Navigation – Plan du site
Baluze et les Spirituels

Inquisitoris sententia contra combustos in Massilia

Michael Monachus

Texte intégral

In nomine domini nostri Ihesu Christi amen.

1Noverint universi praesentes pariter [et futuri] quod cum nobis Michaeli Monacho ordinis fratrum minorum inquisitori heretice pravitatis in Areletensi, Aquensi, Ebredunensi et Viennensi provinciis auctoritate apostolica constituto, ex parte et de mandato reverendi patris fratris Michaelis dicti ordinis generalis minister per ipsius ministri nuncios ad hoc specialiter destinatos presentati fuissent Iohannes Barrani de partibus Tholosanis, Deodatus Michaelis, Guillelmus Santonis1 presbyteri et Poncius Rocha dyaconus de partibus Narbonensibus, et quidam alii prefati ordinis solo nomine professores qui in iudicio constituti coram prefato generali ministro pertinaciter asseruerunt quod sanctissimus pater et dominus, dominus Iohannes divina providentia papa XXII non habuit nec habet auctoritatem nec potestatem faciendi quasdam declarationes, commissiones et precepta contenta in quadam constitutione sive decretali per ipsum romanum pontificem de consilio sacri collegii dominorum cardinalium diligenti et matura deliberatione prehabitis edita ad dei laudem, beati Francisci preconium, eiusque prefati ordinis pacem, consolationemque fidelium, que incipit Quorundam.

2Et quod ipsi domino pape non tenebantur obedire, maxime in eo quod ipse in ipsa constitutione virtute obedientie et sub exommunicationis pena mandavit quod prenominati Iohannes, Deodatus, Guillelmus et Poncius, eorumque complices quosdam habitos curtos et strictos a communitate memorati ordinis discrepantes, quos assumpserant, deponerent, et aliis secundum ipsius generalis ministri arbitrium sive iudicium induerentur, ipsique generali ministro in habitu et forma sive figura habitus et questu bladi et vini pro vite necessariis fratrum, etiamsi reponenda essent in granariis et cellariis conservanda, et in omnibus aliis et per omnia secundum beati Francisci regulam et declarationes editas super eam et constitutionem sive ordinationem ipsius domini pape Iohannis humiliter obedirent.

3Et pertinaciter asseruerunt illam [fol. 48v] blasfemiam in sanctam sedem romanam, videlicet quod ea que in constitutione sive decretali de habitu et questu et similibus mandabantur, erant contra consilium Christi evangelicum et eorum votum de altissima et evangelica paupertate quam Christus servavit et apostolis ac professoribus evangelicis imposuit ad servandum, et quod nulli mortalium cum secura consciencia in hiis poterant obedire, prout in instrumento publico confessionis predictorum Iohannis, Deodati, Guillelmi et Poncii nobis per eundem Generalem Ministrum transmisso colligitur evidenter.

4Et idem generalis minister nos2, prefatum inquisitorem, cum instancia requisivisset3, nobisque mandasset, ut tam ex officio nobis iniuncto quam etiam ex auctoritate eius in quantum ad ipsum spectare reperiretur, super hiis que in ipso instrumento confessionis predicte et alias de fide catholica et omnibus quomodolibet pertinentibus ad predicta, prenominatos studeremus examinare eosque punire et condempnare prout iusticia suaderet, super quibus et dependentibus et connexis et ea quomodolibet contingentibus commisit nobis totaliter vices suas, prout in eius patentibus litteris continentur.

5Nos illius inherentes vestigiis qui convincit ex ore proprio servum, prenominatos Iohannem, Deodatum, Guillelmum et Poncium in iudicio coram nobis interrogavimus sigillatim utrum persisterent et perseverarent in responsione et confessione predicta quam coram prefato generali ministro fecerunt. Qui sigillatim specialia responderunt quod in ea persistebant et quod nichil de contentis in ea revocare volebant. Et ad specialia descendentes interrogati singulariter responderunt quod precepta eis facta quod habitum curtum et strictum, quem assumpserant, dimittant et alium communitatis fratrum accipiant, non tenent seu obligant, quia sunt contra Christi evangelium et quod illud quod prefatus dominus papa in dicta constitutione declaravit et diffinivit de granariis et cellariis est contra consilium evangelicum et quod non cre/dunt [fol. 49r] ipsum in hiis habere potestatem vel auctoritatem, et quod ipsi4 domino pape in hiis nullatenus obedirent, nec possent cum sana consciencia alicui mortalium obedire.

6Et insuper coram nobis constituti, protestati sunt verbo et in scriptis quod stant et stare intendunt usque in diem iudicii in protestationibus, appellationibus et adhesionibus per eos interpositis sive factis vel approbatis a quibusdam mandatis ex parte prefati domini pape factis per fratrem Stephanum Alberti, ministrum fratrum minorum provincie Provincie, quamvis ostensum fuerit eis per nos et sepius et frequenter in ipsis protestationibus et appellationibus contineri infrascriptos errores et fidei evangelii, auctoritati ecclesie et prefati romani pontificis repugnantes. Videlicet quod illud quod est contra regule fratrum minorum observanciam et intelligenciam est per consequens contra evangelium et fidem, alias non esset penitus [idem] quod regula evangelica. Et quod nullus mortalis potest eos cogere ad deponendum ipsos habitus curtos et strictos et alios communitatis assumendum. Et quod ipsos habitus curtos et strictos impugnare est verbo et facto Christi evangelium et eius regulam impugnare. Et quod precepta eis facta quod ipsos habitus dimittant et alios assumant, ut dictum est, non tenent nec obligant, quia sunt contra evangelium. Et ex hiis sequeretur et sequi posset destructio vite Christi. Et quod illi qui procedunt contra ipsos ut dimittant ipsos habitus sunt in errore contra veritatem evangelice regule, et per consequens evangelii et fidei. Et quod ipsos propter hoc condempnare est Christum de Synagoga eicere, ut ex tunc nemo sit ausus confiteri puram observanciam regule in ista congregatione, ne de synagoga eiciatur, idest, ne ex hoc graviter puniatur.

7Qui quidem errores graviter impingunt in gloriosum ecclesie primatum cunctis nationibus percolendum, immo in ipsum Christi evangelium, in quo beato Petro et per eum successoribus dictum est : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, et quodcumque solueris super terram, erit solutum et in celis5. Et teste canone [fol. 49v] qui quodcumque dixit nihil excepit et in evangelicam doctrinam docentem quod Christus habuerit6 loculos7, et in fidei nostre sinceritatem tenentem et predicantem quod conservare in futurum pro necessitatibus sanctorum non obviat evangelio sed consonat, et tenentem et docentem quod nulla regula religiosorum equanda est evangelio, cum evangelium Christi sancta universalis atque romana ecclesia propter eminentissimam eius auctoritatem nec mutat nec corrigat nec confirmet, sed veneranter suscipiat et suavissimo illius iugo prompte obedientie colla submittat.

8Regule vero predicte et quorumcunque religiosorum omnis tenor et vigor sic a romane sedis potestate manat ut nulla sit eius auctoritas que ab indulgencia seu confirmacione sedis apostolice non decurrat. Non faceret igitur romanus pontifex contra evangelium et fidem Christi, etiamsi statueret contra, mutaret vel8 tolleret ipsam regulam. Nec est ipsa regula idem quod evangelium, sed est quedam vite laudabilis forma a romanis pontificibus approbata et confirmata, ipsorum declarationi, mutationi et omnimode dispositioni simpliciter et absolute subiecta.

9Dictis vero erroribus palam et publice pluries per prefatos Johannem, Deodatum, Guillelmum et Poncium confessatis et propositis in iudicio coram nobis, ipsos multociens et multociens per nos et multos alios salubriter et pie monuimus quod hos errores pestiferos revocarent et abiurarent et redirent ad fidei catholice veritatem quam romana tenet et docet ecclesia et ad prefati sanctissimi patris domini pape et sedis apostolice obedienciam et mandata. Quod, ut melius esset, habuimus solempnia consilia multorum episcoporum et prelatorum et aliorum plurium magistrorum et baccalariorum in sacra pagina professorum, necnon fere omnium auditorum sacri palatii aliorumque magne auctoritatis virorum, que predictis omnibus estimatis ostendi et legi fecimus sigillis ipsorum prelatorum, magistrorum [fol. 50r] et consulentium pendentibus et eorum subscriptionibus roborata9. Qui omnes iudicaverunt articulos quos predicti asserunt hereticos, et pertinaces eorum assertores fore sicut hereticos iudicandos.

10Preter hec, reverendus pater dominus Raymundus Massiliensis episcopus per nos reverenter et humiliter requisitis prefatis obstinatis ostendit quod ea que asserebant erant heretica et contra evangelium, et eos caritative monuit quod omnes errores revocarent. Sed, quod maius est, procuravimus quod per aliquos dominos cardinales fuit predictis pestiferis legitime facta fides quod prefatus sanctissimus et dominus dominus Iohannes papa in consistorio dominorum cardinalium, lecto coram eo predicto publico instrumento in quo continebantur confessiones per eos facte coram prefato generali ministro, oraculo vive vocis dixit ipsas eorum confessiones esse hereticas et eos sicut hereticos, et fautores eorum sicut fautores hereticorum censendos fore et etiam fore iudicandos. Qui etiam domini cardinales ipsos pestiferos, quantum potuerunt, monere et inducere sunt conati quod a predictis eorum heresibus resilirent.

11Ipsi vero filii Belial, Pharaonis imitati duriciam et obturantes ad hec omnia more aspidis aures suas nec blandis monitionibus allici potuerunt, nec testimoniis scripturarum divini et canonici iure credere, nec prelatorum, professorum, aliorum magistrorum sacre pagine et auditorum sacri palacii et aliorum iurisperitorum consiliis credere voluerunt, nec etiam frangi iustis terroribus potuerunt sed elegerunt in suis erroribus inflexibiliter permanere. Quocirca cognita eorum dampnabili pertinacia ipsis terminum peremptorium assignavimus presente diem ante tertiam ad diffinitivam sententiam audiendum.

12Nos igitur frater Michael inquisitor auctoritate apostolica constitutus ut supra, cui etiam prefatus dominus Raymundus Massiliensis episcopus super hiis ad cautelam commisit totaliter vices suas iuxta formam constitutionis [fol. 50v] edite in concilio Viennensi, non valentes nec volentes huiusmodi hominum pestilentium inobediencias, contumacias, rebelliones et apertos errores fidei catholice et potestati et auctoritati pape et ecclesie apertissime repugnantes dimittere impunitos, et attendentes quod predicti filii tenebrarum tociens oblatam sibi dei et ecclesie misericordiam contempserunt, immo sic a se repellere eligunt, quod nec periculum timere corporum sed affectare se dicant, nec futurum Dei iudicium vereantur, ut in eis impleri videatur scriptura divina dicens : Qui caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, mittet illis deus operationem erroris ut credant mendacio et iudicentur omnis qui non crediderunt veritati sed iniquitati nequiter consenserunt, cum sciamus et videamus quod per impunitatis audaciam fiant qui nequam fuerant, cotidie nequiores.

13Visis et diligenter inspectis erroribus, culpis et demeritis predictorum, habitoque cum multa muritate consilio super dictis eorum erroribus plurium prelatorum et in sacra theologia professorum et utriusque iuris peritorum, assistentibus quoque nobis ad hec prefato reverendo in Christo patre domino Raymundo Massiliensis episcopo, et pluribus aliis prelatis et religiosis ac personis litteratis inferius annotatis, supradictos Johannem Barrani, Deodatum Michaelis, Guillelmum Santonis et Poncius Rocha quia non tantum pape et sedi apostolice obedire contempnunt sed etiam auctoritati et potestati a Christo ei tradite et evangelice veritati pertinaciter et obstinate repugnant ; quia perfectione evangelicorum consiliorum Christi in quadam monstruosi deformitate vestis et in nichil in futurum reservando a viris evangelice perfectionis vitam ducentibus esse confingunt, ac per hoc sanctos et beatissimos patres religionum et inter ceteros sanctum Ludovicum quem constat fuisse prefate regule professorem, a vita perfectionis evangelice faciunt alienos ; quia scripturam evangelicam perverse intelligendo et exponendo ad erroris sui sensum trahunt ; quia post salubres exhortatio/nes [fol. 51r] et inductiones ratione plenas in profundum omnium malorum descendentes in suorum errorum perversitate pertinacissime et obstinate persistunt, pro tribunali sedentes, Christi nomine invocato et sanctis eius evangeliis positis coram nobis, per hanc nostram diffinitivam sentenciam, quam ferimus in hiis scriptis, pronunciamus hereticos, et pestilentissimorum assertores dogmatum iudicamus, et eos tanquam hereticos ab omnibus ecclesiasticis ordinibus degradandos, et ipsis degradatis ex nunc prout ex tunc eos iudicio relinquimus seculari, et predicta auctoritate apostolica monemus semel, secundo, tercio et peremptorie univeros et singulos utriusque sexus cuiuscunque religionis vel ordinis aut cuiuscunque, dignitatis vel gradus existant, et sub pena excommunicationis inhibemus ne aliquis prefatos errores presumat defendere vel tenere, vel deffendentibus seu tenentibus impartiri consilium, auxilium vel favorem. Quicunque autem secus fecerint credentes, tenentes et deffendentes velut hereticos, et faventes tenentibus et deffendentibus velut fautores pravitatis heretice excommunicationis vinculo, in hiis scriptis auctoritate apostolica qua fungimur, innodamus.

14Et quia constat nobis quod prefati errores, immo hereses, manifeste processerunt sive originem habuerunt a venenato fonte doctrine immo verius seductrine quam frater Petrus Iohannis Olivi Biterrensis diocesis super Apocalypsim et in quibusdam eius opusculis contra honorem sancte romane ecclesie et auctoritatem ejusdem temere scriptitavit, et doctrinam eius et libros dicti fratris Petri tamquam continentes et dogmatizantes errores fidei catholice et sacramentis ecclesiasticis ac statui, honori et auctoritati ecclesie romane et presidentium eidem plurimum adversantes, fuisse per prefatum ordinem de consilio etiam plurium magistrorum in sacra pagina reprobatos et condempnatos ac etiam igni adiudicatos.

15Et attendentes nichilominus quod prefatus sanctissimus pater et dominus, dominus [fol. 51v] Iohannes papa certis ex dominis cardinalibus et quibusdam in sacra pagina magistris examinationem predictorum librorum commisit, et quod absonum nimis esse videtur quod ipsi Petro Iohannis – qui de erroribus adversantibus fidei catholice, honori et auctoritati summi pontificis vicarii Ihesu Christi et sanctissime sedis eius, diu est graviter et a personis maturis et peritis notatus, maxime a prelatis, magistris, ministris10 et communitate fratrum dicti ordinis, qui prefati Petri Iohannis et doctrine eius lubricos colles et tortuosas semitas exploratius cognoverunt– sicut sancto seu viro approbato et catholico reverencia exhibeatur, et quod huiusmodi reverencie exhibicio in derogationem reverencie fidei catholice et sententie super dicta doctrina et libris dicti Petri Iohannis per ipsum dominum papam ferende verti posset, maxime si contingeret ipsos processus et sententias factos et prolatos per dictum ordinem contra sepedictos doctrinam et libros per sedem apostolicam confirmari, vel doctrinam ipsius Petri Iohannis sententiam excipere graviorem.

16Ideo auctoritate predicta, qua fungimur, precipimus pro primo, secundo, tercio termino peremptorio, monentes omnes et singulos, cuiuscunque sexus, condicionis, status aut dignitate existant, quod pendente dicto negotio coram prefato domino papa et eius sacro collegio, nullus presumat prenominato Petro Iohannis tamquam sancto aut viro catholico et approbato reverentiam exhibere. Si quis autem secus presumpserat attemptare in hiis scriptis eum excommunicationis vinculo auctoritate qua fungimur innodamus.

17Insuper, cum etiam nobis constet Bernardum Aspa dicti ordinis solo nomine professorem asseruisse quod prefatus sanctissimus pater et dominus dominus Johannes pape .XXII. nec habuit potestatem nec auctoritatem statuendi qui in sepedicta constitutione de granariis et cellariis sunt statuta, et in hoc nulli obediendum esse credebat, cum ea assereret Christi consiliis obviare, et licet per nos detentus de huiusmodi assertione se dixerit penitere et quod non credebat prefato domino pape obediendum in hiis que in predicta constitutione sunt statuta, quia tamen [fol. 52r] requisitus pluries quod errorem huiusmodi secundum morem solitum et debitum abiuraret, hoc facere pertinaciter et contumaciter recusavit, quamvis eidem iurisperitorum consilia ostenderimus quod abiurationem facere huiusmodi tenebatur.

18Idcirco in hiis scriptis diffinitive pronunciamus et iudicamus ipsum Bernardum perpetuo immurandum ac ab omnibus ordinibus degradandum, et quod in detestatione tanti criminis duas cruces crocei coloris, unam ante in pectore, aliam post inter scapulas in superiori veste perpetuo debeat deportare. Quod si de dicto muro sive carcere fugeret vel portare huiusmodi cruces recusaret, eo degradato ipsum tanquam impenitentem et hereticum curie relinquimus seculari.

19Lecta, pronunciata et sententiata fuerunt predicta per prefatum fratrem Michaelem inquisitorem secundum formam et modum superius annotatos, presentibus et audientibus predictis Iohanne, Deodato, Guillelmo, Poncio et Bernardo in cymiterio beate Marie de Acuis curtatis11 Massilie, anno domini .m.°.ccc.°.xviii.°, indictione prima, septima die Maii, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Iohannis divina providentia pape .xxii. anno secundo, in presentia et testimonio reverendorum patrum domino Raymundi episcopo Massiliensi, Scoti episcopi Convenarum12 et religiosorum virorum fratrum Raymundi Abbatis monasteri Silvecane, Andini monasterii de Ybelina diocesis Massiliensis, Bertrandi prioris claustralis monasterii Sancti Victoris, Bertrandi prioris Montis rivi13, Hugonis prioris conventus fratrum predicatorum, Bertrandi gardiani conventus fratrum minorum, Iohannis subprioris conventus fratrum ordinis heremitarum, Artaudi subprioris conventus fratrum carmelitarum Massiliensis, et venerabilium dominorum Raymundi archidiaconi Massiliensis, Bertrandi sacriste Cavallicensis et officialis Massiliensis, Guillelmi prepositi regensis, Iacobi sacriste Massiliensis, et fratrum Iohannis de Verunis14, Iacobi Radulphi et Iacobi de Campis, lectorum ordinis minorum, et multorum aliorum testium ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum. [fol. 52v]

20Qua sententia prolata et coram clero et populo civitatis Massiliensis sollempniter publicata, idem frater Michael inquisitor ilico prefatum reverendum patrem dominum Raymundum episcopum Massiliensem humiliter requisivit ut ad degradationem predictorum hereticorum et dampnatorum procederet secundum formam a sacris canonibus constitutam. Qui dictus dominus episcopus Massiliensis ad hoc faciendum se promptum optulit et paratum et ibidem et eadem die incontinenti induit se pontificalibus ac si deberet ordines celebrare et parato ibidem altari, ac assistentibus sibi prefatis episcopo, abbatibus, prelatis, prioribus, subprioribus et religiosis personis, nec non nobilibus viris dominis Raymundo de Villanova, milite, vicario civitatis Massilie15, Gaufrido Berengarii, iuris civilis professore iudice palacii, Alberto de Rizonis16, iudice, Alberto Curaterii, iudice appellationum, Hugone Pandulphi, iudice turrium civitatis Massiliensis, Stephano Martini iudice terre domini episcopi Massiliensi, iurisperitis ad hec per prefatum dominum Massiliensem episcopum convocatis, supranominatos hereticos iudicatos fecit coram se presentari indutos et paratos ac si deberent in suis ordinibus sollempniter ministrare, et eos prius monuit et induxit quod deberent a suis erroribus resilire.

21Et cum hoc facere pertinaciter recusassent, quemlibet eorum singulariter secundum formam a canonibus traditam degradavit, spoliavit ac exuit omni ordine, beneficio et privilegio clericali, eisque sic degradatis et exutis caput cuiuslibet predictorum hereticorum radi fecit sic quod nullum seu clericatus vestigium remansit penitus in eisdem. Et sepedictos Iohannem, Deodatum, Guillelmum et Poncium hereticos degradatos et iudicio seculari relictos, predictus vicarius et Rogerius de Sancto Martino, subvicarius, in suum forum receperunt. Et supradicti domini episcopus Massiliensis et frater Michael inquisitor ipsos vicarius et subvicarius rogaverunt vu citra mortis periculum circa ipsos [fol. 53r] hereticos studerent suam sententiam moderare. De quibus omnibus et singulis supradictis predictus inquisitor petiit cum magna instancia sibi fieri unum vel plura publica instrumenta per Guillelmum Amelii et fratrum Rogerium de Arecio17, notarios publicos ad hoc per predictum inquisitorem electos.

22Acta fuerunt et facta predicta supradictis die et loco et presentibus testibus et notariis superius nominatis.

23Et ego frater Iacobus de Campis testis predictis de mandato predicti inquisitoris predicta scripsi, et predictas duas interlineaturas18, scilicet deffendentes et muro, manu propria scripsi, in quorum omnium testimonium sepedictus inquisitor sigillum suum officii duxit presentibus apponendum.

24Et ego predictus Guillelmus Amelii auctoritate imperiali et comitatuum Provincie et Forcalcherii notarius predictis omnibus rogatus interfui, ac de ipsis publicus instrumentum de mandato dicti inquisitoris recepi et ad confirmationem predictorum me propria manu subscripsi, meumque solitum signum apposui.

25Ego frater Rogerius de Arecio imperiali auctoritate notarius publicus qui etiam dum essem in seculo dictum notariatus officium exercui publice, predictis omnibus una cum dicto Guillelmo notario et testibus supradictis interfui rogatus, et de mandato prefati inquisitoris ad fidem et confirmationem omnium predictorum me subscripsi et signum solitum apposui.

Haut de page

Document annexe

Haut de page

Notes

1 Sautonis, Baluze.
2 nos, om. Baluze.
3 nos, om. Baluze.
4 illi] nulli, ms.
5 Mt 16, 19.
6 habuerit] habuit, Baluze.
7 Jn 12, 6.
8 vel] ut, ms.
9 Le document est conservé dans Paris, BNF, Doat 37, fol. 58r-62r. Il est publié dans Baluze-Mansi, Miscellanea, 2, p. 270-271, H. Denifle, E. Châtelain, Chartularium universitatis Parisiensis, Paris, 1891, t. 2, p. 215-217. Voir plus haut, « Un cahier de travail de l’inquisiteur Jean de Beaune », Oliviana, 2, 2006.
10 ministris] ministro, Baluze.
11 Acuis curtatis] Aquis civitatis, Baluze.
12 Scotus de Linariis, évêque de Comminges, de 1317 à 1335.
13 rivi] vivi, Baluze. Il s’agit de la chartreuse de Montrieux (83 136 Méounes-les-Montrieux).
14 Ancien inquisiteur de Provence, désigné avec ce titre en 1312, C. Eubel, Bullarium Franciscanum, t. 5, p. 89.
15 Il occupait la même fonction en février 1318, cf. Joseph Shatzmilller, Shylock revu et corrigé, Paris, Les Belles-Lettres, 2000, p. 167.
16 Tizonis, Baluze.
17 Il est témoin de la lettre envoyée par Bertrand de la Tour contre les Spirituels de Narbonne, ed. L. Oliger, « Fr. Bertrandi de Turre processus contra spirituales Aquitaniae (1315) et Card. Iacobi de Columna litterae defensoriae spiritualium de Provincia (1316) », Archivum Franciscanum Historicum, 16, 1923, p. 349.
18 interlineaturas] interlineatas, Baluze.
Haut de page

Pour citer cet article

Référence électronique

Michael Monachus, « Inquisitoris sententia contra combustos in Massilia », Oliviana [En ligne], 2 | 2006, mis en ligne le 27 juin 2006, consulté le 24 mars 2017. URL : http://oliviana.revues.org/36

Haut de page

Droits d’auteur

© Oliviana

Haut de page
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org