
63 unit] e corr. (uniat ; a exp.) P.
64 in ipso] om. P.
65 totaliter] e corr. in marg. (totam) P.
66 nouam] nonam P.
67 dicit] ostendit P.
68 quod] quam P.
69 multa est] add. in marg. F ; om. P.
70 quam…quod] add. in marg. P.
71 ratio] ratio gratie (gratie exp.) P.
72 uero] autem P.
73 delectari] dilectari P.
74 et operatione] et (delectationi exp.) operatione F.
75 horum] eorum P.
76 ideo] iste P.
77 illi] eidem : P.
78 potuerit] poterunt P.
79 ostenderet unionem] ostenderetur unio Christi P ; e corr. pro initati F.
80 unionis] unius P.
81 unitate] unione P.
82 dilectione] delectione P.
83 nono] nono loco P.
84 seu] om. P.
85 suam] add. in marg. P.
86 insistit] nam insistit P.
87 debent] deberent P.
88 et] seu P.
89 studiorum] studiosorum P.
90 inducere] post corr pro deducere F.
91 a se] ad se P.
92 duabus epistolis] rep. exp. P.
93 tam Cretenses, tam eos qui ] scripsi ; tam Cretessenses, tam eos qui F ; tam credentes quam tantum qui P.
94 huiusmodi] huius P.
95 librorum] add. mg. P.
96 non] hoc non P.
97 potiusque] potius quam P.
98 ponit] posuit P.
99 et metaphysica ad aliam] om. P.
100 cui] ei P.
101 gentilibus] gentibus P.
102 Christi] Dei P.
103 quam] e corr. (eras. gratie) P.
104 gloriabanturque] gloriabantur P.
105 sanctis] e corr. (eras. gentibus) P.
106 gentilibus] gentibus P.
107 apostasiam] e corr. (apostetasiam ; te : exp.) F.
108 fuerat] fuerit P.
109 hec] hoc P.
110 hec] hoc P.
111 certus sum autem fratres] om. P.
112 audacius autem scripsi uobis] om. F.
113 Phebem] plebem F et P.
Haut de page

Pour citer cet article

Référence électronique

Petrus Johannis Olivi, « Lectura super Epistolam ad Romanos, Prologus », Oliviana [En ligne], 2 | 2006, mis en ligne le 27 juin 2006, consulté le 23 octobre 2017. URL : http://oliviana.revues.org/48

Haut de page

Auteur

Petrus Johannis Olivi

Articles du même auteur

Haut de page

Droits d’auteur

© Oliviana

Haut de page
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org