Navigation – Plan du site
Textes & documents

Quaestio de locutionibus angelorum

Petrus Johannis Olivi
Édité par Sylvain Piron

Texte intégral

Petri Ioannis Olivi, Lectura super librum De angelica hierarchia, cap. 7, q. 7-8

<Q. 7>

1Septimo queritur de hoc quod dicit, quod quidam angelorum resonant et reclamant ad alios dei laudes, an scilicet in angelis sit locucio, et an talis que realiter differat a re que per locucionem innotescit, scilicet ab [M 224vb] interno conceptu vel affectu ipsius loquentis, et an sit talis quod aliquando sit ut ita dicam alcior, aliquando demissior1, sicut videmus quod2 nostra vox [B 243v] aliquando est ita alta quod potest audiri de longe et a pluribus simul, aliquando vero ita demissa quod non potest audiri nisi valde de prope et a solo uno, utpote cum loquimur alicui ad aurem.

<Première position, de Thomas d’Aquin, et arguments en sens contraire>

2Respondeo quod circa hoc diversi diversa dixerunt, omnes tamen catholici in hoc consentiunt quod angeli pro voto sibi invicem possint exprimere et exprimant suos internos cogitatus. Quidam tamen volunt quod hoc fiat solum per quandam spiritualem protensionem3 seu ordinacionem proprii conceptus ad alterum.

3Sed contra hoc multipliciter arguitur. Primo quia hoc non est aliud quam rem aliquam aspectui alterius presentialiter exibere. Nemo autem dicet4 quod si lapidem quem teneo in sinu [U 154ra] vel in bursa, alterius occulis nude et aperte offeram, quod hoc facere sit loqui illi.

4Secundo quia dicere quod angelus aliter ad alterum sua interiora significare non possit est contra libertatem ipsius. Maior enim libertas est si possunt5 illud per se seu secundum se alterius aspectui presentare, et si illud tenendo secundum se clausum per aliqua signa forinseca possint illud alteri significare.

5Tercio quia detur quod angelus cui loqui volumus sit6 totus ad alia attentissime conversus, ac per consequens et7 ab angelo sibi offerente suum cogitatum sit totus aversus8, tunc per illam oblacionem nullo modo ut videtur excitabitur ut ab illis [V 56vb] aliis ad que erat attentus ad hanc oblacionem contuendam conver|tatur [M 225ra], nisi forte dicatur quod ex hac oblacione aliquid necessario imprimitur alteri per quod convertitur aut excitatur. Sed contra hoc est quia nihil generatur ab obiecto in potentiam alterius nisi saltem aspectus illius potentie sit ad illud obiectum intencionaliter conversus.

6Quarto quia ipse cogitatus non est mobilis aut separabilis seu egressibilis ab intimo cordis9 ipsius cogitantis, nec potest proprie ad aliud tendere, nisi ad suum obiectum ad quod est semper totaliter ordinatus, et in tantum quod si potentia cuius est ille actus relicto illo obiecto ad aliud se convertat, statim esse desinit ille actus. Ergo nisi detur aliquid aliud per quod aspectus alterius10 angeli possit penetrare et perduci usque ad intimum cordis ubi permanet ille cogitatus, non videtur quod poterit illum videre plus quam antea videbat11. Ymmo erit sibi ita absconsus sicut et prius.

<Deuxième position, et arguments contraires>

7Alii sunt qui volunt quod nullo modo possit angelus suum cogitatum alteri detegere, offerendo illum presencialiter aspectui illius, set volunt quod solum possit illum alteri revelare per aliqua signa que de se sint nociora12 et presentialiora aspectui alterius, quam sit cogitatus ipsius loquentis per illa signa.

8Sed et isti preiudicant libertati angelorum loquentium, et naturali desiderio perfecte se coamantium, et eorum perfecte et iocunde societati, et utriusque intellectuali claritati.

9Libertati quidem loquentis13, quia longe liberius est posse utrumque predictorum quam alterum solum, nec minoris libertatis est14 sua interiora posse alteri presentialiter aperire, quam posse ea claudere sibi15.

10Naturali vero [M 225rb] desiderio se coamancium quia constat [B 244r] hoc esse de natura perfecte amicicie posse, scilicet intimari et intime iungi ei quod in amico pre ceteris amat, hoc autem est cor et amor sui amici. Unde et16 in nobis videmus17 quod amantes quantum possunt, gestiunt suum cor seu viscera sui cordis refundere in cor amici et econverso, et quia dum hic sunt, non possunt hoc ad plenum, faciunt hoc per corpus intermedium prout possunt.

11Perfecte etiam societati quia perfecta societas amicorum requirit mutuum convictum et mutuam sui ipsorum fruicionem18 que perfecte nunquam [V 57ra] erit nisi visibiliter videant suas facies interiores et nisi experimentaliter gustent suos interiores amores et nisi per intellectualissimas adhesiones utriusque corda se intime amplexentur.

12Preiudicat etiam eorum intellectuali claritati, de cuius quidem perfeccione est quod non solum possint19 sua obiecta nobilia apprehendere in eorum absentia per simplicem opinionem aut credulitatem20 aut per aliquam certitudinem collectam ex causis vel effectibus vel ex concomittantibus illorum obiectorum, sed etiam possint visibiliter et presencialiter defigi in eis. Sed si angeli suos internos cogitatus et affectus non possint21 sibi invicem offerre et apperire, nisi solum per quedam signa quasi forinseca illis secundum [U 154rb] se manentibus absconsis et clausis, predicta perfeccio quoad tam nobilissima obiecta tollitur eis.

<Réponse, admettant les deux types de communication, immédiate et par signes>

13Videtur igitur quod utrumque sit dandum22, et hoc quidem credo. Sed utriusque modum explicare proprie et ad plenum est nobis impossibile cum transcendant intelligentiam nostram, nec23 cadant [M 225va] sub experientia nostra. Manuduci tamen possumus ad illorum aliqualem24 intelligentiam per aliqua25 que hic apud nos experimur.

14Nam ad primum iuvat consideracio perspicui et opaci seu pervii et inpervii. Videmus enim quod profunda aliquorum corporum26 secundum unam sui disposicionem sunt pervia nostris sensibus et eorum aspectibus, secundum vero eorum disposicionem contrariam sunt inpervia ita quod ultra exteriorem ipsorum superficiem non potest acies nostri aspectus penetrare, ac per consequens nec aliquid quod sit infra ipsum videre. Licet autem in substanciis intellectualibus non sit corporaliter aut sensibiliter aliquid tale, nihilominus proporcionaliter est aliquid huic equivalens ibi dandum. Nam altitudo libertatis et dominii et nobilitas possendi se tenere secretum et personalitatis singularitas seu singularis consistentia et intellectualis nature magnitudo et profunditas clamant quod ipsi possint se claudere alieno aspectui.

15Supradicte vero raciones clamant quod possint27 se nihilominus aperire, sed utrumque horum28 non possunt nisi secundum varias sui29 disposiciones possint se reddere pervios et inpervios seu penetrabiles et impenetrabiles.

16Item ad idem iuvat consideracio diversorum motuum [V 57rb] cordis nostris quos in nobis intime experimur, quando vel ad30 amicos nos nitimur eviscerare, vel ab emulis cor nostrum nitimur occultare et elongare. Nam quando nitimur31 nos eviscerare32 sentimus in nobis quandam spiritualem protensionem cordis nostri [B 244v] ad alterum, et hoc in tantum33 quod sentimus [M 225vb] quod ex hoc resultant34 in corpore nostro tam intra in visceribus quam extra in sensibus et gestibus quedam proporcionales aperciones et protensiones. Econverso vero in recessu ab inimico sentimus spiritualem motum cordis in oppositum, scilicet per modum elongacionis et fuge35, ac per modum recolleccionis et clausure, ita quod in cordibus36 nostris resultant37 alique affeccionales disposiciones illis proporcionales et aliquo modo consimiles. Nihil igitur inconveniens si in angelis intellectualiter aliquid tale detur. Nec per huiusmodi protensiones aut retractaciones intelligo cogitatus vel affectus a radice cordis discedere, aut a suis obiectis recedere, sed quod ipsum cor seu eius potentie prout subsunt talibus cogitatibus et affectibus, protendunt et applicant se aliquando ad aliquem angelum exteriorem, aliquando vero retrahunt se ab eo, ut verbi gratia, si manus cum pomo quod tenet vel cum aliqua figura sibi impressa, aliquando se protendat et apperiat ad alterius oculum vel manum vel gustum, aliquando vero ab illo se retrahat et concludat.

17Quod si queras per quod spacium movetur tunc temporis cor et potentie eius, aut a quo38 loco recedunt et an tota substantia a statu in quo erat recedat vel dimissa una sui parte ibi protendat alteram ad alios39, dici potest quod iste mociones virtuales sunt. Est enim in substantiis spiritualibus duplex motus et40 ad presens unus est quo41 tota eorum substantia de uno loco vadit ad alium locum, alius est quo acies et virtuales aspectus seu intenciones suarum potentiarum hac vel illac ad diversa obiecta prohiciuntur [M 226ra] seu diriguntur, sicut experimur in nobis, non solum [U 154va] quando ad varia cogitanda vel videnda movemur, sed etiam quando in inicio ingressus in sompnum sentimus intenciones42 sensuum interiorum et exteriorum retrahi ad interiora, in hora vero excitacionis sentimus eas virtualiter protrahi ad exteriora. Et hoc ipsum docet Augustinus tam XII°43 Super Genesim ad litteram quam in libro De Trinitate.

18In hiis autem virtualibus mocionibus non [V 57va] emictitur substantia potentiarum, sed solum virtualiter dirigitur vel retrahitur vel dilatatur aut convoluitur. Non44 enim oportet quod omnis motus, etiam qui habet aliquem aspectum ad loca, sit localis45 sicut alibi est ostensuma.

19Per primum igitur, scilicet per sui virtualem apercionem fit quod aspectus alterius angeli possit virtualiter penetrare et videre interiora alterius, sicut penetrat acies oculi interiora aeris vel cristalli.

20Per secundum vero, scilicet per virtuales sui protensiones et applicaciones fit quod cor unius angeli aliquando familiarius applicabitur ad unum angelum quam ad alterum, utpote plus ad bonum angelum quam ad46 demonem, et forte plus ad angelum sibi in gradu ordinis propinquum quam ad illum qui distat ab eo per longissimum gradum. Ex hiis autem mutuis applicacionibus nihil inconveniens [B 245r] si unus aliud videt in corde alterius quod alius non videt47.

<Sur l’inutilité des espèces intermédiaires dans la communication angélique>

21Quidam tamen48 huius primi modi deffensores volunt quod species et habitus intellectus et affectus qui sunt in corde unius angeli generent species suas in cor alterius et tunc per illas sic genitas videt interiora illius, aliquando vero non generat, et tunc nihil videt de illis. [M 226rb] Hanc autem generacionem vocant intellectualem locucionem.

22Sed ab istis contra ipsos quatuor solent queri. Primum est an ille species et habitus qui sunt in corde alterius sint immediate presentes et quasi facialiter obiecte intellectui alterius angeli, quia si sunt, tunc semper debent gignere species suas in ipsum et non aliquando sic, aliquando non. Cum etiam sint de se visibiles seu intelligibiles, ex quo erunt facialiter49 obiecte aspectui alterius angeli, semper50 quando voluerit poterit eas videre, nec poterunt sibi abscondi. Si vero non sunt presentes nec facialiter obiecte, tunc non poterunt gignere speciem suam in illum, nec ipse poterit eas videre quantumcumque habeat species earum, quia ad actum videndi plus requiritur quam ad actum cogitandi vel sciendi. Possumus enim aliqua nobis absentia cogitare et scire per species illorum que in memoria nostra habemus per causas suas, sed videre illa non possumus nisi sint presentia51 aspectui nostro, ita quod aspectus noster presentialiter defigatur in illis.

23Secundum est an hec generacio fiat per medium vel sine medio, et an sit52 solum una et inmediata, vel precedant eam plures generaciones specierum intermedie. Si enim est sine medio, ergo intimum cordis alterius angeli et quicquid est in ipso est [V 57vb] inmediatissime presens alteri angelo et in53 intimis intellectus sui, quia species in ipso genita per quam et videt alia, oportet quod sit in intimis eius. Si autem per medium, tunc quando a se invicem per loca intermedia non distabunt, oportebit dare quod angelus generans illam speciem habeat in sua [M 226va] substantia aliquod medium, et quod in illo per totum sui species generetur, ad quod multa alia absurda sequi54 videntur que ad presens subticeo. Quando vero per intermedia55 loca a se distabunt, oportebit primo gigni species in toto illo medio corporali et sic tandem ab illo in intellectum [U 154vb] angeli. Et56 tunc erit querere an species in illo57 medio genite sint simplices et intellectuales, vel extense et sensibiles, seu corporales, et si58 simplices erit iterum querere an sint in solo uno puncto illius medii vel sint in pluribus partibus eius simul, in quibus quocumque horum detur, multa inconvenientia videntur includi.

24Tercium est an habitus et actus illius angeli gignentis generent proprias similitudines, ita quod habitus generet suam et actus eius generet aliam59. Videtur enim quod per eandem speciem non poterit ab angelo videri actus et habitus alterius angeli, cum actus essentialiter differat ab habitu, et in tantum quod sunt diversorum generum et predicamentorum. Species autem per quam aliquid intellectualiter60 videtur61, oportet quod in se62 essentialiter exprimat propriam racionem illius. Videtur etiam quod illa [B 245v] species que gignitur ab habitu non poterit gigni ab eius actu et econverso. Rursus cum prima generacio speciei primo genite sit prima et inmediata accio ipsius generantis, species genita63 ab habitu non erit aliud quam propria et64 inmediata accio eius, et ita habitus habebit duos actus diversorum generum diversorumque subiectorum, unum scilicet in sua potentia, alium in altero angelo.

25Quartum est quid fiet quando angelus in quem gigni [M 226vb] debet65 hec species est ad alia totaliter conversus. Non enim, ut videtur, poterit in ipsum gigni nisi sit primo conversus ad speciem gignentem. Quid igitur fiet ut ab alio convertatur et excitetur, fiet ne alia species in ipso66 ? Sed tunc a quo fiet et in qua potentia fiet, et quomodo et a quo fuit conversa ad gignentem, hec quidem ab istis queruntur. Qui vero species existentes in [V 58ra] acie cogitantium dicunt esse idem quod ipsos actus a difficultatibus istarum specierum et gignicionum sunt expediti.

<Précisions sur la communication par signes>

26Ad secundum vero modum locucionis qui videlicet est per signa quedam quasi forinseca, iuvat consideracio non solum nostre vocis sed omnium signorum sensibilium, tam naturalium quam datorum seu67 institutorum a voluntate. Si enim ab internis motibus anime possunt resultare in eius inferiori sensu et tandem in corpore aliqui motus qui sunt signa illorum68 patenciora69 forinsecis sensibus vel intellectibus quam sint illa quorum sunt signa, quid inconveniens si in substantia angeli dentur quidam gradus plus interiores et quidam plus exteriores et forsitan inferiores, et quod ab actibus qui fiunt in eius interioribus resultent aliqui motus seu similitudines non omnino eiusdem generis in suo exteriori et inferiori, que quidem racione sue exterioritatis et inferioritatis sint naturaliter propinquiora et subiecciora aspectui forinseci angeli, quam sint illa que sunt in illius interioribus et suppremis, nisi solum quando per modum superius premissum sibi familiariter offeruntur et presentantur. Videtur igitur quod tam per signa naturalia, quam [M 227ra] per signa ab eorum mutuis voluntatibus inter se instituta possunt sibi loqui si volunt, ita quod presentialiter non videbunt mutuos cogitatus.

27Signa vero naturalia voco que naturaliter significant, sicut effectus significat suam causam, et sicut similitudo analoga vel univoca significat illud cuius est similitudo, et sicut inseparabiliter annexum significat illud cui70 sic est annexum, aut sicut pars aliquando significat suum totum, ut manus viva animal vel hominem. Voluntaria vero voco que ex nullo alio proprie et principaliter habent significare sua signata, nisi ex condicto inter aliquos per pactum vel consuetudinem instituto, et sic hec vox asinus significat asinum.

28Si vero contra hoc instetur quod cum [U 155ra] tota substantia angeli sit simplex et iterum cum tota videatur ab alio71 angelo, videtur quod etiam quicquid in ipso est, sit illi equaliter presens et ab eo visum.

29Dicendum quod substantia angeli simplex est per privacionem [B 246r] corporalis quantitatis et composicionis, sed non per privacionem intellectualis magnitudinis, et ideo secundum aliquid sui potest esse presens alteri et secundum aliquid non presens. Et consimiliter secundum aliquid sui potest ab alio vi|deri, [V 58rb] et secundum aliquid non videri72. Alias falsum esset illud Dyonisii, scilicet quod inferiores non comprehendunt virtutem et excessum suorum superiorum. Diabolus etiam quando videbat Christum hominem, vidisset quod natura eius humana in seipsa non subsistebat73, et vidisset illam impendentiam per quam supposito alterius nature impendet. Quando etiam videbat corpus matris Christi, vidisset omnia interiora illius corporis et ita vidisset eam esse74 virginem et integram, [M 227rb] quod est contra Ambrosium super Lucam dicentem quod ideo fuit desponsata ut partus eius dyabolo celaretur. Et idem dicit Crisostomus super Mattheum. Nec per hoc intendo quin angelus naturaliter potuisset videre si per vim superiorem non inpediretur, sed ad minus de hoc exemplo tantum habeo75 quod demon poterat videre corpus virginis exterius sic quod inpediretur videre interiora eius.

30Si etiam contra predictam iterum secundo instetur quod cogitatus angeli est de se intellectualior et visibilior quam quodcumque signum ab eo manans, et ita signatum erit nocius suo signo, dicendum quod quamvis de se sit nocius76, non tamen est nocius aspectui alterius angeli, quia ad maioritatem noscibilitatis non solum exigitur maioritas intellectualitatis obiecti, sed etiam maioritas proporcionalis propinquitatis seu presentialitatis.

31Si vero tercio instetur quod per hanc viam ita parum satisfit quomodo angelus ad alia totaliter conversus per has locuciones excitabitur aut quomodo eas audiet vel percipiet si est multum distans. Potest dici quod hoc potest fieri dupliciter. Primo per viam efficacie obiective. Sicut enim videmus in nobis quod quamquam simus ad aliqua videnda vel audienda attente conversi, nihilominus si fiat aliqua vox fortis in illa parte aeris a qua videmur77 aversi, statim audimus eam ita quod per hoc fortiter revocatur attencio cordis nostri ad illam, sic suo modo dicunt esse in angelo.

32Ad cuius evidentiam sciendum quod licet intellectus vel auditus sint ad aliud fortiter conversi, nihilominus remanet in ipso auditu quedam occulta conversio ad totum emisperium ita quod si ibi fiat vehemens sonus, subito percipit illum, non preeunte aliqua nova conversione auditus [M 227va] ad illum, quia sufficiebat ad hoc predicta conversio occulta, quia vero ille sonus obiective se ingerit [V 58v] cum multa efficacia ipsi auditui, ita quod ipse auditus habet vivacem actum audiendi in se78 necessario generare, idcirco habet attencionem cordis ad79 se et ad suum obiectum fortiter trahere. Et consimiliter est intelligendum de potentia angeli auditiva seu apprehensiva locucionum alterius angeli, quod scilicet non est ita conversa ad alia quin remaneat sibi quidam generalis aspectus ad alia sibi presentia vel pervia. Quamvis autem infinita vel inproporcionalis distancia loci posset inpedire ne limitatus aspectus potentie angelice posset attingere, et attigendo percipere alterum angelum vel eius locucionem, tamen moderata distantia non affert hoc inpedimentum quia isti ponunt quod virtutes agentium et apprehendentium exteriora [B 246v] sive longinqua possint virtualiter attingere in longinquum, absque hoc quod substantia virtutis eorum extrinsecus non exeat80 nec extrinsecus diffundatur.

33Iterum isti dicunt quod sicut nos possumus formare [U 155rb] vocem altam vel demissam, sic angelus potest formare in se aliquod signum maius et minus, forcius et debilius seu remissius, et secundum81 hoc aliquando efficacius, aliquando remissius signa illa se ingerunt apprehensive potentie alterius angeli, ita quod aliqua poterunt82 esse ita remissa quod non possent percipi ab altero angelo nisi valde propinquo et valde attento. Sicut etiam nos [M 227vb] sub vario aspectu formamus nostras voces, ita quod aliquando versus aurem eius cui loquimur, aliquando in oppositam partem vocem proferimus, aliquando vero a latere vel oblique, sic potest probabiliter estimari quod et angelus possit suo modo varie illa signa formare et varie dirigere ad diversos. Sicut etiam nostra vox per aliquod intermedium obstaculum fit83 inaudibilis auri etiam satis propinque, sic nihil inconveniens si angelus formans illa signa possit in se ipso aliquod obstaculum prebere, per respectum ad aliquem angelum vel aliquos etiam sibi propinquos, ita quod ab eo de quo sibi placuerit percipientur et non ab aliis.

34Secundo potest fieri per viam efficacie tactive seu inpressive. Constat enim quod unus angelus potest aliquid agere et inprimere in alterum, alias boni angeli non possent demones violenter detinere aut movere aut afflictive torquere. Inpressio autem seu mocio facta in substantia angeli utique sentitur ab eo et precipue [V 58vb] si sit fortis et eo ipso aliquo modo sentitur aut sentiri potest a quo agente vel a qua parte huiusmodi84 inpressio venit, et sic eo ipso habet converti versus illum a quo huiusmodi inpressio venit85, et sic per consequens percipere signa verbalia que sibi facit. Et isti volunt quod moderata distantia non inpediat omnem inpressionem unius in alterum, licet inpediat eorum inmediatas coniuncciones seu aplicaciones. Dicunt enim quod alique sunt virtutes active que in aliquod patiens ab eis distans inpriment86 suam accionem, et87 in spacio intermedio [M 228ra] nihil inpriment, quamvis ad illud patiens non dirigantur nec dirigi possint, nisi aspectus earum sit naturaliter primo directus ad spacium intermedium. Causa autem non inprimendi in spacium illud est quia illud non est aptum88 natum suscipere accionem illius, saltem que sit89 illius generis vel speciei, et sic dicunt quod forte est in tractu90 ferri ab adamante, aut in adustione eius quod est in bursa facta a fulgere, ipsa bursa illesa manente. Quicquid tamen sit de istis exemplis, in virtutibus tamen intellectualibus et intellectualiter agentibus in91 aliquid a se localiter distans dicunt hoc esse ponendum, sin92 autem oportet dici quod primo fiat inpressio in spacio intermedio, et sic tandem in distante angelo. Et per hoc patet ad omnia predicta, scilicet qualiter angeli ad invicem loquantur et qualiter eorum locucio quando est per forcia signa potest dici clamor.

<Q. 8>

35Sed adhuc restat octavo querendum, an eorum locucio sit idem quod illuminacio. Et93 videtur quod sic per verba Dyonisii dicentis quod per illum clamorem seraphicum significatur illuminacio inferiorum [B 247v] a superioribus suis94, et similia dicit sepius infra.

36Sed in contrarium est, quia cum inferior angelus possit loqui superiori et archana sui cordis ei significare, sequeretur quod inferior posset suum superiorem illuminare et edocere95.

37Dicendum quod est96 locucio que proprie potest dici illuminans eum cui fit et est locucio que non potest hoc dici nisi97 solum secundum quid. Quando enim locucio est de98 talibus et talis efficacie, quod ille cui fit per hoc elevatur et acuitur ad aliquas [U 155va] scientiales [M 228rb] seu sapientiales veritates clarius et copiosius percipiendas, tunc illa locucio potest99 dici illuminativa et clarificativa audientis illam, potest dici illuminatio creata a locutione illa100, et hoc modo potest superior angelus loqui inferiori et non econverso, nisi [V 59ra] forte pro quanto ille101 inferior esset in aliquo superior illo. Quando vero per locucionem non elevatur nec informatur mens audientis ad aliquid scientiale seu sapientiale, sicut fit quando aliquis ydiota ostendit verbo et signo aliquam rem particularem, utpote lapidem vel pomum suo magistro, tunc talis locucio non dicitur proprie illuminativa, quamvis secundum quid, in quantum scilicet per eam aliquid quasi sensibiliter ostenditur, possit hoc aliqualiter dici. Ad illud tamen Dyonisii ultra hoc dicendum quod omnis illuminacio vel manifestacio vocatur ibi ab eo locucio.

Haut de page

Document annexe

Haut de page

Notes

1 demissior] dimissior, B.
2 quod] om. M.
3 protensionem] protentionem, V.
4 dicet] dicit, V.
5 possunt] possint, M.
6 sit] om. M.
7 et] om. V.
8 aversus] adversus, V.
9 cordis] corde, BV.
10 alterius] alteri, V.
11 videbat] videbat ibi, B.
12 nociora] mociora, MV.
13 loquentis] loquens, M.
14 est] om. M.
15 sibi] illi, B.
16 et] om. V.
17 videmus] vidimus, B.
18 fruicionem] fluitionem, V.
19 possint] possit, V.
20 credulitatem] conduplicem, M.
21 possint] possunt, B.
22 dandum] dampnum, V.
23 nec] non, B.
24 aliqualem] equalem, M.
25 aliqua] aliquam, M.
26 corporum] corpus, B.
27 quod possint] om. M.
28 horum] om. M.
29 sui] om. M.
30 ad] om. V.
31 nitimur] utimur, B.
32 vel ab emulis … eviscerare] om. B.
33 in tantum] tante, B.
34 resultant] resultent, V.
35 et fuge] fughe, V.
36 cordibus] corporibus, B.
37 resultant] resultent, V.
38 aut a quo] aliquo, M.
39 alios] alias, V.
40 et] om. MV.
41 quo] quod, V.
42 intenciones] intensiones, V.
43 XII°] 2°, BV.
44 non] et non, M.
45 localis] om. M.
a Cf. II Sent., q. 28 (Quaestiones in secundum librum sententiarum, éd. par B. Jansen, Quaracchi, 1922, p. 482-498).
46 alterum utpote … quam ad] om. M.
47 videt] vidit, M.
48 tamen] autem, B.
49 facialiter] aliter, B.
50 semper] sed semper, V.
51 presentia] om. B.
52 et an sit] an, M.
53 in] om. M.
54 sequi] om. M.
55 intermedia] interiora, M.
56 et] om. M.
57 in intellectum …in illo] om. B.
58 si] om. B.
59 aliam] alteram, B.
60 intellectualiter] intellectu aliter, B.
61 videtur] om. M.
62 in se] ille, M.
63 species genita] si gignitur, BMV.
64 et] om. B.
65 debet] om. B.
66 in ipso fiat ne alias species] B.
67 seu] om. V.
68 illorum] illarum, V.
69 patentiora] potentiora, B ; patentora, M.
70 cui] cuius, M.
71 alio] altero, BM.
72 et secundum … videri] om. M.
73 subsistebat corr. ex consistebat, U.
74 esse] om. B.
75 habeo] om. M.
76 suo signo … sit nocius] om. M.
77 videmur] videmus, B.
78 et] add. B.
79 ad] et ad, V.
80 exeat] existat, MV.
81 et secundum] sed, B.
82 poterunt] potuerunt, M.
83 fit] sic, M.
84 huismodi] huius, BV.
85 et sic eo ipso … venit] om. BV.
86 inpriment] imprimunt, B.
87 et] om. V.
88 est aptum] actum, V.
89 sit] fit, V.
90 tractu] tactu, V.
91 in] etiam, B.
92 sin] si, B.
93 et] om. V.
94 significatur … suis] significatur inferior a superioribus suis sursum actio, B.
95 edocere] docere, B.
96 est] cum, B.
97 nisi] non, B.
98 de] ex, M.
99 potest] posset, B.
100 potest dici illuminatio creata a locutione illa] om. U.
101 ille] vis ille, M.
Haut de page

Pour citer cet article

Référence électronique

Petrus Johannis Olivi, « Quaestio de locutionibus angelorum », Oliviana [En ligne], 1 | 2003, mis en ligne le 31 décembre 2003, consulté le 26 juin 2017. URL : http://oliviana.revues.org/18

Haut de page

Auteur

Petrus Johannis Olivi

Articles du même auteur

Haut de page

Droits d’auteur

© Oliviana

Haut de page
  • Logo CRH
  • Les cahiers de Revues.org